スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae tres

Epistola III, pars posterior (ex capitulari codice Veronensi) 第3書簡 後半(ヴェローナの司教座聖堂写本の本文)

Sulpicius Severus · Epistolae tres · PL 20, 183A · 5 sectiones

Epistolae tres 3v.0.1

1

Cum hac ergo voce animam coelo reddidit: testatique nobis sunt qui ibidem fuerunt, vidisse se vultum ejus tamquam vultum angeli: membra autem ejus candida tamquam nix videbantur, ita ut dicerent, Quis istum umquam cilicio (vidit) tectum? quis in cineribus crederet involutum? jam enim sic videbatur, quasi in futurae resurrectionis gloria et natura demutatae carnis ostensus est.

PL 20, 183A

〔ミーニュは第3書簡のこの箇所から先を、流布本の本文と並べて、ヴェローナの司教座聖堂の写本の本文で刷る。編者の注によれば、写本の本文の方がまとまっていて、流布本の後半は書き足しではないかと疑われる〕この言葉とともに、彼は魂を天に返した。そこに居合わせた人々は私に証しした。彼の顔が天使の顔のようであるのを見た、と。彼の肢体は雪のように白く見え、そのため彼らは言ったほどである。「誰が彼を、粗布に覆われた姿で〔(vidit)=「見た」は編者の補い〕かつて見ただろうか。誰が、灰にくるまれていたと思っただろうか」。実に、彼はすでに、来たるべき復活の栄光と、変えられた肉の本性のうちに現れたかのように見えた〔ミーニュの脚注は、ostensus est を esset と読めと言う〕。

Epistolae tres 3v.0.2

2

In obsequium vero funeris credi non potest quanta hominum multitudo convenerit; tota obviam corpori civitas ruit: cuncti ex agris atque ex vicis, multique de vicinis etiam urbibus adfuerunt.

PL 20, 183B

葬儀の奉仕のために、どれほど多くの人々が集まったか、信じがたいほどである。町中が遺体を迎えに殺到し、野や村からすべての人が、また近隣の町からも多くの人が来ていた。

Epistolae tres 3v.0.3

3

O quantus luctus omnium, quanta praecipue moerentium lamenta monachorum! qui eo die fere ad Π convenisse dicuntur, specialis Martini gloria: ejus exemplo in Dni servitutem stirpes tantae fruticaverant.

PL 20, 183B

ああ、すべての人の嘆きは何と大きかったことか。とりわけ、悲しむ修道士たちの慟哭は何と大きかったことか! その日、およそ二千人〔底本は ad Π。写本の数字の記号を写したもので、流布本の ad duo millia(二千ほど)に当たる〕が集まったと伝えられ、それはマルティヌスに特有の栄光であった。彼の手本によって、主〔Dni は Domini の略記〕に仕える身となる株が、これほど芽を出していたのである〔ミーニュの脚注によれば、写本は fruticaverant ではなく frutecaverant と綴る〕。

Epistolae tres 3v.0.4

4

Agebat nimirum ante se pastor greges suos, sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata, aut emeritorum (supple laborum) senes, aut juratos Christi in sacramenta tirones; tum virginum chorus fletu abstinens prae pudore quam sancto dissimulabat gaudio quod dolebat! siquidem fides flere prohiberet: gemitum tamen extorquebat affectus; etenim tam sancta erat de illius gloria (et) exsultatio, quam pia de morte tristitia.

PL 20, 183B

実に、牧者は自らの前に群れを進めていた。あの聖なる群衆の青ざめた群れ、外套をまとった隊列を。労苦を務め終えた〔(supple laborum)=「労苦の」を補えという編者の補い〕老人たち、あるいはキリストへの誓約に宣誓した新兵たちを。そのとき、おとめたちの合唱隊は、恥じらいのために涙を控え、悲しんでいることを、いかに聖なる喜びで覆い隠していたことか! 信仰は泣くことを禁じるが、それでも情はうめきを搾り出した。実に、彼の栄光への歓喜は聖なるものであり〔(et) は編者の補い〕、同じほど、死への悲しみは敬虔なものであった。

Epistolae tres 3v.0.5

5

Ignosceres flentibus, congratulare gaudentibus, dum unusquisque et sibi praestat ut doleat, et illi ut gaudeat. Haec igitur beati viri corpus usque ad locum sepulcri hymnis canora coelestibus turba prosequitur, etc.

PL 20, 184A

泣く者を許しただろう。喜ぶ者とともに喜んだだろう〔底本は congratulare。ミーニュの脚注に従い congratularere と読む〕。各人は、悲しむことを自分のために、喜ぶことを彼のために果たしているのだから。こうして、この群衆は、天の賛歌で声高らかに、福なる人の遺体を墓所まで見送る、云々〔ヴェローナの本文はここで切れ、以下は流布本と同じ〕。