Epistolae tres 3.0.1
Sulpicius Severus Bassulae parenti venerabili salutem. Si parentes vocari in jus liceret, te plane expilationis f[?]que ream ad praetoris tribunal justo dolore traheremus.
PL 20, 181Aスルピキウス・セウェルスより、敬うべき母上〔parens は義母を指す〕バッスラへ。挨拶を送る。もし親を法廷に呼び出すことが許されるなら、私〔nos〕は、正当な憤りをもって、あなたを、略奪と窃盗〔底本は影印の染みで字が読めない。furtique と読む〕の被告として、法務官の法廷に引きずり出すところだ。
Epistolae tres 3.0.2
Quid enim non conquerar quam a te patior injuriam? nullam mihi domi chartulam, nullum libellum, nullam epistolam reliquisti: ita furaris omnia, ita universa divulgas.
PL 20, 181Aあなたから被っている不当について、私は何を訴えずにおれようか。家には、一枚の紙片も、一冊の小冊子も、一通の書簡も、あなたは私に残さなかった。それほどすべてを盗み、それほどすべてを言い広める。
Epistolae tres 3.0.3
Si quid ad amicum familiariter scripsi; si quid forte, dum ludimus, quod velim tamen occultum esse, dictavi, omnia ad te prius pene quam fuerint scripta aut dictata, perveniunt.
PL 20, 181A友に打ち解けて書いたものも、戯れているうちにたまたま口述した、それでも秘めておきたいものも、すべて、書かれ口述されるよりほとんど先に、あなたのもとへ届く。
Epistolae tres 3.0.4
Nimirum obarrhatos habes notarios meos, per quos tibi nostrae ineptiae publicantur; nec tamen adversum eos possum moveri, si tibi parent, qui in jus nostrum ex tua potissimum liberalitate venerunt, seque adhuc tuos quam meos esse meminerunt: tu sola es rea, tu sola culpabilis, quae et mihi insidiaris, et illos fraude circumvenis, ut sine delectu ullo familiariter scripta, aut negligenter emissa, illucubrata tibi penitus atque impolita tradantur.
PL 20, 181B確かに、あなたは私の速記者たちを手付金で買収している。彼らを通じて、私の愚作が、あなたのために公にされる。だが、私は彼らに腹を立てることはできない。彼らは、ほかならぬあなたの寛大さによって私の権利のもとに来た者で、自分が私のものであるよりあなたのものであることを今も覚えており、あなたに従っているのだから。被告はあなたひとり、咎ある者はあなたひとりだ。あなたは私を待ち伏せし、彼らを欺いて取り込み、選り分けなしに親しく書かれたもの、不用意に出されたもの、夜なべの推敲も経ず磨かれてもいないものが、あなたに渡されるようにしている。
Epistolae tres 3.0.5
Nam, ut de reliquis taceam, rogo quemadmodum tam cito ad te epistola illa potuit pervenire, quam nuper ad Aurelium diaconum scripseramus.
PL 20, 181Bほかのことは措くとしても、私が先ごろ助祭アウレリウスに宛てて書いたあの書簡が、どうしてこれほど早くあなたのもとに届き得たのか、尋ねたい。
Epistolae tres 3.0.6
Ego enim Tolosae positus, tu Treveris constituta, et tam longe a patria filio inquietante divulsa, qua tandem familiarem illam epistolam occasione furata es? namque accepi litteras tuas, quibus scribis, in eadem epistola qua de obitu domni Martini fecerim mentionem, ipsum beati viri transitum exponere debuisse.
PL 20, 181B私はトロサ〔トゥールーズ〕にいて、あなたはトリーアに居を定め、息子が心を騒がせるために故郷からこれほど遠く引き離されているのに、いったいどんな機会に、あの私信の書簡を盗んだのか。実は、あなたの手紙を受け取ったが、そこにあなたはこう書いている。ドムヌス・マルティヌスの死について言及したその同じ書簡で、福なる人の死そのものも述べるべきだった、と。
Epistolae tres 3.0.7
Quasi vero ego illam epistolam aut legendam alii praeterquam ipsi ad quem missa videtur, ediderim, aut ego tanto sim operi destinatus, ut omnia quae de Martino cognosci oportet, me potissimum scribente notescant.
PL 20, 181Cまるで私が、あの書簡を、宛てられたと見える当人以外の誰かに読ませるために世に出したかのように、またまるで私が、マルティヌスについて知られるべきことのすべてが、ほかならぬ私の筆によって知られるという、それほど大きな仕事に定められた者であるかのように。
Epistolae tres 3.0.8
Itaque, si quae de obitu sancti episcopi audire desideras, ab illis potius qui interfuere, cognosce: ego tibi statui nihil scribere, ne ubique me publices; tamen si das fidem, nulli te esse lecturam, paucis tuae satisfaciam voluntati: itaque praestabo te his quae mihi sunt comperta, participem.
PL 20, 181Cだから、聖なる司教の死について何か聞きたいなら、むしろその場に居合わせた人々から知れ。私はあなたに何も書かないと決めていた。至るところで私を公にされないように。それでも、誰にも読み聞かせないと約束するなら、簡単にあなたの望みを満たそう。それゆえ、私が確かめたことをあなたにも分け与えよう。
Epistolae tres 3.0.9
Martinus igitur obitum suum longe ante praescivit, dixitque fratribus dissolutionem sui corporis imminere.
PL 20, 181Cマルティヌスは自分の死をずっと前に予知し、兄弟たちに、体の解体が迫っていると告げた。
Epistolae tres 3.0.10
Interea causa exstitit, qua Condatensem dioecesin visitaret; nam clericis inter se ecclesiae illius discordantibus, pacem cupiens reformare, licet finem dierum suorum non ignoraret, proficisci tamen itiusmodi ob causam non recusavit: bonam hanc virtutum suarum consummationem existimans, si pacem ecclesiae redditam reliquisset.
PL 20, 181Dそのころ、コンダテの教区〔トゥールの近くの村。カンデス〕を巡察する用件が起こった。その教会の聖職者たちが互いに不和であったので、彼は平和を回復したいと願った。そして自らの日々の終わりを知らないわけではなかったが、それでもこのような〔底本は itiusmodi。istiusmodi と読む〕理由のために出立することを拒まなかった。教会に平和が戻されたのを残して去れるなら、それは自らの諸々の徳のよい完成だと考えたのである。
Epistolae tres 3.0.11
Ita profectus cum suo illo, ut semper, frequentissimo discipulorum sanctissimoque comitatu, mergos in flumine conspicatur piscium praedam sequi, et rapacem ingluviem assiduis urgere capturis.
PL 20, 181Dこうして、いつものように、弟子たちの大勢の、いと聖なるあの随行を伴って出立し、川でカワウが魚の獲物を追い、絶え間ない捕獲で貪欲な喉をせき立てているのを見た。
Epistolae tres 3.0.12
Forma, inquit, haec daemonum est: insidiantur incautis, capiunt nescientes, captos devorant, exsaturarique non queunt devoratis.
PL 20, 181D彼は言った。「これは悪霊どもの姿だ。用心のない者を待ち伏せし、知らぬ者を捕らえ、捕らえた者を貪り、貪ってもなお飽くことができない」。
Epistolae tres 3.0.13
Imperat deinde potenti virtute verborum, ut eum cui innatabant gurgitem relinquentes, aridas peterent desertasque regiones; eo nimirum circa aves illas usus imperio, quo daemones fugare consueverat; ita grege facto, omnes in unum illae volucres congregatae, relicto flumine montes silvasque petierunt, non sine admiratione multorum, qui tantam in Martino virtutem viderent, ut etiam avibus imperaret.
PL 20, 182Aそれから、力強い言葉の力によって、彼らが浮かび泳いでいた淵を去り、乾いた人気のない地を目指すよう命じた。あの鳥たちに対して、悪霊を追い払うのを常としていたのと同じ命令を用いたのである。こうして群れとなり、あの鳥たちはみな一つに集まり、川を離れて山と森を目指した。マルティヌスに、鳥にさえ命じるほどの力を見た多くの人々の驚嘆を伴って。
Epistolae tres 3.0.14
Aliquamdiu ergo in vico illo, vel in ecclesia ad quam ierat, commoratus, pace inter clericos restituta, cum jam regredi ad monasterium cogitaret, viribus corporis coepit repente destitui: convocatisque discipulis, indicat se jam resolvi.
PL 20, 182Aこうして、その村、あるいは赴いた教会にしばらく滞在し、聖職者たちのあいだの平和を回復して、すでに修道院に戻ろうと考えていたとき、突然、体の力を失い始めた。そして弟子たちを呼び集め、自分はもう解き放たれると告げた。
Epistolae tres 3.0.15
Tum vero moeror et luctus omnium, vox una plangentium: Cur nos, pater, deseris? aut cui nos desolatos relinquis? invadent enim gregem tuum lupi rapaces: et quis nos a morsibus eorum, percusso pastore, prohibebit? scimus quidem desiderare te Christum; sed salva tibi sunt tua praemia, nec dilata minuentur: nostri potius miserere, quos deseris.
PL 20, 182Aそのとき、全員に悲しみと嘆きが起こり、嘆く者たちの声は一つであった。「父よ、なぜ私たちを見捨てるのか。誰に、見捨てられた私たちを委ねるのか。貪る狼どもが、あなたの群れに襲いかかるだろう。牧者が打たれたのちに、誰が私たちを彼らの牙から守るのか。あなたがキリストを慕っていることは知っている。しかし、あなたの報いは損なわれずに保たれており、先に延ばされても減りはしない。むしろ、あなたが見捨てようとしている私たちを憐れんでくれ」。
Epistolae tres 3.0.16
Tunc ille motus his fletibus, ut totus semper in Domino misericordiae visceribus affluebat, lacrymasse perhibetur: conversusque ad Dominum, hac tantum flentibus voce respondit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem: fiat voluntas tua.
PL 20, 182Bそのとき彼は、この涙に心を動かされ、常に主において慈しみの情にあふれていたとおり、涙を流したと伝えられる。そして主に向き直り、泣く者たちにただこの言葉で答えた。「主よ、私がなお汝の民に必要であるなら、労苦を拒まない。汝の意志が成るように」。
Epistolae tres 3.0.17
Nimirum inter spem amoremque positus, dubitavit pene quid mallet: quia nec hos deserere, nec a Christo volebat diutius separari: nihil tamen in voto suo ponens, aut voluntati relinquens, totum se Domini arbitrio potestatique committens.
PL 20, 182B実に、望みと愛のあいだに置かれて、彼は何をより選ぶかほとんど迷った。この者らを見捨てることも、キリストからこれ以上長く離れていることも望まなかったからである。それでも、自分の願いに何も置かず、自分の意志にも委ねず、自らをまったく主の裁量と権能にゆだねた。
Epistolae tres 3.0.18
Nonne tibi his paucissimis verbis dicere videbitur: Gravis quidem est, Domine, corporeae pugna militiae, et jam satis est quod huc usque certavi; sed si adhuc in eodem labore pro castris tuorum stare me praecipis, non recuso, nec fatiscentem causabor aetatem; munia tua devotus implebo; sub signis tuis, quoadusque ipse jusseris, militabo; et quamvis optata sit seni missio post laborem, est tamen animus victor annorum, et cedere nescius senectuti.
PL 20, 182Cあなたには、この僅かな言葉で、彼がこう言っているように見えないか。「主よ、体の兵役の戦いは重い。これまで戦ったことで、もう十分である。だがなお同じ労苦のうちで、汝の者たちの陣営のために立てと私に命じるなら、私は拒まない。衰える年齢を言い訳にもしない。汝の務めを、献身して果たそう。汝が自ら命じるかぎり、汝の旗のもとで兵として戦おう。老人にとって労苦のあとの除隊は望ましいが、それでも私の心は年に打ち勝ち、老いに屈することを知らない」。
Epistolae tres 3.0.19
At si jam parcis aetati, bonum est mihi, Domine: fiat voluntas tua: hos vero quibus timeo, ipse custodies. O virum ineffabilem, nec labore victum, nec morte vincendum, qui in nullam se partem pronior inclinaverit, nec mori timuerit, nec vivere recusarit!
PL 20, 182C「だが、すでに汝が私の年齢を容赦するなら、それは私に善いことである、主よ。汝の意志が成るように。私が案じるこの者たちを、汝自ら守るだろう」。ああ、言い尽くせぬ人よ、労苦に負けず、死にも打ち負かされえず、どちらの側にもより傾くことなく、死ぬのを恐れず、生きるのを拒みもしなかった人よ!
Epistolae tres 3.0.20
Itaque cum jam per aliquot dies vi febrium teneretur, non tamen a Dei opere cessabat: pernox in orationibus et vigiliis, fatiscentes artus servire spiritui cogebat, nobili illo strato suo in cinere et cilicio recubans.
PL 20, 182Cこうして、すでに数日のあいだ熱の勢いに捕らえられていたが、それでも神の業をやめなかった。祈りと不眠のうちに夜通しをし、衰える四肢に霊に仕えることを強い、灰と粗布のあの高貴な寝床に横たわった。
Epistolae tres 3.0.21
Et cum a discipulis rogaretur, ut saltem vilia sibi sineret stramenta supponi; non decet, inquit, filii, Christianum nisi in cinere et cilicio mori; ego si aliud vobis exemplum relinquo, ipse peccavi.
PL 20, 182D弟子たちが、せめて粗末な藁を下に敷かせてほしいと頼むと、彼は言った。「子らよ、キリスト教徒は灰と粗布の上でしか死んではならない。私が諸君にほかの手本を残すなら、私自身が罪を犯したことになる」。
Epistolae tres 3.0.22
Oculis igitur ac manibus in coelum semper intentus, invictum ab oratione spiritum non relaxabat; et cum a presbyteris, qui tum ad eum confluxerant, rogaretur, ut corpusculum lateris mutatione relevaret: Sinite, inquit, sinite me, fratres, coelum potius respicere quam terram, ut suo jam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur.
PL 20, 182Dこうして目と手を常に天に向け、祈りから敗れぬ霊を緩めなかった。そのとき彼のもとに集まっていた司祭たちが、体の向きを変えて小さな体を楽にしてはどうかと頼むと、彼は言った。「兄弟たちよ、許せ、私が地よりも天を見るのを許せ。主のもとへ行こうとしている霊が、自らの道へ向けられるように」。
Epistolae tres 3.0.23
Haec locutus, diabolum vidit prope assistere. Quid hic, inquit, astas, cruenta bestia? nihil in me, funeste, reperies. Abrahae me sinus recipiet.
PL 20, 182Dこう語って、彼は悪魔がすぐそばに立っているのを見た。彼は言った。「ここで何をして立っているのか、血に飢えた獣よ。汝は私のうちに何も見いださないだろう、忌まわしい者よ。アブラハムの懐が私を受け入れる」。
Epistolae tres 3.0.24
Cum hac ergo voce fatigatum divinis operibus spiritum coelo reddidit: testatique nobis sunt qui adfuerant, jam exanimo corpore glorificati hominis vidisse se gloriam.
PL 20, 183Aこの言葉とともに、彼は神の業に疲れた霊を天に返した。その場にいた人々は私に証しした。すでに息のない体に、栄光を受けた人の栄光を見たと。
Epistolae tres 3.0.25
Vultus luce clarior renitebat, cum membra caetera ne tenuis quidem macula fuscaret; in aliis etiam, et in illo tantum artubus non pudendis, septennis quodammodo pueri gratia videbatur.
PL 20, 183A顔は光よりも明るく輝き返し、ほかの肢体をわずかな染みさえ曇らせなかった。ほかの肢体においても、またとりわけ彼にだけは、恥ずかしからぬ肢体に、七歳の子供のような優美さが見えた〔in aliis … tantum の係りは定かでない。このように取った〕。
Epistolae tres 3.0.26
Quis istum umquam cilicio tectum, quis cineribus crederet involutum? ita vitro purior, lacte candidior, jam in quadam futurae resurrectionis gloria et natura demutatae carnis ostensus est.
PL 20, 183B誰が、彼が粗布に覆われ、灰にくるまれていたと思っただろうか。それほど彼はガラスより澄み、乳より白く、すでに来たるべき復活の栄光と、変えられた肉の本性のうちに現れていた。
Epistolae tres 3.0.27
Jam vero in obsequium funeris, credi non potest, quanta hominum multitudo convenerit: tota obviam corpori civitas ruit; cuncti ex agris atque vicis, multique ex vicinis etiam urbibus adfuerunt.
PL 20, 183Bさらに、葬儀の奉仕のために、どれほど多くの人々が集まったか、信じがたいほどである。町中が遺体を迎えに殺到し、野や村からすべての人が、また近隣の町からも多くの人が来ていた。
Epistolae tres 3.0.28
O quantus luctus omnium, quanta praecipue moerentium lamenta monachorum! qui eo die fere ad duo millia convenisse dicuntur, specialis Martini gloria, cujus exemplo in Domini servitutem stirpes tantae fruticaverant.
PL 20, 183Bああ、すべての人の嘆きは何と大きかったことか。とりわけ、悲しむ修道士たちの慟哭は何と大きかったことか! その日、およそ二千人が集まったと伝えられ、それはマルティヌスに特有の栄光であった。彼の手本によって、主に仕える身となる株が、これほど芽を出していたのである。
Epistolae tres 3.0.29
Agebat nimirum ante se pastor exstinctus greges suos, sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata, aut emeritorum laborum senes, aut juratos Christi in sacramenta tirones.
PL 20, 184A実に、死んだ牧者は、自らの群れを前に進めていた。あの聖なる群衆の青ざめた群れ、外套をまとった隊列を。労苦を務め終えた老人たち、あるいはキリストへの誓約に宣誓した新兵たちを。
Epistolae tres 3.0.30
Tum virginum chorus fletu abstinens prae pudore, cum laetandum potius illi esse sentiret quem jam suo Dominus gremio confoveret, quam sancto dissimulabat gaudio quod dolebat! siquidem fides flere prohiberet, gemitum extorqueret affectus; etenim tam erat sancta de illius gloria exsultatio, quam pia de morte confusio.
PL 20, 184Aそのとき、おとめたちの合唱隊は、恥じらいのために涙を控えた。主がすでにその懐に抱いている彼のためには、むしろ喜ぶべきだと感じていたからである。彼女らは、悲しんでいることを、いかに聖なる喜びで覆い隠していたことか! 信仰は泣くことを禁じるが、情はうめきを搾り出したのである。実に、彼の栄光への歓喜は聖なるものであったが、同じほど、彼の死への動揺は敬虔なものであった。
Epistolae tres 3.0.31
Ignosceres flentibus, gratularere gaudentibus: quia et pium est gaudere Martino, et pium est flere Martinum; dum unusquisque et sibi praestat ut doleat, et illi debet ut gaudeat.
PL 20, 184Bあなたは泣く者を許し、喜ぶ者を祝っただろう。マルティヌスを喜ぶことも敬虔であり、マルティヌスを悼んで泣くことも敬虔であるからだ。各人は、悲しむことを自分のために果たし、喜ぶことを彼に負っているのだから。
Epistolae tres 3.0.32
Haec igitur beati viri corpus usque ad locum sepulcri hymnis canora coelestibus turba prosequitur. Comparetur, si placet, saecularis illa pompa, non dicam funeris, sed triumphi: quid simile Martini exsequiis conferetur?
PL 20, 184Bこうして、この群衆は、天の賛歌で声高らかに、福なる人の遺体を墓所まで見送る。もしよければ、この世のあの行列を比べてみよ。葬列とは言うまい、凱旋のそれを。マルティヌスの葬送に似たどんなものが並べられようか。
Epistolae tres 3.0.33
Ducant illi prae curribus suis vinctos post terga captivos: Martini corpus hi qui mundum ductu illius vicerant, prosequuntur; illos confusis plausibus populorum honoret insania: Martino divinis plauditur psalmis: Martinus hymnis coelestibus honoratur, illi post triumphos suos in tartara saeva trudentur: Martinus Abrahae sinu laetus excipitur; Martinus hic pauper et modicus, coelum dives ingreditur: illinc nos, ut spero, custodiens, me haec scribentem respicit, te legentem.
PL 20, 184Bあの者たちは、後ろ手に縛った捕虜を戦車の前に引かせるがよい。マルティヌスの遺体には、彼の導きによって世界に勝った者たちが従う。あの者たちは、民衆の入り乱れた喝采という狂気に称えられるがよい。マルティヌスには神聖な詩篇で喝采が送られる。マルティヌスは天の賛歌で称えられる。あの者たちは凱旋ののち、残忍なタルタルスへ突き落とされる。マルティヌスはアブラハムの懐に喜んで迎えられる。マルティヌスは、この世では貧しく慎ましかったが、富める者として天に入る。そこから、私の望むとおり、我々を守りつつ、これを書く私を、これを読むあなたを見守っている。