スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae tres

Epistola II. Ad Aurelium diaconum. De obitu et apparitione beati Martini 第2書簡 助祭アウレリウスへ——福なるマルティヌスの死と出現について

Sulpicius Severus · Epistolae tres · PL 20, 178C · 26 sectiones

Epistolae tres 2.0.1

1

Sulpicius Severus Aurelio diacono salutem. Posteaquam a me mane digressus es, eram residens solus in cellula, subieratque me illa quae saepius occupat cogitatio, spes futurorum, praesentiumque fastidium, judicii metus, formido poenarum; et, quod consequens erat, atque unde cogitatio tota descenderat, peccatorum meorum recordatio tristem me confectumque reddiderat.

PL 20, 178C

スルピキウス・セウェルスより、助祭アウレリウスへ。挨拶を送る。朝、あなたが私のもとから去ったあと、私は庵にひとり座っていた。すると、しばしば私を捕らえるあの思いが忍び寄っていた。来たるべきものへの望み、現在への倦み、裁きへの恐れ、刑罰への戦慄である。そして、当然の成り行きとして、この思いのすべてがそこから降りてきた源である、私の罪の思い出が、私を悲しませ、打ちひしがれさせていた。

Epistolae tres 2.0.2

2

Deinde cum fatigata angore animi in lectulo membra posuissem, ut plerumque ex moestitudine solet, somnus obrepsit (qui ut semper matutinis oris levior incertusque, ita suspensus et dubius per membra diffunditur; ut, quod in alio sopore non evenit, pene vigilans dormire te sentias); cum repente sanctum Martinum episcopum videre mihi videor, praetextum toga candida, vultu igneo, stellantibus oculis, crine purpureo: atque ita mihi in ea habitudine corporis formaque qua eum noveram, videbatur, ut, quod eloqui nobis pene difficile est, non posset aspici, cum posset agnosci.

PL 20, 178D

それから、心の苦悩に疲れた手足を小さな寝台に横たえると、悲しみのときにたいていそうなるように、眠りが忍び寄ってきた(その眠りは、朝の時刻にはいつもそうであるように軽く不確かで、宙に浮いたように、疑わしいまま四肢に広がる。ほかの眠りには起こらないことだが、人は、ほとんど目覚めたまま眠っていると感じるほどである)。すると突然、聖なるマルティヌス司教が見えるように思われた。白いトガをまとい〔praetextum〕、顔は火のよう、目は星のように輝き、髪は紫であった。そして彼は、私が知っていたままの体つきと姿で私に見えたが、私〔nos〕にはほとんど語りがたいことに、見つめることはできないのに、見分けることはできたのである。

Epistolae tres 2.0.3

3

Arridensque mihi paululum, libellum quem de vita illius scripseram, dextra praeferebat. Ego sancta genua ejus amplexus, benedictionem pro consuetudine flagitabam: superpositamque capiti meo manum tactu blandissimo sentiebam, cum inter benedictionis verba solemnia familiare illud ori suo crucis nomen iteraret.

PL 20, 179A

彼は私に少しほほ笑みかけ、私が彼の生涯について書いた小冊子を右手に掲げていた。私は彼の聖なる膝を抱きしめ、習いのとおり祝福を乞うた。私の頭にのせられた手を、きわめて優しい触れ方で感じていた。そのとき彼は、祝福の厳かな言葉のあいだに、口にいつもの、あの十字架という名を繰り返していた。

Epistolae tres 2.0.4

4

Mox in eum luminibus intentis, cum exsatiari vultu illius conspectuque non possem, subito mihi in sublime sublatus eripitur; donec emensa aeris istius vastitate, cum tamen rapida nube subvectum acie sequeremur oculorum, patenti coelo receptus videri ultra non potuit.

PL 20, 179A

やがて私が目を彼に注ぎ、その顔と姿を見ても飽くことができずにいると、彼は突然、高みへ引き上げられて私から奪い去られた。ついに、この空の広がりを渡りきり、疾い雲に運ばれて行く彼を私が目の鋭さで追っていたものの、開かれた天に迎え入れられると、もはや見えなくなった。

Epistolae tres 2.0.5

5

Nec multo post, presbyterum sanctum Clarum, discipulum illius, qui nuper excesserat, video eamdem quam magistrum, viam scandere.

PL 20, 179A

ほどなく、彼の弟子で、先ごろ世を去った聖なる司祭クラルスが、師と同じ道を登っていくのを、私は見た。

Epistolae tres 2.0.6

6

Ego impudens sequi cupiens, dum altos gressus molior et connitor, evigilo: somnoque excitus, congratulari coeperam visioni, cum ad me puer familiaris ingreditur, solito tristior, vultu loquentis pariter et dolentis. Quid tu, inquam, tam tristis loqui gestis?

PL 20, 179B

厚かましくも私は後を追いたいと願い、高い歩みを進めようと力を振り絞るうちに、目が覚めた。眠りから起こされて、私はこの幻を喜び始めていたが、そこへ家の若い僕が入ってきた。いつもより悲しげで、語りたげであると同時に痛んでいる顔つきだった。私は言った。「どうしたのか、そんなに悲しい顔をして、言いたいことがあるようだが」。

Epistolae tres 2.0.7

7

At ille, Duo, inquit, monachi modo a Turonis adfuerunt, qui domnum Martinum obisse nuntiant. Concidi, fateor, obortisque lacrymis flevi uberrime. Quin etiam dum haec ad te, frater, scribimus, fluunt lacrymae, nec ullum impatientissimi doloris admitto solatium.

PL 20, 179B

すると彼は言った。「修道士が二人、つい先ほどトゥール〔ガリアの町。マルティヌスが司教を務めた〕から来て、ドムヌス・マルティヌス〔domnus は dominus の縮めた形で、聖職者への敬称〕が亡くなったと告げています」。私は崩れ落ちた、と白状する。涙がこみ上げ、あふれるほど泣いた。いや、兄弟よ、あなたにこれを書いている今も、涙は流れ、耐えがたい苦しみにいささかの慰めも受け入れない。

Epistolae tres 2.0.8

8

Te vero, ubi hoc mihi nuntiatum est, participem esse volui luctus mei, qui eras socius amoris.

PL 20, 179B

これが私に告げられたとき、私は、愛の仲間であったあなたを、私の悲しみにも分かち合う者としたいと思った。

Epistolae tres 2.0.9

9

Veni ergo ad me statim, ut pariter lugeamus quem pariter amamus: quamquam sciam virum illum non esse lugendum, cui, post evictum triumphatumque saeculum, nunc demum reddita est corona justitiae. Sed tamen ego non possum mihi imperare, quin doleam.

PL 20, 179B

だから、すぐに私のもとへ来よ。ともに愛する人をともに悼もう。もっとも私は、世に打ち勝ち、世に凱旋したのち、いまようやく正義の冠を授けられたあの人は、悼まれるべきではないと知っている。しかし私は、悲しまずにいるよう自分に命じることができない。

Epistolae tres 2.0.10

10

Praemisi quidem patronum, sed solatium vitae praesentis amisi: etsi, si rationem ullam dolor admitteret, gaudere deberem.

PL 20, 179C

私は確かに保護者を先に送ったが、現世の慰めを失った。もっとも、悲しみが道理を少しでも受け入れるなら、私は喜ぶべきであろう。

Epistolae tres 2.0.11

11

Est enim ille consertus apostolis ac prophetis, et, quod pace sanctorum omnium dixerim, in illo justorum grege nulli secundus, ut spero, credo et confido, illis potissimum qui stolas suas in sanguine laverunt, aggregatus, agnum ducem ab omni integer labe comitatur.

PL 20, 179C

彼は使徒たちや預言者たちと結び合わされており、すべての聖なる人々の許しを得て言うなら、あの義人たちの群れの中で誰にも劣らず、私は望み、信じ、確信するが、とりわけ血の中で自らの衣を洗った人々に加えられて、あらゆる汚れのない者として、子羊を導き手として従っている。

Epistolae tres 2.0.12

12

Nam licet ei ratio temporis non potuerit praestare martyrium, gloria tamen martyris non carebit, quia voto atque virtute et potuit esse martyr, et voluit.

PL 20, 179C

時勢の事情が彼に殉教を与えることはできなかったが、それでも殉教者の栄光を欠くことはない。願いと徳によって、殉教者になることができ、またなろうと望んだからである。

Epistolae tres 2.0.13

13

Quod si ei Neronianis Decianisque temporibus, in illa quae tunc exstitit dimicare congressione licuisset, testor Deum coeli atque terrae, sponte equuleum ascendisset, ultro se ignibus intulisset, Hebraeisque pueris aequandus, inter flammarum globos media licet, hymnum Domini in fornace cantasset.

PL 20, 179D

もし彼に、ネロとデキウスの時代に、そのとき起こった戦いに加わることが許されていたなら、天と地の神に誓って言うが、彼は自ら拷問台〔エクレウス〕に上り、進んで火の中へ身を投じ、ヘブライの少年たちに等しい者として、たとえ炎の塊のただ中であろうとも、炉の中で主への賛歌を歌っただろう。

Epistolae tres 2.0.14

14

Quod si Esaianum illud supplicium persecutori forte placuisset, numquam profecto impar prophetae serris et laminis dissecari membra timuisset; at si praecisis rupibus abruptisque montibus agere felicem furor impius maluisset, perhibeo confisus testimonium veritati, sponte cecidisset.

PL 20, 179D

また、もしイザヤのあの刑罰〔鋸で切られたという伝え〕が迫害者の気に入っていたなら、預言者に劣らぬ彼は、鋸と薄刃で手足を切り分けられることを決して恐れなかっただろう。さらに、不敬虔な怒りが、切り立った岩と険しい山から突き落として彼を幸いな者にすることを選んだなら、確信をもって真理に証しを立てて言うが、彼は自ら身を投げただろう。

Epistolae tres 2.0.15

15

Si vero gentium doctoris exemplo gladio deputatus, inter alias, ut saepe provenit, victimas duceretur, primus omnium, carnifice compulso, palmam sanguinis occupasset.

PL 20, 179D

また、諸国民の教師〔パウロ〕にならって剣に定められ、ほかのいけにえたちのただ中で、しばしばあるように引かれていくなら、死刑執行人を急がせ、すべての人に先んじて血のヤシをつかんだだろう。

Epistolae tres 2.0.16

16

Jam vero adversus omnes poenas atque supplicia, quibus plerumque humana cessit infirmitas, ita, a confessione Domini non recedens, immobilis stetisset, ut laetus ulceribus congaudensque cruciatibus quaelibet inter tormenta risisset.

PL 20, 180A

さらに、人間の弱さがしばしば屈してしまうあらゆる刑罰と責め苦に対しても、主への告白から退かず、不動のまま立ち続けたであろう。傷を喜び、苦痛をともに楽しみ、どんな拷問のさなかでも笑ったほどに。

Epistolae tres 2.0.17

17

Sed quamquam ista non tulerit, implevit tamen etiam sine cruore martyrium: nam quas ille pro spe aeternitatis humanorum dolorum non pertulit passiones, fame, vigiliis, nuditate, jejuniis, opprobriis invidorum, insectationibus improborum, cura pro infirmantibus, sollicitudine pro periclitantibus? quo enim ille dolente non doluit? quo scandalizante non ustus est? quo pereunte non gemuit? praeter illa quotidiana illius adversum humanae spiritalisque nequitiae diversa certamina, dum in eo variis tentationibus appetito semper exsuperat fortitudo vincendi, patientia exspectandi, aequanimitas sustinendi.

PL 20, 180A

だが彼はこれらを耐えなかったとはいえ、血を流さずとも殉教を満たした。永遠への望みのために、人間の苦痛のうちで、彼が耐えなかった苦難があっただろうか。飢え、徹夜、裸、断食、妬む者らの辱め、不埒な者らの迫害、病む者のための気遣い、危うい者のための心配。実に、誰かが苦しむとき、彼が苦しまなかったことがあったか。誰かがつまずくとき、焼かれなかったことがあったか。誰かが滅びるとき、うめかなかったことがあったか。そのほか、人の悪と霊的な悪に対する、彼の日々のさまざまな戦いがある。そこでは、さまざまな誘惑に襲われるたびに、彼のうちに、勝つための勇気、待つための忍耐、耐えるための平静が常に優った。

Epistolae tres 2.0.18

18

O vere ineffabilem virum, pietate, misericordia, charitate, quae cum quotidie etiam in sanctis viris saeculo frigente frigescat, in illo tamen usque ad finem, aucta in dies, perseveravit! quo ego illius bono vel specialiter fruitus sum, cum me indignum et non merentem unice diligebat.

PL 20, 180B

ああ、まことに言い尽くせぬ人よ、敬虔と慈しみと愛において! 世が冷えてゆくにつれて、聖なる人々のうちでさえ日々冷えてゆくこの愛が、彼においては、日ごとに増し加わりつつ、終わりまで続いた。その彼の善を、私はとくに享受した。ふさわしくも功も無い私を、彼がひとえに愛してくれたときに。

Epistolae tres 2.0.19

19

En rursus lacrymae fluunt, imoque de pectore gemitus erumpit. In quo mihi posthac homine similis requies, in cujus erit charitate solatium?

PL 20, 180B

見よ、また涙が流れ、胸の奥底からうめきがほとばしる。今後、どんな人のうちに私は同じ安らぎを得るのか。誰の愛のうちに慰めがあるのか。

Epistolae tres 2.0.20

20

Me miserum, me infelicem! poterone umquam, si diutius vixero, non dolere, quod Martino superstes sum? erit mihi posthaec vita jucunda, erit dies aut hora sine lacrymis? aut tecum, frater dilectissime, potero illius mentionem habere sine fletu? aut umquam loquens apud te aliud quam de illo loqui potero?

PL 20, 180B

ああ、哀れな私、不幸な私! 長く生きたとして、マルティヌスに生き残ったことを悲しまずにいられる日が来るのか。今後、私の生は楽しいものとなるのか。涙のない日や時があるのか。いとも愛する兄弟よ、あなたとともに、彼のことを泣かずに口にすることができるのか。あなたのもとで語りながら、彼のこと以外を語ることが、いつかできるのか。

Epistolae tres 2.0.21

21

Sed quid te in lacrymas fletusque commoveo? ecce nunc consolatum esse te cupio, qui me consolari ipse non possum.

PL 20, 180C

だが、なぜ私はあなたを涙と嘆きへ誘うのか。見よ、いま私は、あなたが慰められていることを望む。自分自身を慰めることができない私が。

Epistolae tres 2.0.22

22

Non deerit nobis ille, mihi crede, non deerit: intererit de se sermocinantibus, astabit orantibus: quodque jam hodie praestare dignatus est, videndum se in gloria sua saepe praebebit, et assidua, sicut ante paululum fecit, benedictione nos proteget.

PL 20, 180C

彼は我々を見捨てない。私を信じよ、見捨てない。自分のことを語り合う者たちのうちに居合わせ、祈る者たちのそばに立つだろう。今日すでに与えることをよしとしたこと、すなわち自らの栄光のうちに見られる姿を、しばしば示し、少し前にしたように、絶えざる祝福で我々を守るだろう。

Epistolae tres 2.0.23

23

Inde secundum ordinem visionis coelum se sequentibus patere monstravit, et quo sequendus esset, edocuit: quo spes nostra tendenda, quo animus dirigendus, instruxit.

PL 20, 180C

それから、幻の順序に従って、彼は、自分に従う者たちに天が開かれていることを示し、どこへ従うべきかを教えた。我々の望みがどこへ向かうべきか、心がどこへ向けられるべきかを示した。

Epistolae tres 2.0.24

24

Quid tamen fiet, frater? quod mihi ipse sum conscius, conscendere arduum illud iter, ac penetrare non potero: ita sarcina molesta me praegravat, et peccati mole depressum, negato in astra conscensu, saeva miserabilem ducit in tartara.

PL 20, 180C

だが、兄弟よ、どうなるのか。私が自ら心に知っているように、あの険しい道を登り、突き進むことは、私にはできないだろう。厄介な荷が私を重く押さえ、罪の重みに沈められた哀れな私を、星々への登りが拒まれたまま、その荷は残忍なタルタルスへと導く。

Epistolae tres 2.0.25

25

Spes tamen superest, illa sola, illa postrema, ut quod per nos obtinere non possumus, saltem pro nobis orante Martino mereamur. Sed quid te, frater, diutius occupo epistola tam loquaci, demororque venturum? simul jam pagina impleta non recipit.

PL 20, 180D

それでも望みは残っている。ただそれだけ、それが最後の望みである。我々自身では得られないものを、せめてマルティヌスが我々のために祈ってくれることによって受けるに値するようになる、という望みである。だが兄弟よ、なぜ私はこれほど口数の多い書簡であなたをこれ以上引き留め、来ようとするあなたを遅らせるのか。そのうえ、もう紙面は埋まって、受け付けない。

Epistolae tres 2.0.26

26

Mihi tamen haec fuit ratio sermonem istum longius proferendi, ut quia doloris nuntium epistola deferebat, eadem tibi ex quadam nostri confabulatione praestaret charta solatium.

PL 20, 180D

それでも私がこの話を長く引き延ばした理由は、書簡が悲しみの知らせを運んだのだから、同じ紙が、我々の語らいのようなものを通じて、あなたに慰めを与えるようにするためであった。