インノケンティウス1世(偽作)不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Innocentio I attributae (ad Arcadium et Arcadii ad Innocentium)

Epistola III 第III書簡

Pseudo-Innocent I · Epistolae Innocentio I attributae (ad Arcadium et Arcadii ad Innocentium) · PL 20, 633B · 6 sectiones

Epistolae Innocentio I attributae (ad Arcadium et Arcadii ad Innocentium) 3.0.1

1

Omnino, o pontifex Dei, nequidquam [ Forte nil quidquam] eorum, que in legatos audacter perpetrata sunt, sciente me factum est: idque ex eo perspici potest, quod eos a quibus illa orta sunt, severe ultus sum.

PL 20, 633B

神の司教よ〔pontifex〕、使節たちに対して大胆に行われたことは、何一つとして〔底本は nequidquam(むなしく)。ミーニュは本文中の角括弧で Forte nil quidquam(おそらく「何一つ…ない」)とする。それに従った〕、私が知っていてなされたものではない〔que は quae と読む〕。そのことは、それらを引き起こした者たちを、私が厳しく罰したことから見て取れる。

Epistolae Innocentio I attributae (ad Arcadium et Arcadii ad Innocentium) 3.0.2

2

Neque quod magnus ille Joannes depositus sit, ulla in me culpa ejus rei haeret, sed infelicibus episcopis, quod scilicet cum sacros canones praetenderent, judicium depositionis illius in sua ipsorum profana capita converterunt, quorum sermone nescio quomodo inductus, etiam ipse eorum sententiae, quod utinam numquam fecissem, assensus sum.

PL 20, 633C

あの大ヨアンネスが免職されたことについても、その咎〔culpa〕は私にはない。それは不幸な司教たちにある。彼らは聖なる規定(カノン)を口実に掲げながら、彼を免職する裁きを、自分たち自身の汚れた頭上に向けてしまったのである。私は、どうしてか彼らの言葉に誘われて、自分も彼らの判決に同意してしまった。決してそうしなければよかったのだが。

Epistolae Innocentio I attributae (ad Arcadium et Arcadii ad Innocentium) 3.0.3

3

Quo fit ut ipsi magis in culpa sint. Ex quibus et qui adhuc hic exstant, Acacium et Severianum, et eos qui sceleratum Theophilum secuti sunt, ut quanta maxima celeritate, comprehendi jussimus, et eos qui illic sunt, ut poenas dent ausibus suis debitas.

PL 20, 634B

こうして、彼ら自身のほうがいっそう咎がある。そのうち、なおここにいる者たち、アカキオスとセウェリアノス、また罪深いテオフィロスに従った者たちを、できる限りの速さで捕らえるよう、我々は命じた。また、そこにいる者たちが、その暴挙にふさわしい刑罰を受けるよう〔命じた〕〔底本は ut poenas dent と続け、命じた内容が省かれている。「命じた」を補った〕。

Epistolae Innocentio I attributae (ad Arcadium et Arcadii ad Innocentium) 3.0.4

4

Nobis autem placetur paterna humanitas tua: neque deseras nos expertes mysteriorum incontaminatorum. Tunc etiam filiam tuam Eudoxiam quae peccaverit ultus sum, quae etiam ex his gravissimo morbo correpta in lectulo decumbit.

PL 20, 634B

どうか、あなたの父としての温情が、我々に対して和らいでほしい。我々を汚れなき奥義にあずからぬままに見捨てないでほしい。さらに私は、罪を犯したあなたの娘エウドクシアも罰した。彼女はそのために、ひどい病にかかって寝台に伏している。

Epistolae Innocentio I attributae (ad Arcadium et Arcadii ad Innocentium) 3.0.5

5

Ne igitur saepius poenas sumas, o reverendissime pater: neque enim Dominus in eadem bis poenas sumit, ut scriptum est (Naum. I. 9, sec. LXX) . Ubi autem erit poenitentiae bonum, nisi iis quos poeniteat venia tribuatur?

PL 20, 634B

それゆえ、いと尊ぶべき父よ、重ねて罰を取らないでほしい。実に、主も同じことについて二度は罰を取らないと、書かれているとおりである(ナホム1:9、七十人訳による)。悔い改めの善は、悔いている者たちに赦しが与えられるのでなければ、どこにあるというのか。

Epistolae Innocentio I attributae (ad Arcadium et Arcadii ad Innocentium) 3.0.6

6

Igitur si nos quidem ex poenitentibus non essemus, merito aditus ad veniam clauderetur: et si accusavimus et condemnavimus nos ipsos ab iis quae male egimus; ne bono quidem poenitentiae, quod quidem venia est, excidamus.

PL 20, 634C

だから、もし我々が悔い改める者たちの中にいないのなら、赦しへの道が閉ざされるのも当然であろう。だが我々は、自分たちの悪しく行ったことのゆえに、自分自身を告発し断罪したのだから、悔い改めの善――それこそ赦しである――から、我々が漏れることのないように。