De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.1
Haereseos Arianae mysterium detegitur. Cur Filium de substantia Patris credi nolint. Arianis argumentis respondetur. Multum interest inter ea quae facta sunt, et eum qui omnia fecit.
PL 20, 44Dアレイオス派の異端の奥義が暴かれる。なぜ彼らは、子が父の実体から出たと信じようとしないのか。アレイオス派の論拠に対する答え。作られたものと、万物を作った者とのあいだには、大きな隔たりがある。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.2
Quemadmodum in multis ac variis figuris Deus se patribus ostenderit, qui tamen secundum deitatem videri non potuit. Disputationis conclusio. Sed ut omne mysterium haeresis Arianae traducam; cur nolint Filium de Patris substantia credi, breviter intimabo.
PL 20, 44D神がどのように、多くのさまざまな姿で父祖たちに自らを示したか。しかし神性に従っては見られえなかったことについて。論述の結び。——さて、アレイオス派の異端の奥義をことごとく暴くために、彼らがなぜ子を父の実体から出たと信じようとしないのかを、手短に示そう。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.3
Aiunt enim: Cum sit Deus Pater omnipotens, invisibilis, inconvertibilis, immutabilis, perfectus, semper idem, aeternus: Filius vero visibilis, quia saepe patribus visus est; et convertibilis atque mutabilis, quia in variis figuris quibusque sese monstravit: qui si de Patris, inquiunt, esset substantia, numquam fieri posset, ut ante carnis assumptionem aut visibilis aut mutabilis cerneretur; quin potius in aequalitate qua Pater est, permansisset, ex cujus substantia erat; quia quod de Patre est, nec videri, nec mutari, nec converti posse credendum est.
PL 20, 45A彼らは言う。「父なる神は全能で、見えず、変わりえず、不変で、完全で、常に同じで、永遠である。これに対し子は、父祖たちにしばしば見られたのだから見える者であり、さまざまな姿で自らを現したのだから、変わりうる者、変化しうる者である。もし子が父の実体から出たのなら、肉を取る前に、見える者として、あるいは変化しうる者として認められることは決してありえなかっただろう。むしろ、その実体から出た父と同じ等しさのうちにとどまったはずである。父から出たものは、見られることも、変化することも、変わることもありえないと信じるべきだからである」。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.4
Accedit ad causam, quia cum illapsus est in Mariam, cum Virginis uterum opplevit; aliud utique ex illa, quam quod venerat, natum est.
PL 20, 45Bさらに彼らの論に加わるのは次のことである。子がマリアの内に滑り込み、おとめの胎を満たしたとき、そこから生まれたものは、確かに来たときのものとは別のものであった、と。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.5
Unde jam, inquiunt, corrupta substantia statum vertit, ordinem perdit, continuo immutatione ipsa formandus de Deo in hominem, de spiritu in carnem. Et utique translatio omnis interemptio est pristini.
PL 20, 45B彼らは言う。「それゆえ、実体はすでに損なわれて状態を変え、秩序を失い、ただちにその変化そのものによって、神から人へ、霊から肉へと形づくられねばならなかった。あらゆる移行は、以前のものの滅びである」。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.6
Ac per hoc aiunt: Si Filius de Patris substantia esset, jam et Patrem minorem videri substantiae suae vel traditione, vel fine: et proinde Filium ex alia substantia credere maluerunt, quod converti, et mutari, et videri possit; quia hoc de Patris substantia credi non liceat.
PL 20, 45Bしたがって彼らは言う。「もし子が父の実体から出たのなら、父もまた、自らの実体を引き渡すことによって、あるいは終わらせることによって、小さくなったと見えることになる」。こうして彼らは、子を他の実体から出たと信じるほうを選んだ。それなら子は変わり、変化し、見られうるからである。父の実体についてはそう信じることが許されないからである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.7
Haec est causa erroris, haec origo haeresis Arianae: dum non intelligunt virtutem Dei, neque tanti sacramenti dispositionem agnoscunt, ut Deum humanis conditionibus comparent.
PL 20, 45Cこれが誤りの原因、アレイオス派の異端の起こりである。彼らは神の力を理解せず、これほどの秘義の経綸も認めず、神を人間の状態になぞらえようとするのである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.8
Quibus primo respondendum in loco Filium Dei non ita visum, ut Deus erat, sed ut homo capere poterat de Deo; deinde variis figuris non mutabilem et convertibilem ipsum esse, sed hoc esse potentiae Dei, ut cum se singulis, prout vult, revelare dignatur, habitum mutet, non substantiam vertat: nec proprietatem qualitatis amittat, sed juxta meritum videntis temperamentum majestatis adhibeat: ipse tamen idem, ut semper est, in substantiae suae proprietate permaneat, sicut scriptum est: Mutabis eos et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28) .
PL 20, 45C彼らにはまず、神の子は、神であるままの姿で見られたのではなく、人が神について受け取りうる姿で見られたのだと答えねばならない。次に、さまざまな姿をとることは、子自身が変化しうる、変わりうる者であることを意味せず、むしろ神の力に属することである。すなわち、各人に望むままに自らを現すことをよしとするとき、外見を変えるが実体を変えず、性質の固有性を失わず、見る者の功に応じて威光に加減を加え、それでもなお、常にそうであるとおり同一の者として、自らの実体の固有性のうちにとどまる、というのである。書かれているとおりである。「汝は彼らを変え、彼らは変えられる。だが汝は同じ者であり、汝の年は尽きない」(詩篇101:28)。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.9
Nam etsi multa sunt ex his quae in hoc mundo videntur, quae ex alio convertantur in aliud, ut desinant esse quod erant, et hoc sint quod retro non fuerant; ut limus cum in hominem figuratur, limus esse jam desinit: aut pisces, aut aves cum de aqua procedunt, ex eo jam non aqua, quia aliud: ut lutum figuli, cum solidatur in testam: ut lapis, cum dissolvitur decoctus in calcem: ut arena, cum mutatur in vitrum, et caetera quae longum est recensere.
PL 20, 45D確かに、この世界で見られるものの多くは、あるものから別のものへと変わり、かつてあったものであることをやめ、以前はそうでなかったものとなる。たとえば泥は人の形に造られるとき、もはや泥であることをやめる。魚や鳥も水から出てくるとき、その時にはもはや水ではない、別のものだからである。陶工の粘土が固まって焼き物になるとき、石が焼かれて溶け、石灰になるとき、砂が変えられてガラスになるとき、そのほか数え上げるには長いものもそうである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.10
Sed multum interest, stulte haeretice, inter ea quae facta sunt, et eum qui omnia, quemadmodum voluit, fecit. Quae facta sunt, ascriptae conditioni deserviunt: qui vero fecit, suae voluntatis et proprii juris est.
PL 20, 46Aだが、愚かな異端者よ、作られたものと、すべてを望むとおりに作った者とのあいだには、大きな違いがある。作られたものは、割り当てられた状態に仕える。作った者は、自らの意志と固有の権利のもとにある。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.11
Neque potest in aliud, quam quod est, aliquo cogente, mutari: sed prout vult, et cui vult, se demonstrat.
PL 20, 46A何者かに強いられて、在るところのものとは別のものへ変わることはありえない。むしろ、望むままに、望む者に自らを示すのである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.12
Nam si angeli in figura hominum saepe sunt visi, et tamen aliud non sunt, quam quod se esse norunt, neque substantiam mutant, cum formam humani corporis sumunt; quanto magis ipse Dominus noster, qui omnia fecit, qui ipsis angelis, ut hoc possent, sua institutione concessit?
PL 20, 46A実に、天使たちがしばしば人の姿で見られたが、それでも自分がそうだと知っているもの以外のものではなく、人の体の形を取っても実体を変えないのなら、まして、万物を作り、その天使たちにさえそれができるように自らの定めによって許した、我々の主自身においては、なおさらではないか。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.13
Huc accedit quod sic Filium Dei, ut jam dictum est, visum a patribus approbamus, ut non totum in illo, quod Deus est, videretur: sed dispositiones rerum futurarum, quae suis quibusque temporibus complendae erant, in illo per imaginem cernerentur.
PL 20, 46Bこれに加えて、すでに述べたとおり、神の子が父祖たちに見られたことを我々は認めるが、それは、神であるということにおいてそのすべてが見られたのではなく、それぞれ定められた時に成就されるべき将来の事柄の経綸が、その内に像を通して見られたのである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.14
Nam quis Filium Dei videre potuit, antequam conspicabilem materiam, sicut ei placuit, assumpsit, vel ipsum hominem induere dignatus est?
PL 20, 46B実に、神の子が、見えうる素材を、そう望んだとおりに取る前に、あるいは人を着ることをよしとする前に、誰が神の子を見ることができたか。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.15
Qui etsi Abrahae visus est (Gen. XVIII, 1) , sed in forma humani corporis visus est, quo scilicet postremis temporibus in homine venturus esse ostenderetur. Jacob etiam alibi in angelo, alibi aeque videtur in homine (Gen. XXVIII, 13) .
PL 20, 46B神の子はアブラハムに見られたが(創世記18:1)、それは人の体の形で見られたのであり、終わりの時に人において来ることを示すためであった。ヤコブにも、あるときは天使において、またあるときは同じく人において見られる(創世記28:13)。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.16
Qui ideo se in angelo demonstravit, ut nuntium se magni consilii indicaret: in homine vero, cum quo et colluctatus fuisse describitur; ut imaginem futurae colluctationis quam cum Israel habiturus erat, cum secundum hominem advenisset, praecipue indicaret.
PL 20, 46C子が天使において自らを示したのは、大いなる計画の使者であることを告げるためであり、人においては、その人と格闘したと記されているとおり、人として来るとき、イスラエルと交わすことになる将来の格闘の像を、とりわけ示すためであった。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.17
Sed ut Dominum crederet, cum quo tanto certamine sub figura hominis luctabatur, Israel (Gen. XXXII, 24) , id est, homo videns Deum, nomen accepit. Vidi, inquit, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Ibid., 30) .
PL 20, 46Cだが〔ヤコブは〕、人の姿でこれほどの争いをもって格闘した相手を主と信じるために、イスラエル(創世記32:24)、すなわち神を見る人、という名を受けた。「私は神を顔と顔を合わせて見たが、私の魂は救われた」(創世記32:30)と言う。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.18
Et utique figuram hominis viderat, quam Deus Dei Filius induerat. Moysi in rubo in flamma ignis apparuit (Exod. III, 2) , ut lumen credentibus, incredulis judicium demonstraret; quia Christus credentibus salus est, non credentibus poena, ut Apostolus ait: Aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16) .
PL 20, 46C彼が見たのは確かに、神の子なる神が着た人の姿であった。モーセには柴の中で火の炎として現れた(出エジプト記3:2)。それは、信じる者には光を、信じない者には裁きを示すためであった。キリストは信じる者には救いであり、信じない者には刑罰だからである。使徒が言うとおりである。「ある者には命から命への命の香り、ある者には死から死への死の香り」(二コリント2:16)。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.19
Populum Israel in columna nubis per diem, et per noctem in columna ignis quasi dux itineris praecedebat (Exod. XIII, 21) ; ut baptismi gratiam per nubem, et donum sancti Spiritus per ignem ostenderet; quia apostolus Paulus in nube patres baptizatos scribit (I Cor. X, 2) , et Spiritum sicut ignem esse Apostolorum Acta declarant (Act. I, 3) .
PL 20, 46D〔神の子は〕イスラエルの民の前を、昼は雲の柱の中に、夜は火の柱の中に、道の導き手のように進んだ(出エジプト記13:21)。それは、洗礼の恩寵を雲によって、聖なる霊の賜物を火によって示すためであった。使徒パウロは父祖たちが雲の中で洗礼を受けたと書き(一コリント10:2)、使徒言行録は霊が火のようであると告げているからである(使徒言行録1:3)〔引かれた句は使徒言行録2:3にある〕。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.20
Vides ergo per omnia, haeretice, characteres divinarum Scripturarum in honorem Dei patribus praeostensos; non tamen ipsum Deum, ut est proprie revelatum. Denique cum Moyses oraret ut faciem Dei pure videret, quid ad illum continuo Deus?
PL 20, 47A異端者よ、汝はこうして、あらゆる点で、神の聖書に記された姿が、神の栄誉のために父祖たちに前もって示されたことを見る。だが神自身が、ありのままに啓示されたのではない。実に、モーセが神の顔を純粋に見ようと祈ったとき、神は直ちに彼に何と言ったか。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.21
Non poteris, inquit, videre faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20) . Hoc ipso quod negatur aspectus, claritas assignatur, quae scilicet tanta est, quanta credenda est, quae invisibilis indicatur.
PL 20, 47A「汝は私の顔を見ることができない。人は私の顔を見て、なお生きることはないからである」(出エジプト記33:20)と言う。まさに見ることが拒まれているということによって、栄光が割り当てられている。その栄光は、見えないものと示される以上、信じられるべきだけ大いなるものである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.22
Cum ergo Moyses qui et situm coeli, et ordines mundi, et elementorum vices, totius denique orbis ornamenta digesserit, indicarit, expresserit; cui ipse Dominus testimonium perhibuit dicens: Nemo erit ex prophetis ut servus meus Moyses, cui facie ad faciem, ore ad os locutus sum (Num. XII, 7, 8) ; Deum tamen pure videre non potuit.
PL 20, 47Aそれゆえ、モーセは天の位置、世界の秩序、諸元素の移り変わり、実に全世界の装いを整理し、指し示し、言い表し、主自身が彼に証しを与えて、「預言者たちの中に、私の僕モーセのような者は一人もいないだろう。私は彼に顔と顔を合わせ、口と口で語った」(民数記12:7–8)と言ったのに、それでも神を純粋に見ることはできなかった。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.23
Merito quidem prophetia omni dignus, sed non usque adeo ut intueri Deum valeret, qua homo tantummodo esset.
PL 20, 47B彼はたしかに、あらゆる預言にふさわしい者である。それは当然であるが、人でしかない限り、神を見つめうるほどではなかった。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.24
Et utique haec omnia Filii verba defendimus, quem in monte Sina cum Moyse locutum esse scimus (Exod. XXXI, 18) , qui agendis explicandisque rebus a Patre advenerat; quia omnia a principio per ipsum et ordinari, et explicari, et manere convenerat, ut habendi Filii haec praecipua ratio constaret.
PL 20, 47Bそして我々は、実にこれらすべてを子の言葉として擁護する。我々は、子がシナイ山でモーセと語り合ったことを知っているが(出エジプト記31:18)、この子は、事を行い、展開するために父から来た者である。すべてのものが初めから彼によって秩序づけられ、展開され、存続するのがふさわしかったからであり、これが子をもつことの主要な理由として成り立つようにである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.25
Et tamen sic visus accipitur, ut alicujus conspicabilis, ut dixi, materiae dispositione assumpta videretur, salva scilicet invisibilitate ejus, quam a conspectu omnium majestas interfusa seposuit.
PL 20, 47Bそれでもなお、子が見られたと受け取られるのは、先に述べたとおり、何か目に見える素材の配置をまとって見られたという意味においてである。むろん、彼の不可視性は損なわれずにあり、行き渡った威光がそれをすべての者の視野から隔てているのである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.26
Non enim sic humanis aspectibus revelatus est, ut tota in illo deitas appareret: sed ad vicem speculi cum conceptos intra lucem suam vultus quasi ad plenam effigiem hominis includit; ita majestatis ejus praeeunte fulgore, intra id visum est, quod imaginem veritatis, non ipsum Deum proprie demonstraret.
PL 20, 47B実際、彼は、神性の全体がその中に現れるような仕方で人間の目に示されたのではない。鏡のように、自らの光の内に受け取った面影をいわば人の完全な像へと閉じ込めるとき、そのように、彼の威光の輝きが先立つなかで、見られたものは、真理の像を示すものの内に収まっており、神そのものを固有の意味で示すものではなかった〔この文は構文が取りにくく、「鏡のように」以下の係りは定かでない。上のように取った〕。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.27
Sic et cum hominem induere dignatus est, non labem aeternitati intulit; ut spiritum in carnem mutaret, sed ut suscepto homine immortalitatem atque aeternitatem coelestis vitae praestaret.
PL 20, 47C同じく、彼が人間をまとうことをよしとしたときも、永遠性に汚点を持ち込んだのではなく、霊を肉に変えるためでもなく、人間を受け入れることによって、不死と天の生命の永遠性を与えるためであった。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.28
Nam etsi Apostolus semet ipsum exinanisse dicit (Philipp. II, 7) , formam servi suscipiendo; non utique sic exinanitum accipimus, ut aliud, quam quod fuerat, idem Spiritus fieret: sed ut seposito interim majestatis suae honore, humanum corpus indueret, quo suscepto, salus gentium fieret.
PL 20, 47C使徒は、〔キリストが〕自らを空しくして僕の形を取ったと言う(フィリピ2:7)が、我々は、その同じ霊が、かつてそうであったものとは別のものになるほどに空しくなった、とは受け取らない。そうではなく、威光の栄誉をしばらく脇に置いて人間の体をまとい、それを受け入れることによって諸国民の救いとなるためであった〔ここで著者は「霊」を子の神性の意で言う〕。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.29
Ut enim sol cum nube tegitur, claritas ejus comprimitur, non caecatur; et lumen illud quod toto orbe diffusum claro splendore cuncta perfundit, parvo admodum obstaculo nubis includitur, non aufertur: sic et homo ille quem Dominus Jesus Salvatorque noster, id est, Deus Deique Filius induit; Deum tamen in illo non intercepit, sed abscondit.
PL 20, 47D太陽が雲に覆われるとき、その明るさは抑えられるが、暗くされるのではない。全世界に広がって明るい輝きですべてを満たすあの光は、ごく小さな雲の妨げの内に閉じ込められるが、取り去られるのではない。それと同じく、主イエス、我々の救い主、すなわち神であり神の子である者がまとったあの人間は、神をその中に遮ったのではなく、隠したのである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.30
Denique cum in monte se paululum extra ipsum hominem extulisset (Matth. XVII, 6) , fulgore luminis ejus pene obcaecati apostoli in terram quippe homines ceciderunt, periclitati vitam, nisi eis Dominus compresso rursum majestatis suae honore ut misericors subvenisset, secundum illam sententiam: Nemo vidit Deum, et vixit (Exod. XXXIII, 20) .
PL 20, 47D実に、山でその人間自体の外へしばらく身を高めたとき(マタイ17:6)、使徒たちは、その光の輝きにほとんど目をくらまされ、まことに人間として地に倒れた。主が、再び威光の栄誉を抑えて慈しみ深い者として助けなかったなら、命を危うくしたであろう、「誰も神を見て生きた者はいない」という言葉のとおりに(出エジプト記33:20)。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.31
Ut ergo claritas solis, cum non usque ad nostros emicat visus, sibi salva est; quia quod non videtur, infirmitatis est nostrae quorum oculos nubium texit obscuritas: ita probat se non suo detrimento proprii latuisse fulgoris; sed carnis, ut dixi, beneficio, cujus causa Filius Dei filius hominis esse sustinuit.
PL 20, 48Aしたがって、太陽の明るさは、我々の視覚にまで輝き出ないときも、それ自体としては損なわれていない。見えないのは我々の弱さのゆえであり、我々の目を雲の暗さが覆ったのである。それと同じく、彼は、自らの輝きの損失によってではなく、すでに述べたように、肉の恩恵によって隠れていたことを証している。その肉のゆえに、神の子は人の子であることに耐えた。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.32
Nempe enim de Spiritu Dei Virgo concepit, et quod concepit, hoc peperit, id est, Deum homini suo, ut jam dixi, sociatum, sicut ipse dixit: Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6) : quia Deus spiritus est, et de Deo natus est.
PL 20, 48A実に、おとめは神の霊によって身ごもり、身ごもったものをそのまま産んだ。すなわち、すでに述べたとおり、自らの人間と結ばれた神を産んだのである〔ここも「霊」は子の神性の意で言われている〕。彼自身が言ったとおりである。「肉から生まれるものは肉であり、霊から生まれるものは霊である」(ヨハネ3:6)。神は霊であり、神から生まれたからである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.33
Sicut et Angelus ad Mariam Virginem dixit: Spiritus Dei veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) .
PL 20, 48B天使もおとめマリアに言った。「神の霊が汝に臨み、いと高き者の力が汝を覆う。それゆえ、汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.34
Vides ergo ipsum spiritum, id est Filium Dei venisse ad virginem; et inde Dei et hominis Filium processisse: nec tamen ipso indumento carnis Dei Filium esse mutatum; sed eumdem ipsum esse in homine, qui fuerat ante mundum cum Patre; per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, sicut Evangelista ait: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10) .
PL 20, 48Bそれゆえ、霊そのもの、すなわち神の子がおとめのもとに来たこと、そしてそこから神にして人である子が出たことを見よ。しかも、肉という衣そのものによって神の子が変えられたのではなく、世の前に父とともにいた者と同じ者が人間の中にいるのである。彼によってすべてのものが作られ、彼なしには何一つ作られなかった。福音書記者が言うとおりである。「世は彼によって作られたが、世は彼を知らなかった」(ヨハネ1:10)。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.35
Caeterum amentis est credere ab eo posse liberari, qui ut liberaret, amissus est; ut nasceretur, oppressus est: ut immortalitatem reciperet, transivit ad mortem.
PL 20, 48Bさもなければ、解放するために失われ、生まれるために押さえつけられ、不死を受けるために死へ移った者によって、解放されうると信じることは、正気を失った者のすることである〔amissus est・oppressus est の意味と ab eo の係りは定かでない。神性そのものが失われ押さえつけられたとする説を退けると取った〕。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.36
Sed absit, haeretice, ut sensus tuae iniquitatis a catholicis admittatur: nos enim credimus immutabilem et inconvertibilem, Verbum et Spiritum, id est, Filium Dei; qui cum hominem induit, non statum vertit, non ordinem perdidit, non substantiam immutavit: sed illuvias ejusdem corporis aeterno claritatis suae lumine illustravit; ut ad nos per tramitem corporis ejus lux sancti Spiritus, et aeternae vitae gratia redundaret.
PL 20, 48Cだが、異端者よ、汝の不法の思いが公同の者たちに受け入れられることなど、あってはならない。我々は、言葉であり霊である者、すなわち神の子が、不変であり、変わりえない者であると信じる。彼は人間をまとったとき、状態を変えたのでも、秩序を失ったのでも、実体を変えたのでもない。かえって、同じその体の汚れを、自らの栄光の永遠の光で照らしたのである。それは、彼の体の道筋を通って、聖なる霊の光と永遠の生命の恩寵が我々のもとにあふれ出るためであった。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.37
Quem etsi passum credimus et sepultum; sed homo ille passus est, quem Filius Dei suscepit, quem induit, quem portavit.
PL 20, 48C我々は彼が苦しみを受け、葬られたと信じるが、苦しんだのは、神の子が受け入れ、まとい、担ったあの人間である。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.38
Sed quia totum ad auctorem referebatur, quidquid homo ille patiebatur: ideo mors et passio Domini indicatur; nam constat immortale esse, quod Dei est: hominis, quod caducum. Tertia quoque die resurrexit, non Deus in hominem, sed homo potius in Deum.
PL 20, 48Cしかし、あの人間が被ったことはすべてその主体〔auctor。人間をまとった子を指すと取った〕に帰せられたので、主の死と受難が示されるのである。神のものは不死であり、人のものは朽ちゆくものであることは確かだからである。第三の日に復活したのは、神が人間へではなく、むしろ人間が神へとである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.39
Ascendit in coelos, obtulit Patri suo hominem illum gratissimum munus, consedit ad dexteram Patris, secundum quod scriptum est: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1) .
PL 20, 48D彼は天に昇り、あの人間を最も喜ばれる贈り物として父に献げ、父の右に座した。書かれているとおりである。「主は私の主に言った。『私の右に座せ』」(詩篇109:1)。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.40
Misit nobis Spiritum sanctum de propria sua, et ipsa una substantia sua, protectorem, sanctificatorem et deductorem in vitam aeternam, sicut scriptum est ex voce Dei: Effundam de Spiritu meo super servos meos, et ancillas meas (Joel. II, 29) .
PL 20, 49A彼は我々に、自らのもの、すなわち自らのただ一つの実体そのものから、聖なる霊を遣わした。守り手、聖とする者、永遠の生命への導き手としてである。神の声から書かれているとおりである。「私は、私の霊から、私の僕たちと仕え女たちの上に注ぐ」(ヨエル2:29)。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.41
Et iterum: Spiritus ex me prodibit (Isai. LVII, 6) . Et ipse Dominus Salvatorque noster: De meo, inquit, accipiet (Joan. XVI, 15) ; ex eo utique quod est Filius, quia et Filius de eo quod Pater est.
PL 20, 49Aまた、「霊は私から出る」(イザヤ57:6)〔引かれた句はイザヤ57:16にある〕。そして我々の主であり救い主である彼自身も言う。「私のものから受ける」(ヨハネ16:15)。霊が子であるもの〔子の実体〕から出るのは確かであり、子もまた父であるものから〔出る〕からである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.42
Exinde praefinito tempore venturus, vivos mortuosque judicaturus; ut reddat credentibus praemia, non credentibus vero supplicia. Cujus regnum aeternum, immortale; nec initium habet, nec terminum: cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
PL 20, 49Aその後、定められた時に、彼は来る。生きている者と死んだ者を裁く者としてであり、信じる者には報いを、信じない者には刑罰を与えるためである。その国は永遠で、不滅であり、初めも終わりもない。彼に誉れと栄光が世々にある。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.43
Haec qui legis, per Deum obsecro, ne simplicitatem sensus in ambiguum torqueas, aut alias quam dicta sunt, trabas; quia nos Patrem verum Patrem confitemur, et Filium Dei verum Filium Dei, et Spiritum sanctum vere Spiritum sanctum credimus: tres personas unius substantiae, et unius divinitatis confitentes.
PL 20, 50Aこれを読むあなたに、神にかけて願う。意味の平明さをあいまいなほうへねじ曲げるな。述べられたこととは別のほうへ引くな〔底本は trabas。trahas と読む〕。我々は、父を真の父と告白し、神の子を真の神の子と、聖なる霊を真に聖なる霊と信じ、一つの実体、一つの神性である三つのペルソナを告白しているからである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.44
Sabellii autem et Photini, nec non Arii sectam, et si qua alia sunt quae contra regulam veritatis veniunt, condemnamus.
PL 20, 50Aだが、サベリオスとフォティヌス〔フォティヌスは、キリストを神の子としてでなく、単なる人間とした異端者〕とアレイオスの派、そのほか真理の規範に反して現れるものがあれば、それらを我々は断罪する。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 8.45
Nicaenae autem synodi tractatum omni animi nisu ex tota fide servantes, amplectimur: hunc enim tractatum scimus contra omnes haereses invicta veritate oppositum.
PL 20, 50A我々は、ニカイア教会会議の定めを、心のあらゆる努力と全き信仰をもって保ちつつ、受け入れる。この定めは、打ち負かされることのない真理をもって、あらゆる異端に対置されたものと我々は知っているからである。