De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.1
De remotione occasionis erroris quam haereticus homo ex hoc capere posset, quod duo nomina vel duae personae, id est, Patris et Filii, statuantur, quasi duo dii dicantur.
PL 20, 43C二つの名あるいは二つのペルソナ、すなわち父と子が立てられることから、あたかも二つの神が語られているかのように、異端の人間が誤りの口実を得うるが、その口実を取り除くことについて。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.2
Sed ne ex eo occasionem aliquam haereticus capiat, cum duo nomina, vel duas personas, id est, Patris et Filii statuo, quasi duos deos dicam, ut illi duos ex diversitate confingunt: nos autem Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et nominibus consignemus.
PL 20, 43C異端者がそこから何らかの口実を得ないようにしておく。私が二つの名、あるいは二つのペルソナ、すなわち父と子のそれを立てるとき、あたかも二つの神を言っているかのように〔取られないように。ne … capiat の文は主節を欠く。補って訳した〕。彼らは差異から二つの神を作り上げるのである。だが我々は、父と子をこれらのペルソナと名において呼びながら、唯一の神を示すのである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.3
Viderint philosophi, viderint haeretici discipuli eorum, qui potestatum diversitate variantur: Nobis tamen unus Deus est Pater, ut Apostolus dixit (I Cor. VIII, 6) , ex quo omnia; et nos ex ipso: et unus Dominus Jesus Christus, Deus Dei Filius, per quem omnia; et nos per ipsum.
PL 20, 43C哲学者たちがどうなるかは、彼らが見ればよい。その弟子である異端者たちも、権能の差異によって揺れ動く者たちであるが、同じである。だが我々にとっては、使徒が言ったとおり(一コリント8:6)、「唯一の神は父であり、万物は父から出、我々も父から出ている。また唯一の主はイエス・キリスト、神の子なる神であり、万物は彼によって、我々も彼によって存在する」。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.4
Nam per duo quid aliud intelligitur, quam duorum per partes divisa substantia, et cum nominibus ipsis dissociata natura agendi ac jubendi tam voluntas, quam imperia divisa? Porro Pater ac Filius etsi duae personae creduntur, ratione tamen et substantia unus sunt.
PL 20, 43C実に、「二つ」によって、二つのものの部分に分けられた実体、また名とともに引き離された、行い命じる本性、すなわち意志も命令も分けられていること〔natura agendi ac jubendi tam voluntas, quam imperia divisa の係りは定かでない。そう取った〕以外の何が解されようか。さらに、父と子は、二つのペルソナと信じられるにしても、理と実体において一なる者〔底本は unus(男性形)。PL 17 の本文は unum〕である。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.5
Nam inaequalium societas melioris offensa est; et in injuriam ejus qui verus Deus est, non verus alius comparatur.
PL 20, 44A実に、等しくない者どうしの結びつきは、より優れたほうへの侮辱であり、真の神である者に対する不正として、真ではない別の者が比べられることになる。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.6
Cum autem ego Patrem et Filium statuo, unitatem generis assigno: et si illam in personis divido; discretiones tamen personarum rursus eadem nomina in unitatem sui naturali legis foedere consignant.
PL 20, 44Aだが私が父と子を立てるとき、類の一体性を割り当てる。それをペルソナにおいて分けるとしても、ペルソナの区別を、同じ名がふたたび、自然の法の結びによって、それ自身の一体性へと結びつける。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.7
Unde et tantus est Filius, quantus videbitur Pater, totus de toto, integer de integro, perfectus de perfecta consummataque virtute, sicut Apostolus dicit: In quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat (Coloss. II, 9) .
PL 20, 44Aそれゆえ子は、父が大いなる者と見られるのと同じだけ大いなる者であり、全体が全体から、無傷のものが無傷のものから、完全で円熟した力から出た完全なものである。使徒の言うとおりである。「その内に、神性のすべての充満が、体をもって宿っている」(コロサイ2:9)。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.8
Nam et Hieremias receptissimus prophetarum, hanc unitatem divinitatis in Patre et Filio sciens ait: Hic est Deus noster, et non deputabitur alius absque illo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo.
PL 20, 44A実に、預言者たちのうち最も広く受け入れられたエレミヤも〔著者はバルク3:36–38 の句をエレミヤの名で引く〕、父と子における神性のこの一体性を知って言う。「これが我々の神である。この神のほかに別のものが数えられることはない。この神が思慮のすべての道を見いだし、それを自分の僕ヤコブと、愛する者イスラエルに与えた」。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.9
Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38) . Et Esaias hoc ipsum praedicat dicens: Haec dicit Dominus Deus: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum; et Sabaim viri excelsi ad te transient: tui erunt servi, et post te ambulabunt vincti compedibus, et te deprecabuntur; quoniam in te Deus est, et non est alius Deus praeter te: tu es enim Deus (Isa. XIV, 14) .
PL 20, 44B「その後、この神は地上に見られ、人々と交わった」(バルク3:36–38)。イザヤもまさにこのことを宣べて言う。「主なる神はこう言う。エジプトは疲れ果て、エチオピア人の商いも、サバ人、丈高き者たちも、汝のもとへ渡って来て、汝の僕となり、鎖につながれて汝の後を歩み、汝に懇願する。汝の内に神がおり、汝のほかに神はないからである。汝こそ神である」(イザヤ14:14)〔引かれた句はイザヤ45:14にある〕。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.10
Quod ne putes me eo supercilio dixisse quo Sabellius fertur, qui ipsum Patrem, ipsum Filium profitetur; non ita nos totum in unam sententiam cogimus, ut aliorum haereticorum fraude capiamur.
PL 20, 44Bサベリオス〔父そのものが子そのものだと説いた者〕が、父そのものを、子そのものを告白すると言われる、あの傲慢さをもって私がこれを言ったと、汝が考えないように。我々はそのように、すべてを一つの見解に押し込めて、他の異端者たちの欺きに捕らえられるようなことはしない。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.11
Sed quia in ipso nomine personarum auctoritas indiscreta cognoscitur, et Filius non genere, sed personaliter a Patre nominatur; proinde totum Patri ascribimus, quod est Filius; et totum Filio, quod Pater est.
PL 20, 44Bかえって、ペルソナの名そのもののうちに権威が区別されないことが認められ、子は類によってではなく、ペルソナとして父から区別して名づけられる。だから我々は、子であるすべてを父に帰し、父であるすべてを子に帰す。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.12
Nihil non videbitur Patris, quod judicabitur Filii: nec Filii, quod defenditur Patris; quia unitas majestatis non sinit deos plurali vocabulo appellari: quippe cum constet Patrem et Filium unius esse substantiae, unde uterque unus Deus est dictus.
PL 20, 44C子のものと判断されるもので、父のものと見えないものは何もなく、父のものとして擁護されるもので、子のものでないものもない。威光の一体性は、神々を複数の語で呼ぶことを許さないからであり、父と子が一つの実体であることは明らかで、それゆえ二人とも一つの神と言われたのである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.13
Illud ante cuncta metuentes, quia nisi Pater et Filius unum non sint, in invidiam recurrat auctoris interpolata nativitas; hoc enim placuit haereticis, ut Deus ille omnipotens, invisibilis, immensus degeneraret in Filio, non modo potestate, sed conditione mutata, quasi non potuerit Pater de semetipso talem habere, qualis et ipse est.
PL 20, 44C何よりもこれを恐れるのは、もし父と子が一つでなければ〔刷りは quia nisi … unum non sint。ミーニュの脚注は、これを写本の読みとし、古い版は quod ubi、ウィギリウスの版は ne si Pater と読むとする。ne si の読みに沿って「一つでなければ」と取った〕、後から差し挟まれた生まれが、生んだ者への非難に跳ね返るからである。実に異端者たちは、全能で見えず限りない神が、子において、権能だけでなく状態まで変えられて劣化したのだと、あたかも父が自らから自分と同じような者を持つことができなかったかのように、好んで主張した。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 7.14
Proinde nos verum Filium de vero Patre, qui semper fuit, et est unius substantiae cum Patre, defendimus. Et hoc est, quod Graeci ὁμοούσιον appellant, id est, cum uno aliud ipsum; ut personae audientia nominatim fierent, et non ut substantiam vocabula separarent.
PL 20, 44Dそれゆえ我々は、真の父から出た真の子を、常にいたのであり、父と同一実体であるものとして擁護する。これがギリシア人たちがホモウシオス〔ギリシア語〕と呼ぶものであり、すなわち、一つなるものとともにある、もう一つの同じもの、という意味である。それは、名によってペルソナが聞き分けられるようにするためであって、名が実体を分けるためではない〔ut personae audientia nominatim fierent の係りは定かでない。そう取った〕。