De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.1
Nihil periculosius iis haereticis, quibus multa nobiscum paria sunt. Hi cum integre per omnia decurrere videantur, uno tantum verbo simplicem fidem inficiunt.
PL 20, 33D我々と多くの点で同じである異端者ほど危険なものはない。彼らは、すべてにわたって完全に筋が通っているように見えながら、ただ一語で素朴な信仰を汚す。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.2
Sublato nomine substantiae, quod isti de evangelica et apostolica fide patrumque traditione auferre volunt, subtiliter Ariana haeresis intromittitur. Qua ratione istud nomen tollere laborarint.
PL 20, 33D実体という名は、彼らが福音と使徒の信仰、また父祖たちの伝承から取り除こうとしているものであるが、これが取り除かれると、巧妙にアレイオス派の異端が持ち込まれる。どのような理由でこの名を取り除こうと骨折ったのか。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.3
Multas quidem et graves haereses novimus a plurimis ebullire, et veneni vice, ad intimum pectus canceris sui virus infundere: sed vinci illi vel facile possunt, vel facile vitari, quorum prima propositione omne consilium pectoris proditur.
PL 20, 34A我々は、多くの重大な異端が多くの者のところから沸き立ち、毒のように、自らの悪性の腫れ物の毒を胸の奥まで注ぎ込むことを知っている。だが、その最初の主張によって胸の内のたくらみがことごとく露わになる異端は、たやすく打ち負かされるか、たやすく避けられる。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.4
At vero iis quibus multa nobiscum paria sunt, facile possunt innoxias mentes et soli Deo deditas fraudulenta societate percutere, dum malorum suorum virus per bona nostra defendunt.
PL 20, 34Aだが、我々と多くの点で同じである者たちは〔底本は iis(与格)で、構文が崩れる。ii と解した〕、我々の善きものを通して自らの悪の毒を弁護しながら、神にのみ身を捧げた無垢な心を、欺きの交わりによってたやすく打つことができる。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.5
Nihil enim periculosius his haereticis esse potest, qui cum integre per omnia decurrant; uno tamen verbo, ac si veneni gutta, meram illam ac simplicem fidem Dominicae, et exinde apostolicae traditionis inficiunt.
PL 20, 34A実に、全体としては完全に筋が通っていながら、一語だけで、あたかも一滴の毒のように、主の、そしてそこから使徒の伝承の、あの純粋で素朴な信仰を汚す異端者たちほど、危険なものはありえない。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.6
Unde vehementer nobis cavendum est, ne se vel sensibus vel auribus nostris hujusmodi aliquid latenter insinuet; quia nihil tam cogit in mortem, quam sub obtentu fidei fidem violare.
PL 20, 34Bそれゆえ我々は、この種のものが我々の感覚や耳にひそかに忍び込まないよう、強く警戒しなければならない。信仰を装って信仰を損なうことほど、死へ追いやるものはないからである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.7
Ut enim gypsum aqua permixtum lac colore mentitur, ita hic per verisimilem confessionem traditio inimica suggeritur. Qua de re non similitudo confessionis, sed sensus mentis est ponderandus, quo confessio ipsa firmatur.
PL 20, 34B石膏は水に混ぜられると乳の色を装うが、それと同じように、ここでも、もっともらしい告白によって、敵対する伝承が忍び込まされる。それゆえ、告白の似通いではなく、その告白そのものを支える精神の思いこそを量らなければならない。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.8
Denique si diligentius et accuratius attendatis; cur voluerint de evangelica et apostolica fide et de patrum traditione substantiae nomen auferri, procul dubio probatis haeresim Arianam subtili compendio breviatam, sublato hoc nomine intromissam.
PL 20, 34B実に、諸君がもっと注意深く、緻密に見るなら、なぜ彼らが福音と使徒の信仰から、また父祖たちの伝承から、実体という語を取り除こうとしたのかを、疑いなく確かめるだろう。すなわち、アレイオス派の異端は、巧妙な要約に縮められ、この語が取り除かれることで持ち込まれたのである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.9
Nec hoc quidem ego suspicione aut opinione collectum affirmo, nec uti ipsi putant, academicus disputator assisto, ut simplices sensus verborum subtilitate contorqueam: sed ut contortos et pravos tenui argumento compositos in lucem cognitionis exponam, quo facilius possit cognita et comperta iniquitas ab hominibus evitari.
PL 20, 34Bしかも私は、これを疑いや臆測から集めて主張しているのではなく、彼ら自身が考えるように、アカデミア派の論客として立ち、素朴な思いを言葉の巧みさでねじ曲げようとしているのでもない。むしろ、ねじ曲げられ、曲がったまま細い論証で組み立てられたものを、認識の光の中にさらすのである。知られ、見破られた不法が、人々にいっそうたやすく避けられるようにするためである。
De fide orthodoxa contra Arianos (Tractatus de fide orthodoxa) 1.10
Quae etenim causa quaeve ratio exstitit, ut quod docendum, et quod credendum cunctis ecclesiis fuerat traditum, quodque patres nostri apostolici viri contra universas haereses, et maxime Arianam, quasi quemdam obicem veritatis, quo omnes aditus pestiferae doctrinae obstruerent, sancto Spiritu mundati, catholica ratione posuerunt, non sine magno nisu ab his qui elogio Arianae labis addicti sunt, laboretur auferri; nisi ut Filium Dei mutabilem et convertibilem utpote non de propria Patris substantia constitisse confingant; cui et initium ex tempore, et ortum ex nihilo, nomen ex altero, ut semper docuerunt, propter quod et saepe damnati sunt, nunc jam libere et secure, incunctanterque ecclesiis tradere et insinuare possint?
PL 20, 34C実に、どのような原因が、どのような理由があって、すべての教会に教え、信じるべきものとして伝えられたもの、また我々の父祖たち、使徒的な人々が、聖なる霊によって清められ、公同の理に従って、あらゆる異端に対して、とりわけアレイオス派に対して、疫病のような教えへのすべての入口をふさぐ真理の閂のようなものとして立てたものを、アレイオス派の汚れの名に結びつけられた者たちが、大いなる努力をもって取り除こうと骨折るのだろうか。それは、神の子を変化しうる者、変わりうる者として、父自身の実体から成ったのではないと作り上げるためでなくて何であろうか。彼らは常に、その子に、始まりは時間から、起こりは無から、名は他のものからあると教えてきた。そのために彼らはたびたび断罪されたのだが、今やもう自由に、安全に、ためらいなく、これを諸教会に伝え、吹き込むことができるようにするためである。