Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.1
Martyrum Vitalis et Agricolae, qui Bononiae inter tumulos Judaeorum sepulti erant, factam cum plausu christianorum, Judaeorum admiratione, ac miraculis non paucis inventionem refert.
PL 17, 747Aボローニャでユダヤ人の墓の間に葬られていた殉教者ウィタリスとアグリコラ〔Vitalis は「生命の」、Agricola は「農夫」の意〕について、キリスト教徒の喝采、ユダヤ人の驚嘆、少なからぬ奇跡を伴ってなされた発見を語る。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.2
Eosdem et a nomine et a constantia in suppliciis laudat: aliaque nonnulla subjicit ad eamdem rem pertinentia. AMBROSIUS servus Jesu Christi, vocatus episcopus, dilectissimis fratribus, et universis plebibus per Italiam aeternam in Domino salutem.
PL 17, 747A二人をその名からも、責め苦の中での不屈からも称え、同じ事柄に関わる他のいくつかのことを付け加える。司教として召された、イエス・キリストの僕アンブロシウスより、最愛の兄弟たちと、イタリア全土のすべての民衆へ、主にあって永遠の挨拶を送る。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.3
1. Magna atque praecelsa martyrum testimonia, de quibus vobis scripturus sum, noster potius attenuat, quam explicat sermo. Verum quod sermo attenuat, virtus adauget; idcirco quod in me minus est, in martyribus luculenter resplendet.
PL 17, 747A1. 殉教者たちの偉大で崇高な証しについて、私は諸君に書こうとしているが、それは我々の言葉によって、説き明かされるよりもむしろ薄められてしまう。しかし、言葉が薄めるものを、徳が増し加える。だから、私にあって足りないものが、殉教者たちにあっては輝かしく光を放っている。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.4
2. Invitatus itaque a plebe Bononiensi negare praesentiam meam, Domino suggerente, nullatenus potui; quoniam tempus aderat, ut sua quae Christus solet mirabilia, suis fidelibus ostenderet.
PL 17, 747B2. こうして私は、ボローニャの民に招かれたとき、主が促してくれたこともあって、自分が臨むことを断るなど到底できなかった。キリストが常に行う自らの驚くべき業を、自らの信者たちに示す時が来ていたからである。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.5
Nam Diocletiani et Maximiani imperatorum temporibus duo viri, Vitalis nempe et Agricola, pro Christo in civitate Bononiae martyrium passi sunt, quorum corpora, ne a fidelibus reperirentur, inter Judaeorum sepulcra recondita fuerant.
PL 17, 747Bというのも、皇帝ディオクレティアヌスとマクシミアヌスの時代に、ウィタリスとアグリコラという二人の男が、キリストのために、ボローニャの町で殉教を受けた。その遺体は、信者たちに見つけられないように、ユダヤ人の墓の間に隠されていた。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.6
Christum igitur confitentes, et pro ejus gloria morientes, inter eos qui eum negaverunt, indecore sepulti sunt. Locum autem, qui omnes latebat, Christus Dominus noster mihi revelare dignatus est.
PL 17, 747Bこうしてキリストを告白し、その栄光のために死んだ二人は、キリストを否んだ者たちの間に、不名誉にも葬られた。しかし、すべての者に隠れていたその場所を、我々の主キリストは私に明かすことをよしとした。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.7
Ubi jejuniis et orationibus plures habentes excubias, invenimus tandem pignora martyrum, prout mihi Dominus revelaverat, tamquam inter spinas rosam legentes, et omnibus palam manifestata sunt. 3. Aderat populus christianus cum plausu et laetitia.
PL 17, 747Cそこで我々は、断食と祈りのうちに幾度も徹夜の見張りを重ね、ついに、主が私に明かしたとおりに、イバラの間からバラを摘むようにして、殉教者たちの形見〔pignora。遺骸・聖遺物を言う〕を見つけた。それはすべての人に公に示された。3. キリスト教徒の民が、喝采と喜びとともに居合わせた。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.8
Judaei ludentes dicebant: Flores visi sunt in terra nostra (Cant. II, 12) . Respondebant christiani: Tempus incisionis advenit (Ibid.) .
PL 17, 747Cユダヤ人たちは戯れて言った。「花々が我々の地に現れた」(雅歌2:12)。キリスト教徒たちは答えた。「刈り込みの時が来た」(雅歌2:12)。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.9
Alii dicebant: Alii seminaverunt, et nos in eorum labores introimus, et martyrum fructus recipimus; ut quod scriptum est impleatur, quod qui seminat, et qui metit, mercedem accipit (Joan. IV, 38) .
PL 17, 747C他の者たちは言った。「他の者たちが種を蒔き、我々は彼らの労苦に入り、殉教者たちの実を受ける。それは、書かれていること、すなわち『蒔く者も、刈り取る者も、報酬を受ける』ということが成就するためである」(ヨハネ4:38)〔『蒔く者も、刈り取る者も…』の句はヨハネ4:36〕。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.10
Judaei audientes voces plaudentis Ecclesiae, ridentes dicebant: Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12) : christiani dicebant: Vineae florentes dederunt odorem suum (Ibid., 13) .
PL 17, 747Cユダヤ人たちは、喝采する教会の声を聞いて、笑いながら言った。「キジバトの声が我々の地に聞こえた」(雅歌2:12)。キリスト教徒たちは言った。「花盛りのブドウ園が香りを放った」(雅歌2:13)。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.11
Unde bene per prophetam dicitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3) . Quasi dicat: Dies diei, hoc est, christianus christiano, et nox nocti, hoc est, Judaeus Judaeo.
PL 17, 747Dそれゆえ、預言者を通して、よく言われている。「日は日に言葉を吐き出し、夜は夜に知識を告げる」(詩篇18:3)。あたかも、こう言うかのようである。日は日に、すなわちキリスト教徒はキリスト教徒に、夜は夜に、すなわちユダヤ人はユダヤ人に、と。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.12
4. Certe et ipsi daemones confitebantur, et ab hominum corporibus illico egrediebantur. Et multi qui variis vexabantur aegritudinibus, sanctorum tangentes sudaria, continuo sanabantur, et plura per sanctos suos mirabilia in populi praesentia, dum sacra veherentur pignora, operatus est Dominus.
PL 17, 748A4. 確かに悪霊たちさえ告白し、人々の体からただちに出て行った。さまざまな病に苦しめられていた多くの者も、聖なる者たちの汗拭きの布に触れて、たちまち癒やされた。聖なる形見が運ばれる間に、主は自らの聖なる者たちを通じて、民の面前で、さらに多くの驚くべき業を行った。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.13
5. Colligant ergo alii aurum atque argentum, et de latentibus eruant venis, legant pretiosa monilium serta: temporalis iste thesaurus est, et habentibus non infrequenter perniciosus.
PL 17, 748A5. 他の者たちは、金と銀を集め、隠れた鉱脈から掘り出し、首飾りの高価な連なりを拾い集めるがよい。それは一時的な宝であり、持つ者にとって、害となることもしばしばである。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.14
Nos legimus martyrum clavos; et plures quidem, quia plura in eis vulnera, quam membra fuerunt. Colligimus sanguinem triumphalem, et crucis lignum.
PL 17, 748A我々が拾い集めるのは、殉教者たちの釘である。しかも、数多くの釘である。彼らの体には、肢体の数より傷の数が多かったからである。我々は、凱旋の血と、十字架の木を集める。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.15
Namque sicut qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consuerunt, ita nos ex convivio Bononiensi apophoreta gratiae et sanctitatis plena nobis reservare curavimus.
PL 17, 748Aちょうど、大いなる宴に招かれた者たちが、土産〔apophoreta。宴の客が持ち帰る贈り物を言う〕を持ち帰るのが常であるように、我々もまた、ボローニャの宴から、恩寵と聖性に満ちた土産を、自分たちのために取っておくよう努めた。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.16
6. Sanctorum igitur martyrum uni nomen est Vitalis, Agricola nomen alteri: utrique nomen aptum; ut martyrio jam designati ipsis etiam vocabulis noscerentur.
PL 17, 748B6. 聖なる殉教者のうち、一人の名はウィタリス、もう一人の名はアグリコラである。どちらの名もふさわしい。殉教によってすでに示されていた二人が、その呼び名によっても知られるためである。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.17
Nam ille Vitalis dictus est, quasi per istius vitae contemptum, vitam aliam quae aeterna est, sibi compararet: iste vero Agricola, qui bonos spiritalis gratiae fructus sereret, et sui sanguinis effusione meritorum et virtutum suarum plantaria rigaret.
PL 17, 748Bあの者はウィタリスと呼ばれた。この生命を蔑むことによって、永遠である別の生命を自分のために得るかのようである。この者はアグリコラ〔と呼ばれた〕。霊的な恩寵の善い実を蒔き、自らの血を注ぐことによって、自らの功績と徳の苗床に水をやる者だからである。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.18
7. Sanctus Vitalis, cum a persecutoribus, ut Christum negaret, imperaretur, et ille constantius confiteretur; adeo omni tormentorum genere cruciatus est, ut nullus in ejus corpore sine vulnere esset locus.
PL 17, 748B7. 聖ウィタリスは、迫害者たちからキリストを否むよう命じられても、いっそう不屈に告白したので、あらゆる種類の責め苦に苦しめられ、その体に傷のない場所は一つもないほどであった。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.19
Quare hanc ad Dominum orationem effudit, dicens: Domine Jesu Christe Salvator meus et Deus meus, jube suscipi spiritum meum; quia jam desidero accipere coronam, quam sanctus angelus tuus mihi ostendit. Et completa oratione, emisit spiritum.
PL 17, 748Cそこで彼は、主にこの祈りを注ぎ出して言った。「私の救い主、私の神、主イエス・キリストよ、私の霊が受け入れられるよう命じよ。汝の聖なる天使が私に示した冠を、私はすでに受けたいと望んでいるからである」。祈りを終えて、彼は息を引き取った。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.20
8. Sanctus vero Agricola mitioribus ita praeditus erat moribus, ut ab omnibus impense diligeretur; ideoque ejus passionem differebant.
PL 17, 748C8. 聖アグリコラはといえば、いっそう温和な性格を備えていて、すべての者からひとかたならず愛された。それゆえ人々は彼の受難を延ばした。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.21
Verum persecutorum haec indulgentia, quapiam etiam immanitate martyri videbatur acerbior; nec enim eorum blanditiae sedulitatis, sed fraudis erant: differebant quippe coronam.
PL 17, 748Cしかし迫害者たちのこの寛大さは、どんな残虐さよりも、殉教者にはいっそう辛いものに見えた。彼らの甘言は、誠実な配慮からではなく、欺きから出ていたからである。まさしく彼らは、冠を延ばしていたのである。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.22
Hinc namque tormenta suppliciaque plura in sancto exercuere Vitale, ut sanctum terrerent Agricolam: sed Dominus illa in majorem ejus constantiam vertit. Denique videntes nihil proficere, eum tandem cruci affixerunt; sicque Deo spiritum reddidit.
PL 17, 748Cというのも、聖アグリコラを脅すために、聖ウィタリスにいっそう多くの責め苦と刑罰を加えたのである。しかし主は、それらを彼のいっそうの不屈へと変えた。実に、何の成果もないのを見て、彼らはついに彼を十字架に釘付けにした。こうして彼は神に霊を返した。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.23
9. Sanctus Vitalis sancti Agricolae servus fuerat, mox ejus in passione socius, nunc gloriae consors factus est. Merito autem sanctus Vitalis primo passus est, et ut servus praecessit; quia domino parabat locum: secutus est dominus, ut servi prudentis fidem probaret.
PL 17, 748D9. 聖ウィタリスは聖アグリコラの奴隷であったが、やがて受難において彼の仲間となり、いまは栄光をともにする者となった。そして、聖ウィタリスが先に受難し、奴隷として先立ったのは当然である。主人のために場所を備えていたからである。主人は後に続き、賢い奴隷の信仰を確かめた。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.24
Passio servi disciplina est Domini: hic instituit, ille implevit; nihil illi servitute decerpitur. Quomodo autem minui potest, quod Christus donavit egregie?
PL 17, 749A奴隷の受難は主人の〔刷りは Domini と大文字。続く hic/ille の対と次節から、奴隷の主人と取った。「主の」とも読める〕教えである。〔主人〕が定め、〔奴隷〕が成し遂げた。奴隷の身分によって、彼から何も減じられない。キリストが格別に授けたものが、どうして減ぜられえようか。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.25
Ille quidem homini serviendo didicit quomodo placeret Christo: hic geminam acquisivit laudem in illo magisterii, in se martyrii. Beneficiis mutuo certaverunt, postquam aequales esse meruerunt: hic illum ad martyrium praemisit, ille istum accersivit.
PL 17, 749A前者〔奴隷〕は、人に仕えることによって、いかにしてキリストに喜ばれるかを学んだ。後者〔主人〕は、前者においては教えの、自分自身においては殉教の、二重の称賛を得た。二人は互いに恩恵を競い合った。等しい者となるにふさわしくなったのちのことである。後者は前者を殉教へ先に送り出し、前者は後者を呼び寄せた。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.26
Nihil ergo ad meritum hominis conditio detraxit, nihil dignitas auxit: sed utrumque fides consummavit. Nam scriptum est: Sive liber, sive servus, omnes in Christo unum sumus; et: Unusquisque quod fecerit bonum, hoc recipiet a Domino (Ephes. VI, 8) .
PL 17, 749Aしたがって、身分は人の功績から何も減じず、地位は何も増さなかった。二人をともに全うさせたのは信仰である。というのも、こう書かれている。「自由人であれ奴隷であれ、我々はみなキリストにおいて一つである」。また、「各人は、善いことを行ったなら、それを主から受ける」(エフェソ6:8)。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.27
Apud Dominum enim servitus et libertas aequa lance penduntur: cum nulla sit major dignitas, quam servire Christo, qui tanti nos aestimavit, ut animam suam pro nobis traderet.
PL 17, 749B主のもとでは、奴隷の身分と自由は、等しい秤で量られるからである。キリストに仕えることより大きな尊厳はない。キリストは、我々をそれほど高く評価して、自らの魂を我々のために引き渡したのである。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.28
10. Haec vobis pauca et compendiario, dilectissimi fratres, de corporum sanctorum martyrum inventione significare curavimus; ut ipsorum memoriam in Ecclesiis facere valeatis.
PL 17, 749B10. 最愛の兄弟たちよ、聖なる殉教者たちの遺体の発見について、これだけのことを、簡潔に諸君に知らせるよう努めた。諸君が、彼らの記念を諸教会で行うことができるようにするためである。
Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 3.0.29
Passi sunt autem sancti martyres sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, in civitate Bononiensi provinciae Italiae, pridie nonas Novembris, regnante Jesu Christo Domino nostro, cui est omnis honor et gloria in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 749B聖なる殉教者たちは、皇帝ディオクレティアヌスとマクシミアヌスのもと、イタリア州のボローニャの町で、十一月のノナエの前日〔十一月四日〕に殉教した。我々の主イエス・キリストが支配するもとで、である。彼にこそ、すべての誉れと栄光が世々限りなくある。アーメン。