作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae

Epistola II (alias LIII) 第2書簡(旧第53書簡) イタリアのすべての兄弟たちへ

Anonymous · Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae · PL 17, 742D · 47 sectiones

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.1

1

Cum beneficia Dei tegenda non sint, visionem narrat, qua sibi per quadragesimam Gervasius ac Protasius semel et iterum, tertia autem vice etiam Paulus apparuerat, ut eis post exhumatas ipsorum reliquias Ecclesia construeretur, imperans.

PL 17, 742D

神の恩恵は覆い隠されてはならないとして、アンブロシウスは一つの幻を語る。四旬節のあいだに、ゲルウァシウスとプロタシウスが一度、さらにもう一度、そして三度目にはパウロまでもが彼に現れ、彼らの聖遺物が掘り出されたのちに、彼らのために教会を建てるよう命じたというのである。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.2

2

Addit convocatis coepiscopis inventa esse sanctorum corpora, quorum conversionem, necem ac sepulturam ex schedula illic detecta refert. Quibus Vitalis ac Valeriae martyrium etiam inseritur.

PL 17, 743A

さらに彼は、同僚の司教たちを呼び集めて聖なる者たちの体が見いだされたことを付け加え、そこで見つかった書き付けにもとづいて、彼らの回心、死、埋葬を述べる。そこには、ウィタリスとウァレリアの殉教も挿入されている。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.3

3

AMBROSIUS servus Christi fratribus per omnem Italiam in Domino aeternam salutem. 1. In divinis voluminibus reus subscribitur, qui non studuerit dare gratis, quod ipse gratis accepit; quidquid enim Ecclesiae Domini profuturum erat, subtraxisse arguitur, cum noluerit tradere omnibus, quod ipse non celandum acceperit.

PL 17, 743A

キリストの僕アンブロシウスより、イタリア全土の兄弟たちへ、主にあって永遠の挨拶を送る。1. 聖なる書物の中では、自分が無償で受けたものを無償で与えようと努めなかった者は、罪ある者として記される。主の教会に益となるはずだったものは何であれ、隠し通したと咎められるのである。隠してはならぬものとして自分が受けたものを、万人に伝えようとしなかったからである。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.4

4

Unde Psalmographus vates canit: Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non celavi misericordiam tuam in concilio multorum (Ps. XXXIX, 11) .

PL 17, 743A

それゆえ、詩篇作者である預言者は歌う。「私は汝の正義を私の心に隠さなかった。汝の真理と汝の救いを私は語った。私は汝の慈しみを、多くの者の集まりの中で隠さなかった」(詩篇39:11)。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.5

5

Et pro hoc opere quasi vicissitudinem a Deo postulans adjecit: Tu autem, Domine, ne elonges misericordiam tuam a me (Ibid., 12) . Quasi diceret Deo: sicut ego feci alios misericordiam invenire, ita et ipse non patiaris longe fieri misericordias tuas a me.

PL 17, 743B

そして、この働きに対して、神にいわば報いを求めるようにして付け加えた。「しかし主よ、汝の慈しみを私から遠ざけるな」(詩篇39:12)。それは、あたかも神にこう言うかのようである。私が他の者たちに慈しみを見いださせたように、汝もまた、汝の慈しみが私から遠ざかるのを許すな、と。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.6

6

Aperiamus ergo cur ista praemisimus, et vestros animos qui pie de Domino sentitis et creditis, de inventione sanctorum corporum ad laetitiam invitemus.

PL 17, 743B

されば、なぜこれらを前置きしたのかを明らかにし、主について敬虔に思い信じる諸君の心を、聖なる者たちの体の発見についての喜びへと招こう。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.7

7

2. In diebus itaque transactae nuper quadragesimae, cum Dominus donasset mihi, ut jejunantium et orantium me faceret esse participem, in oratione positum ita me somnus oppressit, ut nec vigilans aperte, nec dormiens integre, viderem apertis oculis mecum duos juvenes ephebos vestibus candidissimis, id est, colobio et pallio indutos, caligulis calceatos, manibus extensis orantes.

PL 17, 743B

2. さて、先ごろ過ぎた四旬節の日々、主が私に、断食し祈る者たちにあずかる者となることを与えたとき、祈りのうちにいた私を、眠りが襲った。目覚めてはっきりとでもなく、眠って全くでもなく、私は目を開けたまま、私とともにいる二人の若者を見た。彼らは純白の衣、すなわち袖の短い長衣〔colobium〕と外套〔pallium〕をまとい、編み上げの靴〔caliga〕を履き、両手を広げて祈っていた。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.8

8

Nullam quidem gravedinem patiens, loqui cum eis non poteram: sed quia, ut dixi, pars in me somni incumbebat, quae me ad eorum interrogationem verbum proferre non sineret. Plene autem evigilanti visio eorum ab oculis meis elapsa est.

PL 17, 743C

少しも重苦しさを覚えなかったのに、私は彼らと語ることができなかった。すでに述べたように、眠りの一部が私にのしかかり、彼らに問いかける言葉を私が発することを許さなかったからである。しかし、完全に目が覚めると、彼らの幻は私の目から消え去った。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.9

9

3. Factum est proinde ut rogarem Domini misericordiam, ut si ludificatio daemonum esset, abscederet: si vero esset veritas, plenius appareret.

PL 17, 743C

3. そこで私は主の慈しみを請い求めた。もしこれが悪霊たちの欺きであるなら去るように、もし真実であるなら、いっそうはっきりと現れるように、と。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.10

10

Ad impetrandum vero quae poscebam a Domino augmentavi jejunium: similique modo, canente gallo, orantes mecum iidem juvenes apparuerunt.

PL 17, 743C

私は、主に求めたことを得るために断食を増した。同じようにして、鶏が鳴くころ、同じ二人の若者が、私とともに祈りつつ現れた。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.11

11

4. In tertia vero nocte, defecto jejuniis corpore, non dormienti, sed stupenti, cum quadam mihi tertia apparuere persona, quae similis erat beato Paulo apostolo, cujus me vultum pictura docuerat, in tantum ut ipse mecum, illis tacentibus, loqueretur dicens: Isti sunt qui monita mea secuti, praedia et divitias respuentes, secuti sunt Domini nostri Jesu Christi vestigia, nihil terrenum, nihilque carnale concupiscentes, in media hac Mediolanensi urbe per decem annos in Dei servitio perdurantes, ad hoc pertingere meruerunt, ut Christi martyres efficerentur.

PL 17, 743D

4. 三日目の夜、断食で体が弱り、眠っているのではなく茫然としていた私に、第三の人物が現れた。それは福なる使徒パウロに似ており、その顔は絵が私に教えていたとおりであった。そして、二人が黙っている間に、その人自身が私に語りかけて言った。「この者たちは、私の勧めに従い、所有地と富を退け、我々の主イエス・キリストの足跡に従い、地上のものも肉的なものも何も欲せず、このミラノの町の真ん中で、十年にわたって神への奉仕にとどまり、ついにキリストの殉教者となるに至る資格を得た者たちである」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.12

12

Quorum corpora in eodem loco invenies, in quo stas et oras. Duodecim pedum altitudine terra coopertam arcam invenies, quam arcam superius exaltabis, et in nomine eorum Ecclesiam fabricabis.

PL 17, 744A

「その者たちの体は、あなたが立って祈っているこの同じ場所に見いだすだろう。十二フィートの深さの土に覆われた棺を見いだす。その棺を上へ引き上げ、彼らの名において教会を建てよ」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.13

13

Cumque ab eo eorum nomina requirerem, dixit mihi: Ad caput eorum libellum scriptum invenies, in quo et ortus eorum, et finis scriptus est.

PL 17, 744A

私がその人に彼らの名を尋ねると、その人は私に言った。「彼らの頭のところに、書かれた小さな書き付けを見いだすだろう。そこには彼らの生まれも最期も記されている」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.14

14

5. Convocans itaque omnes per circuitum fratres et episcopos urbium vicinarum, referens universa quae videram, quaeque audieram, ipsis coram positis, primus ego terrae fossor accessi: caeteri vero episcopi prosecuti, fodientes pervenimus ad arcam, quam sanctus promiserat Paulus: quam aperientes, invenimus quasi in ipsa hora positos sanctos, miro odore flagrantes.

PL 17, 744A

5. そこで私は、周囲のすべての兄弟たちと近隣の町の司教たちを呼び集め、私が見たこと聞いたことをすべて語り、彼らの目の前で、まず私が土を掘る者として進み出た。ほかの司教たちもあとに続き、掘り進んで、聖パウロが約束した棺に行き着いた。それを開けると、まさにその時に横たえられたかのような聖なる者たちを見いだした。彼らは驚くべき香りを放っていた。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.15

15

Ad eorum caput libellum invenimus, in quo erant haec per ordinem universa conscripta: 6. Ego servus Christi Philippus intra domum meam sanctorum corpora, quae cum filio meo rapui, sepelivi.

PL 17, 744B

彼らの頭のところに、書き付けを見いだした。そこにはこれらすべてが順を追って書き記されていた。6. 私、キリストの僕フィリップスは、息子とともに奪い取った聖なる者たちの体を、自分の家の中に葬った。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.16

16

Quorum mater Valeria et pater Vitalis sunt dicti: quos uno ortu geminos genuere, et unum Protasium, alterum Gervasium vocaverunt.

PL 17, 744B

二人の母はウァレリア、父はウィタリスと呼ばれた。二人は一度の出産で双子を生み、一人をプロタシウス、もう一人をゲルウァシウスと名づけた。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.17

17

7. Quorum pater Vitalis miles consularis, cum fuisset cum Paulino judice suo Ravennam ingressus, et coepisset Paulinus christianos ad sacrificandum requirere, oblatus est ei quidam christianus nomine Ursicinus, arte medicus, natione Ligur.

PL 17, 744B

7. 二人の父ウィタリスは総督付きの兵士であり、自らの裁判官パウリヌスとともにラヴェンナに入ったとき、パウリヌスがキリスト教徒たちを犠牲へと召し出し始めたので、ウルシキヌスというキリスト教徒が彼の前に引き出された。職は医者、生まれはリグリア人であった。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.18

18

Tunc jussit eum Paulinus in conspectu suo torqueri, dicens: Sacrifica, Ursicine, diis immortalibus. Ille autem respondens, dixit ad eum: Non sacrificabo surdis et mutis, sed sacrificabo Domino meo Jesu Christo.

PL 17, 744B

そこでパウリヌスは、彼を自分の前で拷問せよと命じて言った。「不死の神々に犠牲を献げよ、ウルシキヌス」。彼は答えて言った。「私は、聞こえず物言えぬものに犠牲を献げない。私は我が主イエス・キリストに犠牲を献げる」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.19

19

Et cum vidisset, quod eum mutare non posset a constantia sua, post nimia tormenta, jussit eum capitalem subire sententiam. Locus autem ille, ubi decollabantur christiani, hoc habebat vocabulum, ut diceretur, ad Palmam. Arbor enim antiqua Palmae illic erat.

PL 17, 744C

パウリヌスは、彼をその不屈さから変えさせることができないのを見ると、過酷な拷問ののち、死刑の判決を受けよと命じた。キリスト教徒が斬首されるその場所には、「ヤシのもとへ」〔ad Palmam〕と言われる呼び名があった。そこに古いヤシの木があったからである。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.20

20

8. Igitur cum, ut diximus, post nimia tormenta decollandus venisset sanctus Ursicinus ad Palmam, expavit: et dum vellet male evadere, exclamavit S. Vitalis dicens: Noli, noli, Ursicine medice, qui alios curare consuevisti, te ipsum aeternae mortis jaculo vulnerare; et qui per passiones nimias venisti ad palmam, coronam noli perdere a Domino praeparatam.

PL 17, 744C

8. さて、すでに述べたように、聖ウルシキヌスは、過酷な拷問ののち、斬首されようとしてヤシのもとに来たとき、恐れた。そして卑怯にも逃れようとしたので、聖ウィタリスは叫んで言った。「やめよ、やめよ、医者ウルシキヌスよ。他の者たちを癒やすのを常としたあなたが、自分自身を永遠の死の槍で傷つけるな。過酷な苦しみを経てヤシ〔palma。この場所の名であり、勝利の印でもある〕に至ったあなたは、主が備えた冠を失うな」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.21

21

Audiens haec sanctus Ursicinus, genu posuit, et spiculatorem, ut feriret, hortatus; agens poenitentiam quod expavisset. Quem spiculator feriens, Christi martyrem fecit.

PL 17, 744D

これを聞いた聖ウルシキヌスは、膝をつき、打てと処刑人を促し、恐れたことを悔い改めた。処刑人が彼を打つと、彼はキリストの殉教者となった。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.22

22

Statimque sanctus Vitalis corpus martyris rapiens, intra Ravennensium urbem sepelivit cum omni honestate martyri debita, et ad judicem ultra sanctus Vitalis venire contempsit.

PL 17, 744D

ただちに聖ウィタリスは殉教者の体を取り去り、ラヴェンナの町の中に、殉教者にふさわしいあらゆる礼をもって葬った。その後、聖ウィタリスは裁判官のもとへ行くことを拒んだ。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.23

23

Quem Paulinus consularis ideo maxime teneri mandavit; non tantum quia contempsit ad eum redire, verum quantum ob hoc quod christianus esset detectus. 9. Tunc ministri ejus rapientes eum in conspectu ejus adduxerunt.

PL 17, 744D

総督パウリヌスは、ことさらに彼を捕らえよと命じた。彼のもとに戻るのを拒んだからというだけでなく、むしろ、彼がキリスト教徒であることが露見したからである。9. そこで彼の従者たちは、彼を捕らえて、その目の前に連れて来た。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.24

24

Et videns eum Paulinus, ait ad eum: Quomodo maleficiis deceptus es, Vitalis, ut non sacrifices diis?

PL 17, 745A

パウリヌスは彼を見て、言った。「ウィタリスよ、あなたはなぜ妖術に欺かれて、神々に犠牲を献げないのか」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.25

25

Cui ille respondit: Non sacrifico surdis et mutis, sed sacrifico Deo meo, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et Jesu Christo filio ejus, qui cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat.

PL 17, 745A

彼は答えた。「私は、聞こえず物言えぬものに犠牲を献げない。天と地、海とその中のすべてを造った私の神と、その子イエス・キリストに犠牲を献げる。子は父および聖なる霊とともに生き、治める」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.26

26

Tunc Paulinus jussit eum levari in equuleo, ut per tormenta, ejus consensum ad sacrificandum compelleret. Sed sanctus Vitalis studuit, ut Deo redderet gemmam pretiosam, quam rapere diabolus studebat.

PL 17, 745A

そこでパウリヌスは、拷問によって彼の同意を犠牲へと追い込むため、拷問台に上げよと命じた。しかし聖ウィタリスは、悪魔が奪い取ろうと努めた貴い宝石を、神に返そうと努めた。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.27

27

Et respondens, ait ei: Infinita tibi dominatur stultitia: aut putas memetipsum posse decipere, qui alios a periculo mortis, vel deceptionis liberare studui?

PL 17, 745A

そして答えて、彼に言った。「汝には果てしない愚かさが支配している。他の者たちを死と欺きの危険から救おうと努めた私自身を、欺くことができるとでも思うのか」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.28

28

10. Tunc Paulinus consularis dixit ad Officiarium: Ducite eum ad palmam, et nolite decollare, si sacrificare contempserit: sed facite foveam in terra, tamdiu quo usque perveniatis ad aquam, et ibi eum supinum deponite, et terra atque lapidibus obrutum, ibi dimittite.

PL 17, 745B

10. そのとき、総督パウリヌスは役人に言った。「彼をヤシのもとへ連れて行け。犠牲を献げることを拒んでも、斬首してはならない。むしろ地に穴を掘り、水に達するまで掘れ。そこに彼を仰向けに横たえ、土と石で埋めたまま、そこに置き去りにせよ」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.29

29

Quod cum fuisset impletum, Deus sibi sanctum Vitalem ita martyrem consecravit, ut sacerdos Apollinis qui hoc consilium Paulino judici dederat, diabolo repletus, per septem dies energumenus clamaret ibi, ubi obrutus est sanctus Vitalis, dicens: Incendis me, martyr; crucias me, sancte.

PL 17, 745B

それが果たされると、神は聖ウィタリスを自らのために殉教者として聖別し、そのため、裁判官パウリヌスにこの策を与えたアポロンの祭司は、悪魔に満たされ、七日のあいだ、憑かれた者〔energumenus。悪霊に憑かれた者を言う〕として、聖ウィタリスが埋められたまさにその場所で叫んだ。「殉教者よ、あなたは私を焼く。聖なる者よ、あなたは私を苦しめる」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.30

30

Post septem vero dies praecipitatus a diabolo in flumine, exspiravit. Sanctus autem Vitalis gloriosus martyr Christi, juxta civitatem Ravennensium praestat orationibus vel intercessionibus suis beneficia omnibus credentibus Jesum Christum usque in hodiernum diem.

PL 17, 745B

七日ののち、彼は悪魔に川へ突き落とされて息絶えた。キリストの栄光ある殉教者、聖ウィタリスは、ラヴェンナの町のそばで、今日に至るまで、自らの祈りと執り成しによって、イエス・キリストを信じるすべての者に恩恵を与えている。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.31

31

11. Valeria autem conjux ejus, dum vellet corpus sancti Vitalis auferre, a christianis prohibita est, et in visionibus saepe admonita, ne sanctum corpus a malo homine bene positum violaret.

PL 17, 745C

11. その妻ウァレリアは、聖ウィタリスの体を運び去ろうとしたが、キリスト教徒たちに止められ、また幻の中でしばしば、悪しき人によって〔「悪しき人によって」の係りは定かでない。「置かれた」にかけた〕正しく置かれた聖なる体を損なうなと戒められた。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.32

32

Sed illa in intentione perdurante, evidentius ei apparuit sanctus Vitalis, dicens ad eam: Noli mihi molesta esse, mulier; quia numquam mihi tam gloriosum poteris parare sepulcrum, quale mihi Dominus Jesus Christus fieri jussit.

PL 17, 745C

しかし彼女がその意図を貫くと、聖ウィタリスはいっそうはっきりと彼女に現れて、彼女に言った。「私を煩わせるな、女よ。主イエス・キリストが私のために造らせたような栄光ある墓を、あなたが私のために用意することは、決してできないからだ」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.33

33

12. Ipsa autem dum reverteretur ad urbem Mediolanensium, incurrit homines idololatras Silvano sacrificantes in itinere; quam cum vidissent, deponentes eam de vehiculo, hortabantur secum epulari.

PL 17, 745C

12. 彼女自身は、ミラノの町へ帰る途中、道でシルウァヌスに犠牲を献げている偶像崇拝者たちに出くわした。彼らは彼女を見ると、車から降ろし、ともに宴につくよう促した。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.34

34

Cumque illa resistens, diceret: Christiana sum, non licet mihi de Silvani vestri sacrificiis manducare, statim illi haec audientes, tanta eam caede mactaverunt, ut vix eam seminecem sui homines ad Mediolanensium urbem perducerent, ita ut intra triduum migraret ad Christum.

PL 17, 745D

彼女は抗って言った。「私はキリスト教徒である。諸君のシルウァヌスの犠牲から食べることは、私に許されない」。彼らはこれを聞くや否や、彼女をひどく打ち据えたので、彼女の従者たちは、半死半生の彼女をやっとミラノの町へ連れ帰ったが、三日のうちに彼女はキリストのもとへ移った。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.35

35

13. Et posteaquam pater eorum beatus Vitalis martyrio est coronatus, atque beatissima mater Valeria migravit ad Christum, ab intestato jure Gervasius et Protasius parentibus successissent; domum propriam in qua nati fuerant, et res universas parentum, et casellulas venumdantes, dederunt omne pretium pauperibus, et familiolam suam ingenuam fecerunt: ipsique se in uno coenaculo concluserunt, et per decem annos lectioni et orationi vacantes, hoc ordine in anno conversionis suae undecimo ad palmam martyrii pervenerunt.

PL 17, 745D

13. 二人の父、福なるウィタリスが殉教によって冠を受け、いとも福なる母ウァレリアがキリストのもとへ移ったのち、ゲルウァシウスとプロタシウスは、遺言なき相続の法によって両親の跡を継ぐことになった。そこで、自分たちの生まれた家と、両親の財産のすべて、また小さな家々を売り、その代金をすべて貧しい者に与え、自分たちの小さな奉公人たちを自由の身にした。そして二人自身は、一つの屋上の部屋に閉じこもり、十年にわたって読書と祈りに専念して、この順序で、回心の十一年目に殉教のヤシ〔palma。勝利の印〕に至った。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.36

36

14. Superveniente comite Astasio, qui proficiscebatur ad bellum, quod a Marcomanis fuerat excitatum, occurrerunt ei templorum cultores cum sacerdotibus suis, dicentes: Si vis laetus ad Augustos nostros reverti et victor, Gervasium et Protasium diis nostris sacrificare compelle; vehementer enim dii nostri de eorum contemptu commoti, responsum nobis dare contemnunt.

PL 17, 746A

14. 伯アスタシウスが、マルコマンニ族の起こした戦争に出発しようとして来合わせると、神殿の崇拝者たちが自分たちの祭司たちとともに彼に出会い、言った。「もしあなたが、喜んで、勝利者として我々の皇帝たちのもとへ帰りたいなら、ゲルウァシウスとプロタシウスに、我々の神々に犠牲を献げるよう強いよ。我々の神々は、彼らの侮辱に激しく動かされ、我々に答えを与えることを拒んでいる」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.37

37

15. Audiens haec Astasius comes jussit eos teneri, et ad se adduci. Quibus dixit: Hortor vos ut deorum nostrorum injurias temperantes, ad immolandum eis devoti studeatis insistere; ut expeditio mea gnaviter celebretur.

PL 17, 746A

15. これを聞いた伯アスタシウスは、二人を捕らえてここへ連れて来いと命じ、二人に言った。「諸君に勧める。我々の神々への侮辱を控え、神々に献げることに熱心に励め。私の出陣が首尾よく果たされるように」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.38

38

Beatus Gervasius dixit: Victoriam de coelo debes ab omnipotente Deo requirere, non de simulacris immundis et vanis, quae oculos habent sine lumine, aures sine auditu, nares sine odoratu, os sine sermone, manus sine tactu, pedes sine gressu, et ventrem absque interioribus probantur habere, et sine flatu esse noscuntur.

PL 17, 746B

福なるゲルウァシウスは言った。「汝は勝利を、天から全能の神に求めねばならない。汚れたむなしい偶像にではない。それらは、目はあっても光がなく、耳はあっても聞こえず、鼻はあっても嗅げず、口はあっても言葉がなく、手はあっても触れず、足はあっても歩めず、腹はあっても内臓がなく、息もないことが知られている」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.39

39

Indignatus comes Astasius jussit eum tamdiu plumbatis tundi, quamdiu exhalaret spiritum. 16. Quo amoto, jussit sibi astare Protasium, cui dixit: Miser, vel tu vivere stude, et noli βιωθάνατος fieri, sicut et frater tuus.

PL 17, 746B

憤った伯アスタシウスは、息が絶えるまで鉛を付けた鞭で打てと命じた。16. 彼が連れ去られると、プロタシウスを自分のそばに立たせよと命じ、彼に言った。「哀れな者よ、せめてあなたは生きることに努めよ。あなたの兄弟のように、非業の死を遂げる者〔ギリシア語 βιωθάνατος(ビオータナトス)。自ら死を招く者、非業の死を遂げる者を言う〕になるな」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.40

40

Cui Protasius respondens, ait: Quis est miser, ego qui non timeo, an tu qui me timere probaris? Comes dixit: Ego te, quomodo timeo?

PL 17, 746C

プロタシウスは答えて言った。「哀れなのは誰か。恐れない私か、それとも、私を恐れていることが明らかな汝か」。伯は言った。「私があなたをどうして恐れるのか」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.41

41

Protasius respondit: In eo quod te times laedi, si non sacrificavero; si enim non timeres te laedi a me, me ad sacrificium non compelleres.

PL 17, 746C

プロタシウスは答えた。「汝は、私が犠牲を献げなければ自分が害されるのを恐れている。その点で、〔汝は私を〕恐れているのだ。もし私に害されるのを恐れていなければ、私を犠牲へと強いはしないだろう」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.42

42

Ego autem te non timens contemno minas tuas, et omnia idola tua, quasi stercora computans, Deum solum qui regnat in coelis, adoro. 17. Audiens haec Astasius, jussit eum fustibus caedi.

PL 17, 746C

「だが私は、汝を恐れず、汝の脅しを蔑み、汝のすべての偶像を糞土のようにみなして、天に治める唯一の神だけを崇める」。17. これを聞いたアスタシウスは、彼を棒で打てと命じた。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.43

43

Postea vero erecto dixit: Miser, ut quid tam superbus et tam rebellis existis? vis perire, sicut tuum probasti perire germanum?

PL 17, 746C

その後、彼を立たせて言った。「哀れな者よ、なぜあなたはそれほど傲慢で、それほど反抗的に振る舞うのか。あなたの兄弟が滅びたと見たように、あなたも滅びたいのか」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.44

44

Protasius dixit: Non tibi irascor, nec ego, nec ipsa justitia; quoniam caecos tui cordis oculos attendo: incredulitas enim, quae in tuis sensibus regnat, non te permittit videre quod Dei est.

PL 17, 746C

プロタシウスは言った。「私は汝に怒りを抱かない。私も、正義そのものも。私は、汝の心の目が盲いていることに注目しているからだ。汝の思いを支配している不信仰が、汝に神のものを見ることを許さないのである」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.45

45

Nam et Dominus meus Jesus Christus, crucifigentes se non maledixit: sed potius ut eis indulgeretur, oravit, addens et hoc, quia nescirent quid facerent. Unde et ego tui, misereor; quia nescis quid facias.

PL 17, 746D

「我が主イエス・キリストもまた、自分を十字架につけた者たちを呪わず、むしろ彼らが赦されるように祈り、さらに、彼らは自分たちが何をしているか知らないのだ、と付け加えた。だから私も汝を憐れむ。汝は自分が何をしているのか知らないからだ」。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.46

46

Age ergo quod coepisti, ut mihi possit cum meo fratre Gervasio hodie benignitas Salvatoris nostri occurrere. 18. Tunc comes Astasius jussit eum capite caedi.

PL 17, 746D

「それゆえ、汝が始めたことを行え。今日、私が兄弟ゲルウァシウスとともに、我々の救い主の優しさに出会えるように」。18. そこで伯アスタシウスは、彼を斬首せよと命じた。

Epistolae ex Ambrosianarum numero segregatae 2.0.47

47

Quod cum factum esset, ego Philippus abstuli cum filio meo furtim nocte sanctorum istorum corpora, et in domo mea, Deo solo teste, in ista arca saxea sepelivi, credens me orationibus eorum consequi misericordiam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

PL 17, 746D

それが行われると、私フィリップスは、息子とともに夜ひそかに、この聖なる者たちの体を取り去り、自分の家の中で、証人は神のみとして、この石の棺に葬った。彼らの祈りによって、我々の主イエス・キリストの慈しみにあずかれると信じてのことである。主は父および聖なる霊とともに、世々限りなく生き、治める。アーメン。