アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Titum

Caput III 第III章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Titum · PL 17, 502B · 24 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.1

1

(Vers. 1, 2.) Admone illos principatibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse.

PL 17, 502B

(第1・2節)「彼らに、支配と権力に服し、命令に従い、あらゆる善い業に備えているよう諭せ」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.2

2

Quae salus credentium sit, admonet; ut manifestet, cum arguuntur, ut sciant cui bono aptentur: ut non aspere accipiant, certi quia pro salute sua corripiuntur: et ut ad malum tardi sint, ad bonum vero parati, non nescii quid singulis persolvi oporteat.

PL 17, 502B

〔使徒は〕何が信じる者たちの救いであるかを諭している。それを明らかにするのは〔ut manifestet の係りは定かでない。救いが何であるかを明らかにする、と取った〕、責められるとき、自分がどのような善のために整えられるのかを知り、自分の救いのために戒められているのだと確信して、厳しく受け取らず、悪には遅く、善には備えがあり、各人に何が支払われるべきかを知らぬ者でないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.3

3

(Vers. 2.) Neminem blasphemare, non litigiosos esse; sed modestos, ostendentes omnem mansuetudinem ad omnes homines. Christianos omnibus hominibus humiles vult videri; sic enim possunt perfidi ad futuram spem vocari.

PL 17, 502B

(第2節)「誰をも冒瀆せず、争いを好まず、むしろ穏やかであり、すべての人にあらゆる柔和を示すように」。キリスト教徒がすべての人に対してへりくだって見えることを、彼は望む。そうしてこそ、背信の者たちが来るべき希望へと招かれうるからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.4

4

(Vers. 3.) Nam eramus quondam et nos inconsulti, inobsequentes, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odio nos invicem habentes.

PL 17, 502C

(第3節)「我々もかつては、思慮なく、従順でなく、迷い、さまざまな欲望と快楽に仕え、悪意と妬みのうちに過ごし、憎むべき者であり、互いに憎み合っていたからである」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.5

5

Haec bona quae incredulitas non habet, christianis data memorat; ut in omni justitia lucentes, manifesti fiant quod Dei cultores sint. Cum enim quondam inconsulti, nunc videntur per omnia sani esse consilii, laudatur in his Deus.

PL 17, 502C

不信仰が持たないこれらの善いものが、キリスト教徒に与えられていると彼は記す。それは、キリスト教徒があらゆる正義のうちに輝いて、神を崇める者であることが明らかになるためである。かつては思慮のなかった者が、今やあらゆる点で健全な思慮をもつ者と見えるとき、そのことにおいて神が称えられるからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.6

6

(Vers. 4-7.) Cum vero bonitas et humanitas illuxit salutaris Dei nostri, non ex operibus justitiae, quae nos fecimus: sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum; ut justificati gratia illius, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae.

PL 17, 502C

(第4–7節)「しかし、我々の救い主である神の善良さと人への愛が現れたとき、我々が行った正義の業によってではなく、自らの慈しみに従って、再生の洗いと聖なる霊の更新によって、神は我々を救った。その霊を、我々の救い主イエス・キリストを通して、豊かに我々に注いだ。それは、その恩寵によって義とされた我々が、永遠の生命の希望に従って、相続人となるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.7

7

Hoc bonum quod in christianis florere videtur, de radice pietatis divinae oritur; Deus enim misericordia sua salvos nos fecit per Christum, cujus gratia renati, Spiritum sanctum accepimus abunde; ut bonis operibus inniti possimus, ipso nos in omnibus adjuvante, ut per haec haereditatem regni coelorum assequi possimus.

PL 17, 502D

キリスト教徒のうちに花開いて見えるこの善は、神の慈しみ〔pietas〕の根から生じる。神は、自らの慈しみ〔misericordia〕によって、キリストを通して我々を救ったからである。その恩寵によって再生した我々は、聖なる霊を豊かに受けた。それは、神自身があらゆる点で我々を助けるので、我々が善い業に拠り頼むことができ、またそれらを通して、天の国の相続を得ることができるためである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.8

8

Quamobrem omni devotione huic obsequi debemus, et praeceptis ejus parere; quia quidquid in nobis pulchrum est, spiritualibus lineamentis ipse depingit.

PL 17, 503A

それゆえ、我々はあらゆる献身をもって神に従い、その戒めに服さねばならない。我々のうちにある美しいものはすべて、神自身が霊的な線によって描くからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.9

9

(Vers. 8.) Fidelis sermo: et de his volo te confirmare; ut solliciti sint ad effectum bonorum operum ii, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus.

PL 17, 503A

(第8節)「この言葉は信頼できる。これらのことについて、私は汝を確かにしたい。それは、神を信じた者たちが、善い業の成就に心を配るためである。これらは人々にとって善く、有益である」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.10

10

Nihil tam apertum, quia misericordia atque humanitas bona est ad praesens, et utilis in futurum; et hic enim habet laudem, et in judicii die coronam. Omnis enim Deo credens, misericordiae debet studere, per quam vivit. Ut in haec ergo esset sollicitus rector populi, admonetur.

PL 17, 503A

これほど明白なことはない。慈しみと人への愛は、現在においては善く、将来においては有益だからである。この世では称賛を受け、審判の日には冠を受ける。神を信じる者はみな、慈しみに励まねばならない。それによって生きているからである。それゆえ、民の指導者がこれらに心を配るよう、諭されているのである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.11

11

(Vers. 9.) Stultas autem quaestiones, et originum enumerationes, et contentiones, et pugnas Legis devita; sunt enim inutiles et vanae. Stultas has quaestiones appellat, quae salutis effectum non habent, neque aliquam tribuunt scientiae peritiam ad utilitatem.

PL 17, 503B

(第9節)「愚かな問いと、出自の列挙と、争いと、律法をめぐる戦いを避けよ。それらは無益で空しいからである」。彼がこれらの問いを愚かだと呼ぶのは、それらが救いの成就を持たず、益となる知識の熟達を何も与えないからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.12

12

His verbis multorum haereticorum denotat dogmata. Quamvis omnia, quae vera non sunt, stulta dicenda sint; alius tamen est, qui res fabulosas inducit, et alius qui calliditate tergiversationis rem veneno plenam proponit, ut est Arius et Photinus.

PL 17, 503B

この言葉によって、彼は多くの異端者たちの教説を示している。真実でないものはすべて愚かだと言われねばならないが、それでも、作り話を持ち込む者と、言い逃れの狡猾さによって毒に満ちたものを提示する者とは別である。後者はアレイオスやフォティヌスのような者である。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.13

13

Fabulosa autem non Lex, sed haeresis est, quantum ad tempus pertinet illud Judaeorum, dum quidam eorum sibi vindicarent praerogativam originum patriarcharum, quae de matrimoniis ortae sunt, cum ex hoc nullum meritum sit apud Deum.

PL 17, 503B

だが、作り話であるのは律法ではなく異端である。それは、ユダヤ人のあの時代に関して言えば〔quantum ad tempus pertinet illud Judaeorum の係りはやや定かでない。このように取った〕、彼らのある者たちが、婚姻から生じた族長たちの出自の特権を自分たちのものだと主張したときのことである。しかし、そのことによっては、神のもとにいかなる功績もない。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.14

14

Quidam vero urceorum et caeterorum vasorum baptisma, et sanguinem mustelae magna cura expiandum (Levit. XI, 29) : et quia ideo Moysis sepultura abscondita est, ne a magis excitaretur, quod si verum esset, et caeterorum sanctorum abscondenda fuerat sepultura: et quia Salomon adjutorio daemoniorum templum aedificavit, in quo opere ingens multitudo laboravit, quid tam fabulosum?

PL 17, 503C

ある者たちは、水差しやその他の器の洗い〔baptisma〕と、イタチの血とを、細心の注意をもって清めねばならない(レビ記11:29)と〔言い〕、またモーセの墓が隠されたのは魔術師たちに呼び起こされないためだと〔言い〕、それがもし真実なら、他の聖なる者たちの墓も隠さねばならなかったはずだと〔言い〕、さらにソロモンは悪霊たちの助けで神殿を建て、その事業に膨大な数の人々が労したと〔言う〕。これほど作り話めいたことがあろうか。〔底本の文は動詞を欠く。「言う」を補って読んだ〕

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.15

15

(Vers. 10, 11.) Haereticum hominem post primam correptionem devita, sciens quod perversus est hujusmodi, et delinquit a semetipso damnatus.

PL 17, 503C

(第10・11節)「異端の人を、最初の戒めののちに避けよ。そのような者は曲がっており、自ら断罪されながら過ちを犯していると、知っているのだから」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.16

16

Haeretici hi sunt, qui per verba Legis Legem impugnant; proprium enim sensum verbis astruunt Legis, ut pravitatem mentis suae Legis auctoritate commendent.

PL 17, 504A

異端者とは、律法の言葉によって律法を攻撃する者たちである。自らの意味を律法の言葉に付け加え、自分の精神の曲がりを、律法の権威によって推奨するからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.17

17

Sciens enim impietas auctoritatem Legis multum valere, fallaciam sub nomine ejus componit; ut quia res mala per semetipsam acceptabilis esse non potest, bono nominis commendetur.

PL 17, 504A

不敬虔は、律法の権威が大いに力をもつと知っているので、その名のもとに偽りを組み立てる。それは、悪しきものはそれ自体では受け入れられえないので、その名の善さによって推奨されるようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.18

18

Idcirco hujusmodi homines ut inexcusabiles sint, semel corripi oportere dicit: frequentius enim correpti, exercitatiores fient in malo.

PL 17, 504A

それゆえ、そのような人々が弁解の余地のないようにするため、一度だけ戒めるべきだと彼は言う。繰り返し戒められた者は、悪においていっそう熟達するからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.19

19

Cogere autem illos videtur, qui saepe corripit; ut sollicitiores fiant ad perditionem multorum: ideo dimittendos, ut negligentiores effecti, soli forte depereant.

PL 17, 504A

しばしば戒める者は、彼らを強いているかに見える。多くの者を滅ぼすことに、彼らがいっそう熱心になるように、と。だから放っておくべきである。そうすれば、怠慢になって、ひょっとして彼らだけが滅びるかもしれない。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.20

20

(Vers. 12.) Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hyemare. Post epistolam datam etiam ipsum videre vult affectus causa, et ut plenius illum firmaret in ecclesiastica disciplina.

PL 17, 504B

(第12節)「私が汝のもとにアルテマかティキコを遣わすとき、ニコポリスの私のもとに急いで来よ。そこで冬を越すと決めたからである」。手紙を送ったのちにも、愛情のゆえに、また教会の規律においてテトスをいっそう十分に固めるために、彼に会いたいと望んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.21

21

(Vers. 13, 14.) Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte; ut nihil illis desit: discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.

PL 17, 504B

(第13・14節)「律法に通じたゼナスとアポロを、念入りに先に送れ。彼らに何も不足しないように。我々の者たちも、必要な用のために善い業に率先して当たることを学ぶように。実を結ばぬ者とならぬように」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.22

22

Uterque nobilis vir est sapientia et operibus; et idcirco jubet sumptus illis necessarios dari ab iis, qui crediderant, ut refrigerarent; quia dignum erat ut qui spiritalia tradebant, non illis deessent carnalia.

PL 17, 504B

二人とも、知恵と業において名高い人である。それゆえ彼は、彼らに必要な費用を、信じていた者たちが、彼らを憩わせるために与えるよう命じる。霊的なものを伝えていた者たちに、肉的なものが欠けないのがふさわしかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.23

23

Quamvis enim Zenam legisperitum vocitet; Apollo tamen perfectus erat in Scripturis: Sed quia Zenas hujus professionis fuerat in Synagoga, sic illum appellat.

PL 17, 504B

彼はゼナスを律法に通じた者と呼んでいるが、アポロも聖書に通じて完全であった。ただゼナスは、会堂でこの職に就いていたので、そう呼んでいるのである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 3.24

24

(Vers. 15.) Salutant te omnes, qui mecum sunt. Propter compendium simul omnes consalutare significat. Saluta eos, qui nos amant in fide. Illos salutatione sua dignos videri vult, qui fideliter illum diligunt affectu Christi Domini nostri. Gratia Dei cum omnibus vobis. Nunc generaliter omnes salutat fratres et domesticos Titi.

PL 17, 504C

(第15節)「私とともにいる者はみな、汝に挨拶する」。簡潔にするため、すべての人がいっしょに挨拶していると彼は示している。「信仰において我々を愛する者たちに挨拶せよ」。彼は、我々の主キリストの愛情をもって誠実に自分を愛する者たちが、自分の挨拶にふさわしいと見られることを望む。「神の恩寵が汝らすべてとともにあるように」。今や彼は、テトスの兄弟たちと家の者たちみなに、一般的に挨拶している。