アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Titum

Caput I 第I章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Titum · PL 17, 497C · 29 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.1

1

(Vers. 1-4.) Paulus servus Dei, apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis ejus, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae quam promisit Deus verax ante tempora saecularia: manifestavit autem temporibus suis in praedicatione verbum suum, quod creditum est mihi, secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei; Tito germano filio secundum communem fidem.

PL 17, 497C

(第1–4節)「パウロ、神の僕、またイエス・キリストの使徒。神に選ばれた者たちの信仰と、敬虔に従って永遠の生命の希望へと向かう、その真理の認識とに従って〔使徒である〕。この永遠の生命を、真実なる神は世々の時の前に約束した。そして自らの時に、宣教において自らの言葉を明らかにした。この言葉は、我々の救い主である神の命令に従って、私に委ねられたものである。共通の信仰に従う真の子、テトスへ」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.2

2

Gratia et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo Salvatore nostro. Decretum donum a Deo, quod ante saecula promiserat, tempore Salvatoris in praedicatione apostolorum manifestatum declarat; sic enim promiserat.

PL 17, 497D

「恩寵と平和が、父なる神と、我々の救い主である主イエス・キリストから〔あるように〕」。〔使徒は〕神によって定められた賜物、すなわち世々の前に約束していたものが、救い主の時に使徒たちの宣教において明らかにされたと宣言している。実際、そのように約束していたのである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.3

3

Quod etiam sibi creditum dicit, ut gentibus insinuaret praedestinatam misericordiam Dei; ut et Titus verus ejus filius, id est, secundum Evangelium (hoc est enim verum, quod aeternum est) hanc Dei voluntatem et sollicite suspiciens praedicaret gratiam Dei et pacem, ut accepto dono pacifici fiant cum Deo et Patre; quia omnia ex ipso sunt, et Christo Jesu Salvatore nostro, quia et ipse liberavit nos a morte.

PL 17, 498C

これが自分にも委ねられたと〔使徒は〕言う。それは、異邦人に、予定された神の慈しみを伝えるためである。また、テトスも、彼の真の子として、すなわち福音に従って(永遠であるものこそ真であるから)、神のこの意志を注意深く敬いつつ、神の恩寵と平和を宣べ伝えるようになるためである。賜物を受けて、神である父と平和な者となるためである。万物は彼から出ているからであり、また我々の救い主キリスト・イエスとも〔平和な者となる〕。彼自身も我々を死から解放したからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.4

4

(Vers. 5-11.) Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui. Si quis est sine crimine, unius mulieris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut inobsequentes.

PL 17, 498D

(第5–11節)「この理由のために、私は汝をクレタに残した。欠けているものを正し、私が汝に定めたとおり、町ごとに司祭を立てるためである。もし罪過のない者、一人の妻の夫、信仰のある子らを持つ者がいれば〔立てよ〕。その子らが放蕩の訴えを受けず、また不従順でない者を」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.5

5

Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non protervum, non iracundum, non vino deditum, non percussorem, non turpia lucra appetentem: sed hospitalem, benignum, prudentem, justum, sanctum, continentem, tenacem ejus sermonis, qui secundum doctrinam fidelis est; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere.

PL 17, 498D

「実に、司教は、神の管理者として、罪過のない者でなければならない。横柄でなく、短気でなく、ぶどう酒に溺れず、人を殴らず、恥ずべき利得を求めず、むしろ客を厚くもてなし、善良で、思慮深く、正しく、聖なる者で、自制があり、教えに従って信頼に足る言葉を固く守る者であれ。健全な教えにおいて勧めることができ、反対する者たちを論破できるように」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.6

6

Sunt enim multi non obedientes, vaniloqui et seductores, maxime ii qui sunt ex circumcisione, quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia.

PL 17, 499A

「実に、従順でない者、空しいことを語る者、惑わす者が多い。とりわけ割礼を受けた者たちの中にいる。彼らは論駁されねばならない。彼らは、恥ずべき利得のために、教えてはならないことを教えて、すべての家をひっくり返している」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.7

7

Manifesta sunt, quae lecta sunt; episcopum enim et sanctum in operibus, et verbis prudentem ordinari vult; ut et fratres exhortari possit, et contradicentes convincere, maxime eos qui erant ex Judaeis, qui sub nomine Christi judaizare docebant (Galat. II, 4) , quos alibi falsos fratres appellat.

PL 17, 499A

読まれたことは明白である。すなわち〔使徒は〕、司教が、行いにおいて聖であり、言葉において思慮深い者として叙階されることを望んでいる。それは、兄弟たちを勧めることができ、反対する者たちを論破できるためである。とりわけ、ユダヤ人の中から出た者たちを〔論破する〕。彼らはキリストの名のもとにユダヤ人のようにふるまうことを教えていた(ガラテヤ2:4)。使徒は別の箇所で、彼らを偽兄弟と呼んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.8

8

Renati enim in Christo, non puri erant christiani; partim enim Legem, partim Christum venerari volebant. Hos dicit, qui domos subvertebant prava ista doctrina.

PL 17, 499A

彼らはキリストにおいて新たに生まれた者でありながら、純粋なキリスト教徒ではなかった。ある面では律法を、ある面ではキリストを敬おうとしたからである。使徒が言うのは、この邪な教えによって家々をひっくり返していた者たちである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.9

9

Duplici enim genere turpibus lucris studebant; quia ideo haec magis agebant, ut placerent Judaeis, a quibus sumptus sperabant, ut pecuniam lucrifacerent et praeputium.

PL 17, 499B

彼らは二重の仕方で恥ずべき利得に励んでいた。ユダヤ人たちに気に入られるために、いっそうこれを行っていたのであり、ユダヤ人たちからの支援を期待して、金銭をもうけ、また無割礼の者を〔獲得し〕ようとしたのである〔praeputium は、割礼によって獲得される無割礼の者たちを指すと取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.10

10

Hi erant quaestus eorum, sicut Dominus dicit Judaeis: Ambulatis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum (Matth. XXIII, 15) .

PL 17, 499B

これが彼らの稼ぎであった。主がユダヤ人たちに言うとおりである。「汝らは海と乾いた地を巡り歩いて、一人の改宗者を作る」(マタイ23:15)。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.11

11

Haec duo turpia lucra appellat; quia qui sub nomine Dei docet, et non devotionis causa, sed quaestus, turpis lucri captator est: similiter et qui per circumcisionem aliquem vult acquirere. Unde alibi ait: Et gloria in pudendis eorum (Philip. III, 19) .

PL 17, 499B

この二つを〔使徒は〕恥ずべき利得と呼んでいる。神の名のもとに教えながら、献身のためでなく稼ぎのために教える者は、恥ずべき利得を追い求める者だからである。割礼によって誰かを獲得しようとする者も同様である。それゆえ別の箇所で言う。「そして彼らの栄光は、彼らの恥ずべきところにある」(フィリピ3:19)〔pudenda は恥部をも言う。注解者は割礼を誇ることを指してこの句を引いている〕。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.12

12

(Vers. 12, 13.) Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta: Cretenses semper mandaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est.

PL 17, 499B

(第12・13節)「彼ら自身の一人、彼らに固有の預言者が言った。クレタ人はいつも大食らい〔底本は mandaces。「食らう」(mandere)からの語と取って「大食らい」と訳した。mendaces(嘘つき)の誤りとも考えられるが、すぐ後の注解が、彼らは怠けて食べることを望んだ(et otiosi vellent comedere)と述べるのは「大食らい」の読みに合う〕、悪い獣、怠惰な腹である。この証言は真実である」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.13

13

Quidam ex Cretensibus melioratus per disciplinam Dominicam, quid sentiendum esset de Cretensibus indoctis expressit, quod et mali essent, et otiosi vellent comedere, malitia enim pasci volebant, qui cum nihil prosint, gestiunt et nocere. Duplex ergo malum est.

PL 17, 499B

クレタ人のうち、主の教えによってより良くなった一人が、教えを受けていないクレタ人についてどう考えるべきかを言い表した。彼らは悪い者であり、怠惰でありながら食べたがる、すなわち悪意によって養われたがる、と。何の役にも立たないのに、害を加えることにははやる者たちである。それゆえ悪は二重である。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.14

14

Tales erant Cretenses; unde istum prophetam appellat, sed in causa Cretensium. Tam vera enim hunc illis asserit locutum, ut prophetam; falli enim prophetam impossibile est.

PL 17, 499C

クレタ人はこのような者たちであった。それゆえ〔使徒は〕この人を預言者と呼ぶが、それはクレタ人の件に関してである。実に、この人が彼らについて語ったことを真実であると断言して、預言者と呼んだのである。預言者が誤ることは不可能だからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.15

15

(Vers. 14.) Quam ob causam argue illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate.

PL 17, 499C

(第14節)「この理由のために、彼らを厳しく戒めよ。信仰において健全な者となり、ユダヤ人の作り話や、真理から背を向ける人々の戒めに心を向けないようにするためである」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.16

16

Insistendum praecipit in correptione illorum, ut converti possint, et illa sectari quae justa sunt, et lege Dei condigna, avertentes se a judaicis fabulis; quia in Lege nemo justificatur apud Deum, quanto magis in mandatis hominum!

PL 17, 499C

〔使徒は〕彼らを戒めることに固執すべきだと命じている。彼らが立ち返り、正しいこと、神の法にふさわしいことに従い、ユダヤ人の作り話から背を向けることができるようにするためである。律法においてさえ誰も神のもとで義とされないのだから、人々の戒めにおいてはなおさらである!

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.17

17

Quidquid enim adversum veritatem opponitur, humana inventio est; nescientes enim vim Scripturarum, et interiora verborum Legis, colorem sequuntur, non saporem.

PL 17, 499D

真理に逆らって立てられるものは何であれ、人間の考案物である。聖書の力と律法の言葉の内奥を知らないので、彼らは見かけを追い、味わいを追わない。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.18

18

Ideo fabulas dicuntur narrare, non veritatem; putant enim numquam recedendum ab iis, quae Moyses tradidit, ut puta de escis, aut conjugiis, aut neomeniis, aut sanguine mustelae, vel domo immunda diebus septem; cum sciant primores suos Abraham, Isaac et Jacob sine his justificatos, et Dei amicos appellatos; et Ezechiele propheta contestante, quia propter quod legem Dei et justificationes ejus profanaverint, praecepta acceperunt et mandata non bona, in quibus justificari non possent.

PL 17, 499D

それゆえ彼らは、真理ではなく作り話を語ると言われる。彼らは、モーセが伝えたもの、たとえば食物や、結婚や、新月の祭りや、イタチの血や、七日間汚れる家に関するものから、決して離れてはならないと考えているからである。他方で、自分たちの先祖アブラハム、イサク、ヤコブがこれらなしに義とされ、神の友と呼ばれたことを知っているのに。また預言者エゼキエルが証言するところによれば、彼らは神の法とその定めを汚したために、良くない戒めと命令を受け、それらによっては義とされ得なかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.19

19

Unde et Dominus ait Judaeis: Quia haec ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses (Marc. X, 5) . Hinc est unde et Petrus apostolus: Quid imponitis, inquit, jugum supra cervices fratrum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10) ?

PL 17, 500A

それゆえ主もユダヤ人たちに言う。「モーセはこれを、汝らの心の頑なさのゆえに書いた」(マルコ10:5)。ここから使徒ペトロも言う。「汝らは、兄弟たちの首に、我々の父祖も我々も担うことができなかった軛を課して、どうするのか」(使徒言行録15:10)。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.20

20

Nam si utilia fuissent, tunc data essent, quando et Lex in tabulis data est: sed quia post tanta signa prodigiorum, et Legem editam irreverentes et diffidentes et cervicosi inventi sunt, talia ac tanta acceperunt mandata, in quibus respirare non possent.

PL 17, 500A

もしそれらが益あるものだったなら、律法が板に記されて与えられたときに、与えられていたはずである。しかし、あれほどの奇跡のしるしのあとに、また律法が公にされたあとにも、彼らは敬意を欠き、不信で、頑固な者と見いだされたので、息をつくこともできないような、そのような大きな戒めを受けたのである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.21

21

Hinc factum est, ut et boni laborarent cum malis, accepturi mercedem. Haec ergo pro vindicta data sunt, ita ut tempore quo promissum advenit donum Dei, misericordia Dei relaxaret omnia, quae prius interdixerat.

PL 17, 500A

そこから、善い者たちも、報いを受けることになるとはいえ、悪い者たちとともに苦しむことになった。これらは、ゆえに報復として与えられたのであり、約束された神の賜物が到来した時に、神の慈しみが、以前に禁じていたすべてを解くことになっていた。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.22

22

Quod non intelligentes Judaei, sub jugo permanent, et quorumdam libertatem his volunt vinculis obligare; ideoque hos objurgandos admonet, ut ab his avertantur.

PL 17, 500B

これを理解しないユダヤ人たちは軛の下にとどまり、ある人々の自由をこれらの枷で縛ろうとする。それゆえ〔使徒は〕、この者たちを叱責すべきであり、〔そうして〕彼らがこれらから離れるようにと勧めている。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.23

23

(Vers. 15.) Omnia quidem munda mundis: his vero qui contaminati sunt et sine fide, nihil mundum, sed inquinata est eorum et mens et conscientia. Istos mundos esse significat, qui et qua causa interdicta sunt, norunt, et qua causa concessa sunt postea.

PL 17, 500B

(第15節)「すべてのものは、清い者にとって清い。しかし、汚れた者、信仰のない者にとっては何も清くなく、その精神も良心も汚れている」。〔使徒は〕清い者とは、どういう理由で禁じられ、またどういう理由で後に許されたかを知っている者たちだと示している。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.24

24

Nam si in Genesi legitur quia omnia quae fecit Deus, bona sunt (Genes. I, 31) , dubium non est quia et munda sunt: qui vero non intelligunt, immundi sunt; accusatores enim Scripturae sunt. Si enim bona facta leguntur, cur interdicuntur quasi exsecrabilia?

PL 17, 500B

実際、創世記に、神が造ったものはすべて善いと読まれる(創世記1:31)のなら、それらが清いことも疑いない。理解しない者は汚れた者である。聖書を告発する者たちだからである。実際、善いものとして造られたと読まれるのに、なぜ忌むべきものであるかのように禁じられるのか。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.25

25

Si exsecrabilia non sunt, quia bona sunt; propter duritiam cordis interdicta noscuntur, quia indigni habiti sunt tota uti Dei creatura.

PL 17, 500B

もし善いものであるために忌むべきものでないのなら、それらが禁じられたのは心の頑なさのゆえであると分かる。彼らは神の被造物をすべて用いるにふさわしくないと見なされたからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.26

26

Nam qui a melioribus prohibiti videntur, horum mens et conscientia inquinata est; quia creaturam Dei accusant, ut excusent semetipsos.

PL 17, 500C

より優れたものを禁じられているように見える者たち〔a melioribus は「より優れた者たちによって」とも読める〕、その精神も良心も汚れている。自分を弁護するために神の被造物を告発しているからである。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.27

27

(Vers. 16.) Deum profitentur se nosse, factis autem negant; quoniam sunt exsecrabiles, inobedientes, et ad omne opus bonum reprobi.

PL 17, 500C

(第16節)「彼らは神を知っていると公言するが、行いによってはそれを否認する。彼らは忌むべき者、従わない者であり、あらゆる善い業に関して失格の者だからである」。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.28

28

Quamvis ad omnes haereticos pertineat dictum, hoc tamen de Judaeis intelligitur locutus, qui se Abrahae Deum solos dicunt scire, operibus vero abnegant, sicut dicit Dominus: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis (Joan. VIII, 39) .

PL 17, 500C

これはすべての異端者に当てはまる言葉であるが、それでも〔使徒は〕ユダヤ人について語ったものと解される。彼らは、アブラハムの神を知っているのは自分たちだけだと言いながら、行いではそれを否認している。主が言うとおりである。「汝らがアブラハムの子であるなら、アブラハムの業を行うはずだ」(ヨハネ8:39)。

Commentaria in Epistolam ad Titum 1.29

29

Quomodo ergo possunt Deum Abrahae scire, qui mysterium et fidem ejus ignorant, non Evangelii opera sectantes, sed legis factorum in neomeniis, et circumcisione, et caeteris, perturbatores, impii et irreverentes? Haec sunt opera, quae Deum nesciunt.

PL 17, 500C

それならば、その奥義と信仰を知らず、福音の業ではなく、新月の祭りや割礼その他における業の法の〔業〕を追い求める者、かき乱す者、不敬虔で敬意を欠く者たちが、どうしてアブラハムの神を知りうるだろうか。これらこそ、神を知らない業である。