Commentaria in Epistolam ad Titum 2.1
(Vers. 1) . Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Haec scit Deum, quae appellatur sana doctrina; Dei enim doctrina salutaris est.
PL 17, 500D(第1節)「しかし汝は、健全な教えにふさわしいことを語れ」。健全な教えと呼ばれるこれは、神を知っている〔教えである〕〔底本は Haec scit Deum。文の係りが定かでなく、このように解した〕。神の教えは救いをもたらすからである。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.2
(Vers. 2.) Seniores sobrios esse, graves, prudentes, sanos fide, dilectione, patientia. Qui sint sanae doctrinae, ostendit; ut minus sobrios, minus graves, infideles, sine charitate, impatientes, insanae doctrinae discipulos significaret. His enim operibus nescitur Deus, neque justitia ejus.
PL 17, 500D(第2節)「年長の者たちは、節度があり、威厳があり、思慮深く、信仰と愛と忍耐において健全であるように」。どのような者が健全な教えに属するかを〔使徒は〕示している。それは、節度に欠け、威厳に欠け、信仰がなく、愛がなく、忍耐のない者たちが、不健全な教えの弟子であることを示すためである。このような業においては、神も、その正義も知られていないからである。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.3
(Vers. 3, 4, 5.) Anus pari modo in statu religione digno, non criminatrices, non vino multo servientes, bona docentes; ut instituant adolescentulas viros suos diligere, amare filios, prudentes, pudicas esse, castas, domus curam habentes, subditas propriis viris: ne verbum Dei blasphemetur.
PL 17, 501A(第3・4・5節)「年老いた女たちも同様に、信心にふさわしい態度で、中傷せず、多くのぶどう酒の奴隷とならず、善いことを教える者であれ。それは、若い女たちに、夫を愛し、子らを愛し、思慮深く、慎み深く、貞潔で、家の世話をし、自分の夫に従順であるよう教え諭して、神の言葉が冒瀆されないようにするためである」。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.4
Tales praecipit esse seniores, ut exemplo sint bonae conversationis junioribus; ut si infideles viros habeant, congaudeant eis magis, quam blasphement nomen Dei, dum vident quia propter Dei timorem propensius obsequuntur suis viris.
PL 17, 501A〔使徒は〕年長の女たちがこのような者であるよう命じる。それは、年少の女たちに善い生き方の模範となるためであり、〔年少の女たちが〕信仰のない夫を持っているなら、〔夫たちが〕神の名を冒瀆するよりも、むしろ彼女たちとともに喜ぶようになるためである。神への畏れのゆえに彼女たちがいっそう進んで自分の夫に従うのを、夫たちが見るからである。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.5
(Vers. 6, 7, 8.) Juniores similiter hortare continentes esse, per omnia temetipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile; ut is qui e diverso est, revereatur, nihil habens dicere de nobis dignum reprehensione.
PL 17, 501A(第6・7・8節)「若い男たちにも同様に、自制するよう勧めよ。あらゆる点で汝自身を、善い業の模範として示せ。教えにおいて、清廉さにおいて、威厳において、健全で非難の余地のない言葉をもって。それは、反対する側にある者が、我々について非難に値することを何も言えず、畏れ入るためである」。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.6
Quoniam juventus solet modum egredi, immo promptior esse ad lapsum, idcirco salubribus retinaculis contineri jubetur, ut infrenata divinis legibus gubernetur.
PL 17, 501B若さは節度を越えがちで、むしろ堕落へ向かいやすいので、それゆえ健全な手綱で抑えられるよう命じられている。神の法によって轡をかけられ、導かれるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.7
Quod ut effici non sit arduum aut difficile, magistrum formam esse praecipit; ut ea quae docet, quomodo fiant, ostendat; ut ii qui profani sunt, et inimici fidei, erubescant, videntes quia quae verbis docet, vera esse probat factis.
PL 17, 501Bこれが行われることが難しく困難でないように、〔使徒は〕教師が模範であるよう命じている。教えることをどのように行うかを示し、俗なる者や信仰の敵が、〔教師が〕言葉で教えることを、行いによって真実であると証明するのを見て、恥じ入るためである。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.8
(Vers. 9, 10,) Servos dominis suis subditos esse in omnibus, optimos, non responsatores, non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes; ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
PL 17, 501B(第9・10節)「奴隷たちは、自分の主人にあらゆる点で従順であり、最善の者となり、口答えせず、ごまかさず、むしろあらゆる善い信仰を示すように。それは、我々の救い主である神の教えを、あらゆる点で飾るためである」。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.9
Bonis operibus et fide doctrinam dicit ornari Dominicam; tunc enim placita est doctrina, si hic qui eam profitetur, non illam exosam faciat, abnegans factis, sed amabilem et veram; non potest enim indecorum esse, quod verum est.
PL 17, 501C善い業と信仰によって主の教えが飾られると〔使徒は〕言う。実際、教えを公言する者が、行いによってそれを否認して憎むべきものとせず、愛すべき真実なものとするなら、そのとき教えは好ましいものとなる。真実であるものは見苦しくありえないからである。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.10
Cum ergo dicta sequentibus factis implentur, ostenduntur vera, ac per hoc decora. Tunc possunt domini servos suos non tantum a fide non prohibere, verum etiam gaudere; quia fidem eorum etiam sibi vident proficere. Nemo enim fidem Dei custodiens, infidelis potest esse hominibus.
PL 17, 501C語られたことがそれに続く行いによって実現されるとき、それらは真実であると示され、したがって美しいものとなる。そのとき、主人たちは自分の奴隷たちを信仰から妨げないだけでなく、喜ぶこともできる。奴隷たちの信仰が自分たちにも益となるのを見るからである。神への信仰を守る者は、人々に対して不誠実ではありえない。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.11
(Vers. 11, 12.) Illuxit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegata impietate et saecularibus desideriis, temperanter, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo.
PL 17, 501C(第11・12節)「実に、我々の救い主である神の恩寵が、すべての人に輝き現れた。それは我々を教え導いて、不敬虔と世の欲望を捨て、この世において、節制をもって、正しく、敬虔に生きるようにさせる」。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.12
Donum Dei illuxisse hominibus dicit per Christum, id est, veritatem unius Dei manifestatam in Christo: ut pia professione Creatorem praedicemus in Trinitatis unitate: quod prius latuit humanum genus, nunc autem misericordia Dei eluxit; ut erroris tenebras evitantes, id est, ignorantiam et impietatem mundanorum fugientes, pii inveniamur in parentem omnium Deum, profitentes eum in veritate, quam tradit Evangelium Filii ejus: et ut hujus rei mercedem habere possimus, bona opera faciamus.
PL 17, 501C神の賜物がキリストを通して人々に輝き現れたと〔使徒は〕言う。すなわち、唯一の神の真理がキリストにおいて明らかにされたのである。それは、我々が敬虔な告白をもって、三位一体の一体性における創造主を宣べ伝えるためである。これは以前は人類に隠されていたが、今や神の慈しみが輝き出た。それは、誤りの闇を避け、すなわち世の人々の無知と不敬虔から逃れて、すべてのものの親である神に対して敬虔な者と見いだされ、その神を、その子の福音が伝える真理において公言するためであり、またこのことの報いを受けることができるように、善い業を行うためである。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.13
Quomodo enim illi qui solum Patrem praedicat, spes nulla est, si non profiteatur in eadem veritate et Filium: ita et hujus spes frustra est, qui solam professionem fidei habet sine bonis operibus.
PL 17, 502A実際、父だけを宣べ伝える者には、同じ真理において子をも公言しないなら、いかなる希望もない。同じように、善い業なしに信仰の告白だけを持つ者の希望も空しい。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.14
(Vers. 13, 14, 15.) Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae beati Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis; ut redimeret nos ab omni iniquitate, et emundaret sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum.
PL 17, 502A(第13・14・15節)「幸いなる希望と、幸いなる神、また我々の救い主イエス・キリストの栄光の到来とを待ち望みながら。キリストは我々のために自らを与えた。我々をすべての不法から贖い、自らのために、豊かな民、善い業に熱心な民を清めるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.15
Hanc esse dicit beatam spem credentium; quia exspectant adventum gloriae magni Dei, quod revelari habet, judice Christo, in quo Dei Patris videbitur potestas et gloria; ut fidei suae praemium consequantur.
PL 17, 502Aこれこそ信じる者たちの幸いな希望だと〔使徒は〕言う。彼らは偉大な神の栄光の到来を待っているからである。それは、キリストを裁き主として、現れることになっており、そのキリストにおいて父なる神の権能と栄光が見られる。彼らが自らの信仰の報いを得るためである。
Commentaria in Epistolam ad Titum 2.16
Ad hoc enim redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes, repleti operibus bonis, regni Dei haeredes esse possimus. Haec loquere et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
PL 17, 502B実に、キリストが我々を贖ったのは、清い生き方を追い求め、善い業に満たされて、神の国の相続人となることができるようにするためである。「これらを語り、勧め、あらゆる権威をもって戒めよ。誰も汝を軽んじてはならない」。