アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam

Caput III 第III章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam · PL 17, 493A · 25 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.1

1

(Vers. 1-5.) Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; erunt enim homines sui tantum amatores, avari, insolentes, superbi, blasphemi, parentibus non obsequentes, ingrati, impii, sine fide, sine dilectione, criminatores, incontinentes, immites, bonorum inimici, proditores, protervi, tumidi, amatores voluptatum magis quam Dei, habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; et hos devita.

PL 17, 493A

(第1–5節)「このことを知れ。終わりの日々に、危険な時代が迫る。人々は、自分だけを愛する者、貪欲な者、不遜な者、高慢な者、冒瀆する者、両親に従わない者、感謝しない者、不敬虔な者、信仰のない者、愛のない者、告発する者、自制のない者、穏やかでない者、善い者の敵、裏切る者、横柄な者、思い上がった者、神よりも快楽を愛する者となるからである。彼らは敬虔の形を持ちながら、その力を否認している。これらの者を避けよ」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.2

2

Prophetia est haec sancti Apostoli, in qua praevidit quanta mala futura essent haereticorum et Judaeorum; in his enim omnia ista, quae inimica fidei sunt, denotantur. Ipse enim Apostolus dixit: Quo enim mihi de iis, qui foris sunt, judicare (I Cor. V 12) ?

PL 17, 493B

これは聖なる使徒の預言であり、そこで使徒は、異端者たちとユダヤ人たちに将来どれほどの悪があるかを予見した。実際、そこには、信仰に敵対するこれらすべてが示されている。使徒自身が言ったからである。「外にいる者たちについて裁くことが、私に何の関わりがあるのか」(一コリント5:12)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.3

3

Qui enim male de Deo sentiunt, et non timent, quod ad injuriam ejus pertinet, profiteri; quomodo in conversatione humana possunt esse benevoli?

PL 17, 493B

実際、神について悪く考え、神への侮辱にかかわることを公言するのも恐れない者が、人間の交わりにおいて、どうして親切でありえようか。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.4

4

Ideo enim dixit: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; quia profitentur quidem semetipsos christianos, cum sint et nequissimi operis, et sensu perversi. Non enim in professione magis, quam in gestis laus Dei et virtus est.

PL 17, 493B

だから使徒は言った。「敬虔の形を持ちながら、その力を否認している」と。彼らは自らをキリスト教徒と公言しながら、行いは極めて邪悪で、思いがゆがんでいるからである。実に、神への賛美と力は、公言にあるよりも、むしろ行いにある。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.5

5

(Vers. 6, 7.) Ex his enim sunt, qui irrepunt in domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur a variis desideriis, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

PL 17, 493C

(第6・7節)「彼らの中には、家に忍び込み、罪を負わされ、さまざまな欲望に引きずられている弱い女たちを捕らえて連れて行く者たちがいる。彼女たちは常に学びながら、決して真理の知識に至ることがない」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.6

6

Quamvis omnibus haereticis hoc conveniat, ut subintrantes domos, mulieres subdolis et versutis verbis capiant, ut per eas viros decipiant more patris sui diaboli, qui per Evam Adam circumvenit; Manichaeis tamen prae caeteris congruit.

PL 17, 493C

家に忍び込み、狡猾で巧妙な言葉で女たちを捕らえ、その女たちを通して夫たちを欺くことは、すべての異端者に当てはまる。それは、エバを通してアダムを欺いた、彼らの父である悪魔のやり方である。それでもマニ教徒には、他の者たち以上にふさわしい。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.7

7

Nulli enim tam importuni, tam fallaces, tam captiosi sunt, quam ipsi quos constat aliud colere, et aliud profiteri; aliud intus gerere, et foris aliud vindicare.

PL 17, 493C

実に、別のものを崇めながら別のものを公言し、内に別のものを抱きながら外に別のものを主張することが知られている者たちほど、しつこく、人を欺き、言いくるめる者はいない。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.8

8

Nam sanctimonium defendunt, et lege sua favente, turpiter vivunt: misericordiam laudant, cum inter se injusti deprehendantur: mundum spernendum asserunt, et semper accurati procedunt; jejuniis insistere se jactanter praedicant, cum omnes saginati videantur; tantum quod arte quadam pallidi cernuntur, ut fallant.

PL 17, 493C

実際、彼らは聖潔を擁護しながら、自分たちの法の後押しを得て、恥ずべき生き方をしている。慈しみを称賛しながら、互いのあいだでは不正な者であることが見いだされる。世界は蔑むべきだと主張しながら、常に念入りな身なりで現れる。断食に励んでいると誇らしげに宣伝しながら、皆が肥え太って見える。ただ、巧みに青白く見せて、欺いているにすぎない。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.9

9

Haec ergo Apostolus maxime de his prophetavit, quos constat apostolorum tempore non fuisse, sicut nec Arianos; quippe cum Diocletianus imperator constitutione sua designet, dicens: Sordidam hanc et impuram haeresim, quae nuper, inquit, egressa est de Perside (Vide Collect. Leg. Mosaic. et Roman.) .

PL 17, 493D

それゆえ使徒は、アレイオス派と同じく使徒たちの時代にはまだいなかったことが知られている者たち〔マニ教徒〕について、とくにこれらのことを預言した。実際、ディオクレティアヌス帝もその勅令で彼らを名指して言っている。「近ごろペルシアから出てきた、この汚れた不潔な異端」と帝は言う(『モーセ法とローマ法の集成』を見よ)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.10

10

Hi inveniunt mulieres prae vanitate novum aliquid desiderantes audire, et per ea quae placita sunt, suadent illis foeda et illicita; cupidae enim sunt discendi, cum judicium non habeant probandi: hoc est semper discere, et veritatis scientiam non habere.

PL 17, 493D

彼らは、虚栄心から何か新しいものを聞きたがる女たちを見つけ、気に入るような事柄によって、彼女たちに恥ずべき許されないことを説く。実際、彼女たちは学びたがりながら、吟味する判断力を持たない。これこそ、常に学びながら真理の知識を持たないことである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.11

11

(Vers. 8, 9.) Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi; ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Sed non proficient amplius; ignorantia enim eorum evidens erit omnibus, sicut et illorum fuit.

PL 17, 494A

(第8・9節)「ヤンネとヤンブレ〔ラテン語では Mambres〕がモーセに逆らったように、これらの者たちも真理に逆らう。精神の腐った者、信仰に関して不適格な者たちである。だが、それ以上は進まない。彼らの無知は、あの者たちの場合と同じく、すべての人に明らかになるからである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.12

12

Exemplum hoc de apocryphis est (Exod. VII, 1 et seq.) ; Jannes enim et Mambres fratres erant magi vel venefici Aegyptiorum, qui arte magiae suae virtutibus Dei, quae per Moysen agebantur, aemulatione commentitia resistere se putabant.

PL 17, 494A

この例は外典から取られている(出エジプト記7:1以下)。ヤンネとヤンブレは、エジプト人の魔術師、すなわち呪術師であった兄弟であり、魔術の技によって、モーセを通して行われる神の力に、偽りの張り合い〔aemulatio〕によって逆らえると思っていた。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.13

13

Sed cum Moysis virtus in operibus cresceret, humiles facti, confessi sunt cum dolore vulnerum Deum in Moyse operatum.

PL 17, 494A

しかしモーセの力が業において増し加わると、彼らは低くされ、傷の痛みとともに、モーセにおいて神が働いたことを認めた。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.14

14

Unde similiter et hos non amplius proficere in impietate assertionis suae dicit; quia imperitia eorum palam fiet et seductio: et licet inviti, confitebuntur tamen suam imperitiam in ultimo.

PL 17, 494B

それゆえ〔使徒は〕、同様にこの者たちも、自分たちの主張の不敬虔においてこれ以上は進まないと言う。彼らの未熟さと惑わしは公になるからである。そして、不本意ながらも、最後には自分たちの未熟さを告白するであろう。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.15

15

(Vers. 10, 11.) Tu vero assecutus es doctrinam meam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones. Eorum vult esse aemulum, quae enumerat; haec enim in ultimo non ad poenitentiam, sed ad laetitiam proficient.

PL 17, 494B

(第10・11節)「しかし汝は、私の教えと、訓練と、計画と、信仰と、辛抱と、愛と、忍耐と、迫害と、苦しみに従った」。〔使徒は〕彼が列挙したものを熱心に求める者となることを望んでいる。これらは最後に、悔いではなく喜びへと至るからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.16

16

(Vers. 12, 13.) Qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, et Lystris, quales persecutiones sustinui: et ex omnibus liberavit me Dominus. Sed omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

PL 17, 494B

(第12・13節)「アンティオキア、イコニオン、リストラで私に起こったこと、私が耐えたどれほどの迫害か。そのすべてから、主は私を救い出した。しかし、キリスト・イエスにあって敬虔に生きようとする者は皆、迫害を受ける」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.17

17

Nequam autem homines et deceptores proficient in pejus: ipsi errantes atque alios erroribus involventes.

PL 17, 494B

「しかし、邪悪な人々と惑わす者たちは、さらに悪くなっていく。自ら迷い、他の人々をも誤りに巻き込みながら」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.18

18

Ideo quae et quanta passus sit, memorat; ut auxilia Dei ostendat, quibus defendit et tutos praestat servos suos ab impudentia Satanae: ut securos illos faciat, et erigat, ne timeant quae irrogari possunt a perfidis: sed in persecutione alacres sint, certi quia omnes qui in Christo recte conversantur, odio habentur etiam a corporis sui membris.

PL 17, 494C

だから〔使徒は〕、自分がどんなことをどれほど耐えたかを記している。それは、神が助けによってその僕たちをサタンの厚かましさから守り、安全にすることを示すためである。僕たちを安心させ、奮い立たせて、背信の者たちから加えられうることを恐れないようにし、むしろ迫害のなかで勇んでいるようにするためである。キリストにおいて正しく生きる者は皆、自分の体の肢体からさえ憎まれるのだと確信して。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.19

19

Mali autem in deterius proficiunt, dum vident multos sibi dare assensum, ita ut caeteros in errorem mittant.

PL 17, 494C

悪い者たちは、多くの者が自分に同意するのを見るあいだに、さらに悪くなり、その結果、他の者たちを誤りに送り込むまでになる。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.20

20

Dum enim sciuntur esse mali et deceptores, et nihilominus florere et prosperari in mundo, attrahunt quosdam, ut imitatores eorum efficiantur, non solum in propriis erroribus puniendi; verum etiam in horum, quos exemplo suo deperdunt.

PL 17, 494C

実際、悪い者であり惑わす者であると知られていながら、それでも世界で栄え、繁盛しているのを見ると、ある者たちは引きつけられ、その模倣者となる。そのとき悪い者たちは、自分自身の誤りについてだけでなく、自分の手本によって滅ぼした者たちの誤りについても罰せられることになる。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.21

21

(Vers. 14, 15.) Tu vero persevera in his, quae didicisti, et quae tibi credita sunt, sciens a quibus didiceris, et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae possunt te erudire ad salutem.

PL 17, 494D

(第14・15節)「しかし汝は、学んだこと、また汝に委ねられたことにとどまれ。誰から学んだかを知り、また幼い時から聖なる書を知っていたことを知って。それらは汝を教え導いて救いに至らせることができる」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.22

22

Multum prodesse significat veteris Testamenti habere notitiam; ipsas enim sacras litteras dicit, quae Christi personam insinuant, et incarnationem ejus ad salutem hominum redimendam declarant.

PL 17, 494D

旧約を知ることが大いに益になると〔使徒は〕示している。実際、まさにその聖なる書を指して言っているのであり、それはキリストのペルソナを示し、人々の救いを贖い取るためのキリストの受肉を宣言する。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.23

23

Hortatur autem eum, ut in his proficiat; antiquitas enim haec robur est novitatis, sciens quia a quo didicit, firma est auctoritas; signa enim et prodigia vidit facta per eum, quibus omnis sermo succumbit,

PL 17, 494D

さらに〔使徒は〕、彼がこれらにおいて進むよう勧めている。実際、この古さは新しさの支えだからである。誰から学んだかを知っていれば、その権威は確固としている。彼はその人を通して行われたしるしと不思議を見たのであり、あらゆる言葉はそれらの前に屈する、〔底本はここでコンマで終わり、文が閉じていない。続きが欠けているらしい〕

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.24

24

(Vers. 16, 17.) Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam, ad correptionem, ad redintegrationem, ad redargutionem, ad eruditionem, quae est in ipsa justitia, ut paratus sit homo Dei, ad omne opus bonum comsummatus.

PL 17, 494D

(第16・17節)「神の霊感を受けたすべての聖書は、教えに、戒めに、立て直しに、論駁に、正義そのものにある養育に有益である。それは、神の人が備えられ、あらゆる善い業に対して完成された者〔底本は comsummatus。consummatus と読む。ミーニュの脚注は、いくつかの写本が ad omne bonum instructus(あらゆる善に備えられた)とすると記す〕となるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 3.25

25

Manifestum est quia omnis scriptura, cujus Deus auctor ostenditur, utilis est; ad hoc enim data est, ut proficiat imperitis, et instauret deformes, attrahens iniquos ad justitiam, ut homo Dei in omni opere bono perfectus sit; in novo enim homine gradatim proficiens, constituit illum hominem Dei.

PL 17, 495A

明らかに、神が創始者であると示されるすべての聖書は有益である。実際、それは未熟な者たちに益を与え、形の崩れた者たちを建て直し、不法な者たちを正義へと引き寄せるために与えられた。それは、神の人があらゆる善い業において完全な者となるためである。〔聖書は〕新しい人のうちで段階を追って働きを進め、彼を神の人として立てるのである〔proficiens の主語は定かでない。聖書と取った〕。