アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam

Caput II 第II章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam · PL 17, 488C · 63 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.1

1

(Vers. 1, 2.) Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu, et in iis quae audivisti a me per multos testes: haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.

PL 17, 488C

(第1・2節)「それゆえ、私の子よ、汝はキリスト・イエスにある恩寵のうちに強くなれ。また、多くの証人を通して私から聞いたことにおいて強くなれ。これらのことを、他の人々をも教えるにふさわしい、信仰ある人々に託せ」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.2

2

Constantem hunc et robustum esse praecipit in docendo gratiam Dei, quae data est in Christo Jesu: et non solum in gratia, sed etiam in mysteriis, quae sunt de Christo.

PL 17, 488C

〔使徒は〕この者に、キリスト・イエスにおいて与えられた神の恩寵を教えるにあたって、堅固で力強くあれと命じる。しかも恩寵においてだけでなく、キリストに関する奥義においてもそうあれと言う。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.3

3

Arcana fidelibus et dignis tradi vult, qui alios possint docere, non passim vulgaribus ac negligentibus; magna enim cura eligendus est doctor.

PL 17, 488C

秘められたことは、他の人々を教えうる信仰ある、ふさわしい者たちに伝えられるべきであり、むやみに俗人や不熱心な者たちに伝えるべきではないと〔使徒は〕望んでいる。教師は大きな注意をもって選ばれねばならないからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.4

4

(Vers. 3, 4.) Labora ut bonus miles Christi Jesu; nemo enim militans Deo, obligat se negotiis saecularibus; ut placeat ei, cui se probavit.

PL 17, 488C

(第3・4節)「キリスト・イエスの良き兵士として労苦せよ。神のために兵役に就く者は誰も、世の事柄に自らを縛らない。自分を兵士として認めた者に喜ばれるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.5

5

Manifestum est quod dicit; quia nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24) ; negotia enim saecularia avaritiae serviant necesse est: et nisi mentiti fuerint, transegisse non possunt. Est ergo, sed leve peccatum.

PL 17, 488D

彼の言うことは明白である。「誰も二人の主人に仕えることはできない」(マタイ6:24)からである。世俗の事柄は必ず強欲に仕えざるをえず、偽りを言わなければ、取引を成し遂げることができない。だから、それは罪である、ただし軽い罪である〔底本は Est ergo, sed leve peccatum。主語が欠けているらしく、そう解した〕。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.6

6

Ecclesiasticus autem idcirco Deo se probat, ut huic devotus, officium impleat quod spopondit, in Dei rebus sollicitus, a saeculari negotio alienus; non enim convenit unum duplicem professionem habere.

PL 17, 488D

一方、教会に属する者が神に認められるのは、神に身を捧げ、約束した務めを果たし、神の事柄に心を配って、世俗の取引から離れるためである。一人の者が二重の務めを持つことはふさわしくないからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.7

7

(Vers. 5.) Etsi certet quis, non coronatur, nisi legitime certaverit. Dei militem tam exercitatum vult esse in Dei operibus, vel officio deputato, ut possit ad gloriae meritum pervenire: tota mente vigilantem divinis obsequiis, praesentia spernentem, coelestia diligentem; ad hoc enim se probavit, ut hic laborans remuneretur in coelis.

PL 17, 488D

(第5節)「たとえ誰かが競技に出ても、規則に従って競技しなければ、冠を受けない」。神の兵士は、神の業、あるいは割り当てられた務めに習熟し、栄光の功績に達しうるようになることを〔使徒は〕望んでいる。全き心で神への奉仕に目覚め、現在のものを退け、天のものを愛することである。そのために彼は認められたのであり、ここで労苦して天で報われるためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.8

8

(Vers. 6, 7.) Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Intellige quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

PL 17, 489A

(第6・7節)「労苦する農夫は、まず収穫から受けるべきである。私の言うことを理解せよ。主が万事において汝に理解を与えるからである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.9

9

Tantae abstinentiae sanctus fuit Timotheus, ut etiam a licitis se temperaret; hoc enim vult intelligi, quia a participatione gazophylacii se abstinebat, cum hoc Dominus decreverit, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant (I Cor. IX, 14) . Ideo Apostolus prius hunc sumere praecipit, qui primus est, et sic caeteris distribuere.

PL 17, 489A

聖なるテモテは非常に禁欲的で、許されたものからも身を慎んでいた。これは、彼が献金箱の分け前にあずかることを控えていたと理解されることを〔使徒が〕望んでいるのである。主が、福音を告げ知らせる者は福音によって生きるよう定めたにもかかわらずである(一コリント9:14)。それゆえ使徒は、第一の者であるこの者が、まず受け取り、その後で他の者たちに分配するよう命じる。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.10

10

(Vers. 8, 9.) Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi latro, sed verbum Dei non est alligatum.

PL 17, 489B

(第8・9節)「私の福音のとおり、ダビデの子孫であるキリスト・イエスが死者の中から復活したことを思い起こせ。私はこの福音において、盗人のように鎖につながれるまで労苦している。しかし神の言葉はつながれてはいない」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.11

11

Quoniam multi futuri erant filii diaboli, qui Filium Dei incarnatum negarent; idcirco hoc memorat, quoniam fallaciter sub nomine apostolorum hoc asseverare nituntur.

PL 17, 489B

受肉した神の子を否定する悪魔の子らが多く現れることになっていたので、〔使徒は〕これを思い起こさせる。彼らは使徒たちの名のもとに、偽ってこのことを主張しようと努めるからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.12

12

Subjecit, secundum Evangelium meum, ut excluderet malae mentis falsa colloquia; non enim plus haereticis credendum est de Apostolis, quam his ipsis de praedicatione sua testantibus, quam praedicationem cum labore se agere queritur.

PL 17, 489B

「私の福音のとおり」と〔使徒は〕付け加えた。邪な精神の偽りの対話を排除するためである。異端者たちが使徒たちについて語ることを、使徒たち自身が自らの宣教について証言していることよりも、信じてはならないからである。使徒はこの宣教を労苦をもって行っていると嘆いている。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.13

13

Pressuris enim tribulabatur et carceribus, eo quod tam Judaeos quam gentiles offenderet, sicut illis videbatur, incredibilia praedicando; iratos enim habebat Judaeos propter Legem, quam cessare docebat: gentiles autem inimicos sibi faciebat; quia unum Deum praedicabat in Christo.

PL 17, 489B

実に彼は苦難と牢獄によって苦しめられていた。ユダヤ人にも異邦人にも、彼らには信じがたいと見えることを宣べ伝えて、不快を与えていたからである。ユダヤ人は、彼が廃止されると教えていた律法のゆえに怒っていた。異邦人は、キリストにおいて唯一の神を宣べ伝えていたので、彼を敵としていた。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.14

14

Unde quasi latronem hunc tractabant, alligantes, claudentes si posset tacere, nescientes quia verbum Dei alligari non poterat.

PL 17, 489C

だから彼らは彼を盗人のように扱い、鎖につなぎ、黙らせられないかと閉じ込めた。神の言葉はつなぐことができないと知らずにである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.15

15

Denique saepe clausus non dispendium fecit, sed lucrum; neque enim defuit, cui praedicaret in carcere, ut quos libere invitare ad fidem non posset, in vinculis positus pasceret Dei verbo.

PL 17, 489C

実に、しばしば閉じ込められても、損失ではなく利益を生んだ。牢獄で宣べ伝える相手に事欠かなかったからである。自由なときには信仰へ招くことのできなかった者たちを、鎖につながれた身で、神の言葉で養ったのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.16

16

(Vers. 10.) Ideo omnia suffero propter electos; ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu cum gloria coelesti.

PL 17, 489C

(第10節)「それゆえ私は、選ばれた者たちのためにすべてを耐える。彼らもまた、天の栄光とともに、キリスト・イエスにある救いを得るためである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.17

17

Ut praedicatione sua salvaret homines praedestinatos ad vitam, exitiis erat subjectus, sciens profectum se habiturum quaesitae salutis illorum.

PL 17, 489C

自らの宣教によって、生命に予定された人々を救うために、彼は破滅の危険にさらされていた。求めた彼らの救いの成果を自分が得ることになると知っていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.18

18

(Vers. 11, 12.) Fidelis sermo; si enim commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus.

PL 17, 489C

(第11・12節)「確かな言葉である。我々が共に死んだのなら、共に生きるであろう。耐え忍ぶなら、共に支配するであろう」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.19

19

Sic posse ad immortalitatem et gloriam Christi perveniri significat, si in forma baptismatis manserimus, ubi omnia delicta moriuntur; ut innovati omnia vitia vetera et crimina fugiamus, ut auctoris secuti vestigia, peccatis mortui videamur.

PL 17, 489D

このように、不死とキリストの栄光に至りうるのは、すべての罪〔delictum〕が死ぬ洗礼の型にとどまるなら、であると〔使徒は〕示している。我々が新たにされ、古い悪徳と罪過をみな避け、創始者の足跡に従って、罪に対して死んだ者と見えるようにである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.20

20

Si vero additum fuerit ad causam, ut et tribulationes ac pressuras non aegre pro nomine Domini patiamur, sustinentes haec, simul cum illo regnabimus; dignum est enim ut qui pro illo opprobria patitur et exitia, in regno ejus gloriosus appareat.

PL 17, 489D

しかし、主の名のために苦難と苦難〔pressura〕をも不満なく耐えるということが条件に加わるなら、これらを耐え忍ぶことによって、我々は彼と共に支配するであろう。彼のために辱めと死の災いを受ける者が、その王国で栄光ある者として現れるのは、ふさわしいことだからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.21

21

Si negamus, et ille negabit nos. Verum est, quia si minime confessi illum fuerimus coram hominibus, tunc dicet et ipse nobis in illa necessitate futuri judicii: Nescio vos (Matth. XXV, 12) . Haec est punitionis significatio.

PL 17, 490A

「我々が否認するなら、彼もまた我々を否認するであろう」。これは真実である。人々の前で彼を告白しなかったなら、将来の裁きの窮境において、彼自身も我々に言うからである。「私は汝らを知らない」(マタイ25:12)。これが罰のしるしである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.22

22

(Vers. 13.) Si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest. Nemo potest Domino auferre, quod habet. Quis enim illo fortior est, per quem omnia exstiterunt?

PL 17, 490A

(第13節)「我々が信じなくても、彼は信実であり続ける。自分自身を否むことはできない」。誰も、主から主の持つものを奪うことはできない。万物がそれによって存在するようになった者より強い者が、誰であろうか。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.23

23

Nec addi potest perfecto; quia non illi aliquid praestat, qui credit illum: quomodo nihil aufert ei, qui non credit in illum. Quidquid ergo agitur, ad profectum nostrum pertinet, ne in ignorantia maneamus. Nec enim a nobis firmatur, cum ipse ex se et apud se firmus sit.

PL 17, 490A

また、完全な者に何かが加わることもない。彼を信じる者は彼に何も与えないのであり、それは、彼を信じない者が彼から何も奪わないのと同様だからである。だから、行われることは何であれ、我々の進展に関わっており、我々が無知にとどまらないためである。実際、彼は我々によって強められるのではなく、自らにより、自らのもとで強いからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.24

24

(Vers. 14.) Haec admone, contestans coram Domino. Noli verbis pugnare; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

PL 17, 490A

(第14節)「これらのことを思い起こさせ、主の前で厳かに命じよ。言葉で争うな。それは何の役にも立たず、聞く者たちを覆すだけだからである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.25

25

Contentiones vitandas monet, praecepta autem danda sub Dei timore et terrore; quia contentio potest adhuc minus stabilitis generare scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiae ferro, ut moveant animos incipientium fratrum.

PL 17, 490B

争いを避けるよう〔使徒は〕勧める。戒めは神への畏れと恐れをもって与えられねばならない。争いは、まだ安定していない者たちに疑念を生みうるからである。実際、争いのなかでは、悪意という研ぎ澄まされた刃をもってそうしたことが持ち出され、始めたばかりの兄弟たちの心を揺さぶるのが常だからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.26

26

(Vers. 15.) Sollicite cura temetipsum, ut probabilem te exhibeas Deo, operarium non impudoratum, recte tractantem verbum veritatis.

PL 17, 490B

(第15節)「熱心に自分自身に気を配り、神に認められる者として、恥知らずでない働き人として、真理の言葉を正しく扱う者として、自らを示せ」〔impudoratum は稀な語。次の節で注解者が争いに頼る者を impudorati と呼ぶので「恥知らず」と訳した〕。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.27

27

Quoniam sunt aliqui, qui dicant contentionem audientibus prodesse: Apostolus autem sciens magis obesse, hoc mandat, ut unusquisque hoc curet, ut spreta altercatione, semetipsum probabilem faciat, impudoratos appellans eos, qui contentionibus nituntur.

PL 17, 490B

争いが聞く者たちに益になると言う者たちがいる。しかし使徒は、むしろ害になると知っているので、各自が争論を退けて自らを認められる者とするよう努めることを命じ、争いに頼る者たちを「恥知らず」と呼んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.28

28

Necesse est enim ut contentio extorqueat aliquid, immo multa quae dicuntur contra conscientiam; ut intus in animo perdat, foris victor abscedat.

PL 17, 490B

実に、争いは必ず何かを、いや、良心に反して語られる多くのことを、無理に引き出す。そうして内なる心においては失い、外では勝者として立ち去るのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.29

29

Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera, quae audit: recte autem tractat, et bona conscientia, qui volentibus loquitur et pacificis. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.

PL 17, 490C

実に、誰も自分が負けることを許さない。たとえ聞いたことが真実であると知っていてもである。しかし、進んで聞こうとする平和な者たちに語る者は、正しく扱い、良い良心をもって扱う。だから神の僕たちのあいだには、論争ではなく、話し合いがなければならない。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.30

30

(Vers. 16, 17.) Profanas autem vocum novitates devita; plurimum enim proficiunt ad inanitatem, et sermo eorum sicut cancer serpit.

PL 17, 490C

(第16・17節)「俗悪な言葉の新奇さを避けよ。それらは空しさへといよいよ進み、その言葉は癌のように広がる」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.31

31

Hoc idem adhuc prosequitur, ut contentiones vitentur; nec enim congruit unius fidei viros habere contentionem, sed in tractatu patiantur se invicem, et consentiant bonis dictis: si quid autem improbabile videtur, cum pace dissimuletur.

PL 17, 490C

〔使徒は〕争いが避けられるよう、なおこの同じことを続ける。同じ信仰の人々が争うのはふさわしくなく、議論において互いに耐え合い、善い言葉に同意し、受け入れがたいと見えることがあれば、平和のうちに受け流すべきだからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.32

32

Adversarii enim et dissidentes solent se invicem provocare, ex quibus unus catholicus est, et alter profanus.

PL 17, 490C

実に、敵対し不和な者たちは、互いに挑発し合うのが常であって、そのうち一人は公同の者であり、もう一人は俗悪な者である。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.33

33

Hic ergo catholicus est, cui Apostolus mandat, ut spernat et declinet a fabulis inanibus: quietus debet esse; ut semper de conscientia verba emittat, nec patiatur se coram impia verba depromi.

PL 17, 490D

では、これこそが公同の信徒である。使徒は彼に、空しい作り話を退け、避けるよう命じる。穏やかであるべきであり、常に良心から言葉を発し、自分の面前で不敬虔な言葉が持ち出されるのを許してはならない。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.34

34

Dant enim quibusdam occasionem, ut in pejus proficiant; non enim desunt, quia audientes profana, concipiant cogitatum malum: ideoque obest contentio.

PL 17, 490D

実際、そのような言葉は、ある人々にさらに悪くなる機会を与える。俗悪なことを聞いて悪い考えを抱く者たちがいなくはないからである。それゆえ論争は害になる。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.35

35

(Vers. 18.) Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui deerraverunt a veritate, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt.

PL 17, 490D

(第18節)「彼らのうちにヒメナイとフィレトがいる。彼らは真理から逸れ、復活はすでに起こったと言い、ある人々の信仰を覆した」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.36

36

Nunc ipsorum quorum causa vitandas contentiones monet, prodidit nomina, quos et profanos et impios designavit, errantes a veritate; hoc enim negabant, quod palmare est christianorum, ut credant se in futurum a mortuis resurgere.

PL 17, 490D

今、使徒は、論争を避けるよう戒める相手そのものの名を明かし、真理から迷い出た俗悪で不敬虔な者として示した。彼らは、自分たちが将来死者のうちから復活するという、キリスト教徒にとって第一の要点を否定していたからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.37

37

Hi autem, sicut ex alia Scriptura docemur, in filiis fieri resurrectionem dicebant, quibus non deerat, qui assensum praestaret perversum contra fidem, quam in primordio fuerat consecutus.

PL 17, 491A

だが彼らは、別の聖句から我々が教えられるように、復活は子らにおいて起こる〔子が生まれることに復活を見る説を言うらしい〕と言っていた。彼らのうちには、最初に得ていた信仰に反して誤った同意を与える者が、事欠かなかった。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.38

38

(Vers. 19.) Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc; cognovit enim Dominus, qui sunt ipsius: et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.

PL 17, 491A

(第19節)「しかし、神の堅固な土台は立っており、この証印を有する。主は、自分に属する者たちを知っているからである。そして、主の名を唱える者は皆、不法から離れよ」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.39

39

Fundamentum Dei fides est, quae continet quae promisit Deus, quae fides non poterit infringi perfidorum et haereticorum commentis; quamvis enim hi negent futura quae credimus; Deus tamen dabit quae credimus daturum illum, teste promissione ejus.

PL 17, 491A

神の土台とは信仰であり、それは神が約束したことを内に保つ。この信仰は、背信の者たちや異端者たちの作りごとによって打ち砕かれることはない。たとえ彼らが、我々の信じる将来のことを否定しても、神は、我々が神が与えると信じるものを、その約束を証人として、与えるであろう。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.40

40

Signaculum itaque promissionis Dei, fides nostra est, quae firmat Dei verba. In die judicii cognoscet Deus, qui habent signum ejus, dissentientes a perfidorum et haereticorum iniquitate, quae Dei promissionem infirmare se putat; nihil enim tam iniquum, quam Dei fidei contraire.

PL 17, 491B

したがって、神の約束の証印とは我々の信仰であり、それが神の言葉を確かなものにする。裁きの日に神は、その印を持つ者たちを知るであろう。すなわち、神の約束を無にできると思い込む背信の者たちや異端者たちの不法から離れている者たちを。神の信実〔fides〕に逆らうことほど不法なことはないからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.41

41

Et sic Dathan, et Abiron, et Core dictum est a Moyse, cum contra Dei praeceptum offerre sacrificia praesumerent (Num. XVI, 35) : Cognovit, inquit, Dominus, qui sunt ejus. Quo dicto ostendit quae pernicies maneret eos, qui Dei verba inverterent.

PL 17, 491B

こうして、ダタンとアビラムとコラについて、彼らが神の命令に反してあえて犠牲を献げようとしたとき(民数記16:35)〔引かれた句「主は…知っている」は民数記16:5に当たる〕、モーセによって言われた。「主は、自分に属する者たちを知っている」と彼は言う。この言葉によって、神の言葉を曲げる者たちにどんな滅びが待つかを示した。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.42

42

(Vers. 20.) In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, verum et lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam vero in contumeliam.

PL 17, 491B

(第20節)「大きな家には、金の器と銀の器だけでなく、木の器と土の器もあり、あるものは名誉のため、あるものは卑しめのためである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.43

43

Hoc dicto significavit in Ecclesia diversos esse homines: quosdam bonos et summos viros, quos in auro intelligi vult: quosdam bonos tantum, quos in argento designat: alios vero non bonos, quos vasa lignea et fictilia appellat.

PL 17, 491B

この言葉によって〔使徒は〕、教会にはさまざまな人がいることを示した。善い者であり最高の人々である者たち――これを金に当たると解させようとする。ただ善い者たち――これを銀によって示す。そして善くない者たち――これを木の器と土の器と呼ぶ。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.44

44

Quod nulli ambiguum puto; nam in Corinthiorum hoc Ecclesia probat frequens sermo objurgantis Apostoli. Nunc autem in Ecclesia nostra palam est, et in templo Hierosolymis, in quo typus erat Ecclesiae, manifestis lectionibus approbatur.

PL 17, 491C

これを疑う者は誰もいないと私は思う。使徒が叱責するたびたびの言葉が、コリントの人々の教会においてこれを証明している。今や我々の教会において、それは明白であり、またエルサレムの神殿――そこに教会の予型があった――においても、明白な朗読箇所によって確証される。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.45

45

Erant enim ibi Sadducaei, ex quorum radice erant Hymenaeus et Philetus: de quorum prava sententia cum Apostolus esset locutus, statim hoc subjecit, non esse mirabile in Ecclesia videri homines dissentientes.

PL 17, 491C

そこにはサドカイ派の者たちがいたのであり、ヒメナイとフィレトはその根から出た者であった。使徒は彼らの邪な意見について語ったとき、すぐにこれを付け加えた。教会に、意見を異にする人々が見られるのは驚くべきことではない、と。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.46

46

Nam et in Corinthiorum Ecclesia, de qua dixi, quidam erant qui dissentientes, resurrectionem negabant.

PL 17, 491C

実際、私が述べたコリントの人々の教会にも、意見を異にして復活を否定する者たちがいた。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.47

47

Insanus tamen Novatianus ut errori suo blandiatur, aliter hoc intelligendum tradit; ut domus magna totus mundus significari credatur, qui habet hominum diversitatem; cum constet Apostolum exemplo usum domus divitis et opulenti, quae quamvis copiosa sit, habeat tamen vasa lignea et fictilia: hoc modo et Ecclesia, quamquam sancta dicatur, habet tamen et vitiosos et prava sentientes, sicut superius memoravi.

PL 17, 491D

しかるに狂ったノウァティアヌスは、自分の誤りにへつらうために、これを別様に解すべきだと伝える。すなわち、大きな家とは全世界のことだと信じさせようとし、そこには人々の多様さがあるとする。しかし実際には、使徒は富んで豊かな家の例を用いたのであって、その家はたとえ豊かでも、木の器や土の器を持つ。同じように教会も、聖なるものと呼ばれながら、悪徳に染まった者や邪な考えを持つ者を抱えているのは、先に述べたとおりである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.48

48

Quos contumelia dignos ostendit, non tamen perituros, sed purgandos per ignem; quia domui ex aliqua parte necessarii sunt.

PL 17, 491D

〔使徒は〕彼らを卑しめにふさわしい者と示しているが、それでも滅びる者とは言わず、火によって清められるべき者としている。家にとって、ある面で必要だからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.49

49

Novatianus autem elatus superbia, ut Ecclesiae suae veritatem et sanctitatem generalem defenderet, hoc modo intelligendum esse decrevit, quasi Ecclesia penes ipsum sit, et cunctos habeat purificatos, propter illas causas quibus nos innocentes accusat.

PL 17, 492A

ところがノウァティアヌスは、高慢にふくれ上がって、自分の教会の真理と全面的な聖性を擁護するために、教会が自分のもとにあり、すべての者が清められているかのように、このように解すべきだと定めた。それは、無実の我々を告発する、あれらの理由のためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.50

50

Sed quid opus erat hoc loco de mundo aliquid dicere, aut ut quid affirmaret mundum domum magnam significare? Nam dicit Dominus apostolis: Non estis de mundo, ego autem elegi vos de mundo (Joan. XV, 19) .

PL 17, 492A

しかし、この箇所で世界について何かを言う必要がどこにあったのか。また、なぜ世界が大きな家を意味すると断言する必要があったのか。主は使徒たちに言う。「汝らは世界のものではない。私は汝らを世界から選んだ」(ヨハネ15:19)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.51

51

Quomodo igitur intra mundum concludendi sunt, qui negantur de mundo esse? Et idem Apostolus: Quo, inquit, mihi de iis, qui foris sunt, judicare (I Cor. V, 12) .

PL 17, 492A

では、世界のものではないと言われる者たちを、どうして世界の内に閉じ込めるべきだろうか。同じ使徒は言う。「外にいる者たちについて裁くことが、私に何の関わりがあるのか」(一コリント5:12)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.52

52

Nam in una domo omnes sub uno sunt nomine; uno enim Domini sui nomine censentur omnes: mundus autem diversae professionis continet homines; ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos.

PL 17, 492A

実に、一つの家では、すべての者が一つの名のもとにある。皆が自分たちの主の一つの名で数えられるからである。ところが世界は、異なる信仰告白をする人々を含む。彼らは、互いに異なる神々や主たちを持つと公言している。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.53

53

Non ergo domum magnam mundum dicit, sed Ecclesiam, in qua omnes sub unius Domini sunt nomine.

PL 17, 492B

したがって〔使徒は〕、大きな家とは世界でなく教会のことを言っている。教会ではすべての者が一人の主の名のもとにある。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.54

54

(Vers. 21.) Si quis ergo purgaverit seipsum ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum praeparatum.

PL 17, 492B

(第21節)「それゆえ、もし誰かがこれらのものから自分を清めるなら、その人は名誉のために聖別された器、主に役立ち、あらゆる善い業のために備えられた者となる」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.55

55

Nunc alia haeresis fraude sua convincitur, quae asserit animas quasdam natura esse malas, quae ad bonum cogi non possint; cum hic dicat posse malos immutari in bonum, et sordidos purificari.

PL 17, 492B

ここで別の異端が、その欺瞞を論破される。それは、ある魂は本性上悪であって、善へと強いることができないと主張する。ところが使徒はここで、悪い者が善へと変えられうること、汚れた者が清められうることを述べている。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.56

56

Potuerant enim Hymenaeus et Philetus mundare sensum suum, si voluissent; ut fierent vas sanctificatum, praeparatum in honorem.

PL 17, 492B

実際、ヒメナイとフィレトも、望みさえすれば自分の思いを清めることができた。そうすれば、名誉のために備えられた聖別された器となったであろう。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.57

57

(Vers. 22.) Juvenilia autem desideria fuge. Juvenilia desideria adversa sunt; sunt enim voluptates mundanae, quae omnibus illecebris mancipatae sunt; ac per hoc a Dei servo fugiendae sunt.

PL 17, 492C

(第22節)「若い時の欲望から逃げよ」。若い時の欲望は有害である。それは世の快楽であって、あらゆる誘惑に縛られているからである。それゆえ神の僕はこれから逃げねばならない。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.58

58

Sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem, cum iis qui invocant Dominum de puro corde. Haec sectanda jubet, quae juvenili aetati devia videntur et aspera.

PL 17, 492C

「正義、信仰、愛、平和を、清い心から主を呼び求める者たちとともに追い求めよ」。これらは、若い年齢には道から外れて険しく見えるものだが、〔使徒は〕追い求めるよう命じている。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.59

59

Qui enim justitiam eligit, ei nihil facit contrarium; et qui fidem diligit, servat mandata: qui autem charitatem sequitur, omnibus humilis est; pacis vero custos nullum lacessit ad jurgium.

PL 17, 492C

実に、正義を選ぶ者は、それに反することを何もしない。信仰を愛する者は、戒めを守る。愛を追う者は、すべての人に対して謙虚である。平和の守り手は、誰も争いへと挑発しない。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.60

60

(Vers. 23.) Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quia generant lites. Insensatae quaestiones partim infidelium, partim haereticorum sunt: ex parte infidelium, quae modestos homines cogunt ad litem; immutantur enim nimia contradictione impietatis eorum, et irati dicunt aliquid contra praepositum suum.

PL 17, 492C

(第23節)「しかし、愚かで無学な議論を避けよ。それが争いを生むことを知っているのだから」。分別のない議論には、一部は信仰のない者たちのもの、一部は異端者たちのものがある。信仰のない者たちのものとは、穏やかな人々を争いへと駆り立てる議論である。実に、彼らの不敬虔による度を越した反論によって、穏やかな人々も変えられ、怒って、自分の上に立つ者〔praepositum suum は「自分の心に定めたこと」とも読める〕に逆らうことを言うからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.61

61

Nam solent quidam haereticorum patientiam fingere (quamvis a catholico non possint audire aliquid asperum) ut commendent prava sua colloquia; idcirco dissimulandum ab his est.

PL 17, 492D

実際、異端者の中には、忍耐を装う者たちがいる(公同の信徒から何か厳しいことを聞くことは、彼らにはできないのだが)。自分たちの邪な対話を推奨するためである。それゆえ、彼らの対話は聞き流すべきである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.62

62

(Vers. 24, 25, 26.) Servum autem Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, modestum, corrigentem eos, qui diversa sentiunt: si quando det illis Deus poenitentiam ad agnitionem veritatis, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo tenentur capti ab eo ad ipsius voluntatem.

PL 17, 492D

(第24・25・26節)「主の僕は争ってはならず、すべての人に穏やかで、教え得る者、忍耐強く、謙虚で、異なる考えを持つ者たちを正す者であるべきである。神が彼らに、真理の認識へと向かう悔い改めを、いつか与えるかもしれない。そして彼らが、悪魔の罠から正気に戻るように。彼らは悪魔によって捕らえられ、その意志に従ってつながれているのだ」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 2.63

63

Haec nulla indigent interpretatione; sunt enim manifesta. Quantum tamen prosit modestia, declaravit; si enim hoc in quibusdam haereticis placitum est, quia humiles videantur: quanto magis laudabile et fructuosum erit in catholico, si fuerit mitis, in quo et sensus utilis, et gravitas imitanda perspicitur!

PL 17, 493A

これらは解釈を要しない。明白だからである。ただ、〔使徒は〕穏やかさがどれほど益になるかを明らかにした。実際、一部の異端者たちにおいてさえ、謙虚に見えるからという理由でこれが好まれたのなら、公同の信徒においては、もし穏やかであれば、どれほど称賛に値し、実り多いことか。そこには有益な思いと、見習うべき威厳が見て取れるのだから!