アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam

Caput I 第I章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam · PL 17, 485A · 46 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.1

1

(Vers. 1, 2.) Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu, Timotheo dilecto filio.

PL 17, 485A

(第1・2節)「神の意によって、キリスト・イエスにある生命の約束に従い、キリスト・イエスの使徒であるパウロが、愛する子テモテへ」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.2

2

Hujus rei gratia apostolum se Christi Jesu, Dei voluntate appellatum significat; ut quae et quanta promissio in futuro in fide Christi sit, edoceret; ut praedicatione ejus incrementum faciat in salvandis disciplina Dominica.

PL 17, 485A

この理由で、自分は神の意によって呼ばれたキリスト・イエスの使徒であると〔パウロは〕示す。キリストへの信仰において将来の約束がどのようなものであり、どれほど大きいかを教えるためであり、その宣教によって、主の規律をもって人々を救うことにおいて増し加えをなすためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.3

3

Idonei enim servi sunt, qui instantia sua et fide negotia dominorum suorum exaggerant. Quod ideo huic quasi charissimo filio scribit, ut hujus rei imitator exsistat, eadem caeteris tradens; ut per traducem successionum indeficiens sit idoneus doctor, per quem asserta veritas multos acquirat ad vitam promissam.

PL 17, 485A

実に、熱心さと誠実さによって主人たちの務めを増し加える奴隷たちは、有能である。これを、いわば最愛の子であるこの者に書き送るのは、彼がこのことの模倣者となり、同じことを他の者たちに伝えるためである。そうして、継承の連なりを通じて、有能な教師が絶えることなく、その者によって宣べ伝えられた真理が、多くの人々を約束された生命へと獲得するためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.4

4

Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. Gratiam huic Patris in miseratione exoptat, ut adsit ei: et Christi Jesu Domini nostri, quia Deus gratiam suam per Christum largitur; ut una gratia sit utriusque.

PL 17, 485B

「父なる神と、我々の主キリスト・イエスから、恩寵、慈しみ、平和があるように」。〔使徒は〕この者に、父の憐れみのうちにある恩寵が伴うように、また我々の主キリスト・イエスの〔恩寵が伴うように〕と願う。神は自らの恩寵をキリストを通して与えるのであり、そうして両者の恩寵は一つとなるからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.5

5

(Vers. 3, 4, 5.) Gratias ago Deo meo, cui servio a proavis in conscientia pura, quod indeficientem habeam tui memoriam in precibus meis, nocte dieque multum desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum; ut ego gaudio replear, recordationem accipiens ejus, quae est in te sincerae fidei, quae habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice: certum autem habeo quod et in te.

PL 17, 485B

(第3・4・5節)「私は、先祖の代から清い良心をもって仕えている私の神に感謝する。祈りのなかで、昼も夜も絶えず汝を思い起こし、汝の涙を覚えて、汝に会うことを切に望んでいるからである。そうして私は喜びに満たされるであろう。汝のうちにある偽りのない信仰を思い出すからである。それはまず汝の祖母ロイスと母エウニケのうちに宿った。そして汝のうちにもあることを、私は確信している」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.6

6

Quoniam dignum est meminisse bonorum, idcirco Deo gratias agit, quia memor erat Timothei viri mirabilis, ut etiam hoc ipsum Dei donum sit; non enim sine merito est, qui cogitat de bonis viris.

PL 17, 485C

善い人々を思い起こすのはふさわしいので、〔使徒は〕神に感謝する。すばらしい人テモテを思っていたからであり、これ自体もまた神の賜物となるようにである。善き人々について思う者は、功なき者ではないからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.7

7

Et quia idem Deus christianorum est, qui erat Judaeorum, ei se Deo gratias referre testatur, cui a proavis famulatus est. Quando enim hoc sperabant progenitores ejus, quod hic coeperat praedicare, una eorum fides est.

PL 17, 485C

また、ユダヤ人の神であった神がキリスト教徒の神と同じであるから、〔パウロは〕先祖の代から仕えてきたその神に感謝していると証言する。実際、彼の先祖たちが、彼〔パウロ〕が宣べ伝え始めたことを望んでいたのだから、両者の信仰は一つである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.8

8

Et quia in parentum successit servitia, et quia in his erat adhuc, cum illi Deo servirent, recte ait: Cui a proavis servio. Quomodo? In conscientia pura, inquit; sic enim aliquando persecutus est Ecclesiam, ut Dei amore hoc ageret, non malevolentia.

PL 17, 485C

そして彼は、両親〔の世代〕の奉仕を引き継ぎ、先祖たちがその神に仕えていたときにも、自らもなおその中にいたので、「先祖の代から私が仕える」と正しくも言う。どのようにか。「清い良心をもって」と彼は言う。実際、かつて彼が教会を迫害したのも、悪意からではなく神への愛からそうしたのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.9

9

Nam simili modo et in epistola ad Hebraeos scriptum est quia Levi, qui decimas accepit, decimas dedit Melchisedech; quia in Abrahae, inquit, lumbis erat Levi, quando decimas obtulit Melchisedech (Hebr. VII, 9, 10) : ita et hic a proavis Deo se dicit servisse, quia et Levi in proavo decimas dicitur obtulisse.

PL 17, 485C

同じように、ヘブライ人への手紙にも、十分の一を受けたレビが、メルキゼデクに十分の一を納めたと書かれている。「アブラハムの腰のうちにレビはいた、〔アブラハムが〕メルキゼデクに十分の一を献げたときに」と彼は言う(ヘブライ7:9–10)。それと同じように、ここでも〔パウロが〕先祖の代から神に仕えたと言うのは、レビも曾祖父において十分の一を献げたと言われるのと同じだからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.10

10

Est enim Levi pater Jacob, avus Isaac, proavus Abraham. Multum ergo se memorem Timothei profitetur, et avide illum desiderare propter lacrymarum ejus recordationem, quas amore fuderat Apostoli, sicut intelligitur, recedentis a se.

PL 17, 485D

実際、レビの父はヤコブ、祖父はイサク、曾祖父はアブラハムである。それゆえ〔パウロは〕、自分がテモテをよく思い起こしており、その涙を思い出すがゆえに彼を切に望んでいると言明する。その涙は、使徒が自分〔テモテ〕から離れて行くときに、使徒への愛によって流したものであると理解される。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.11

11

Non immerito ergo amantem se desiderat, ut gaudio impleatur ex communi laetitia, causa fidei sincerae, quam et in avia ejus, et in matre fuisse significat, certissime et in eo. Omnis itaque hic affectus propter fidem est, quae erat in eis inviolata.

PL 17, 485D

それゆえ〔パウロは〕、自分を愛している者を切に望むのは当然である。共通の喜びから喜びに満たされるためであり、その喜びの理由は偽りのない信仰である。その信仰が祖母にも母にもあったことを彼は示し、彼自身にもあることは最も確かである。こうして、この情愛はすべて、彼らのうちで損なわれなかった信仰のゆえである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.12

12

(Vers. 6, 7.) Qua de causa admoneo te, ut recrees donum Dei, quod est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

PL 17, 486A

(第6・7節)「この理由で、私は汝に勧める。私の按手によって汝のうちにある神の賜物を新たにせよ。神が我々に与えたのは、恐れの霊ではなく、力と愛と節度の霊だからである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.13

13

Propterea se parentum ejus sinceritatem fidei significat memorasse, ut fortiorem hunc faceret. Quis enim laudem illorum audiens, quorum in eo ipso particeps est, non crescat, addens animum hujusmodi viribus.

PL 17, 486A

そのため〔使徒は〕、彼の親たちの信仰の誠実さを思い起こしたと示す。この者をいっそう強くするためである。実際、まさにその点で自分もともにあずかっている人々の賞賛を聞いて、このような力に気概を加え、成長しない者が誰かあろうか。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.14

14

Sic ergo recreat in se donum gratiae Dei acceptum per ordinationem presbyterii, dum animum suum confovet mentis alacritate, gaudens in semet ipso, sicut in novitate ordinationis gaudetur.

PL 17, 486A

こうして彼〔テモテ〕は、司祭の叙階〔presbyterii は「司祭団の」とも読める(一テモテ4:14 の impositio manuum presbyterii)〕を通して受けた神の恩寵の賜物を、自分のうちで新たにする。精神の活気によって自らの心を温め、叙階の新しさにおいて人が喜ぶように、自分自身のうちで喜ぶのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.15

15

Denique subjecit: Nec enim, inquit, dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis. Innovatus enim homo exit de timore, accipiens spiritum laetitiae propter justificationem; quia omnis injustus in timore est, non fortis, sed infirmus: non in dilectione, sed in odio: nec in mentis sobrietate, sed errore saucius. Si autem his caruerit, per fidem et fortis, et dilectus, et sobrius erit.

PL 17, 486A

実に彼は付け加えた。「神は我々に恐れの霊を与えたのではなく、力の霊を与えたのである」と彼は言う。新たにされた人は、義とされることによって恐れから出て、喜びの霊を受ける。不義の者はみな恐れの内にあり、強くはなく弱く、愛の内にではなく憎しみの内にあり、精神の節度の内にではなく迷いに傷ついているからである。しかし、これらを免れるならば、信仰によって、強く、愛され、節度ある者となるであろう。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.16

16

(Vers. 8.) Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus. Constantiam habendam docet, nec trepidari debere in professione.

PL 17, 486B

(第8節)「それゆえ、我々の主の証しを恥じてはならない。また、その囚人である私をも恥じてはならない」。〔使徒は〕堅固さを持たねばならず、信仰の告白において怖じ気づいてはならないと教える。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.17

17

Non est enim unde erubescatur in ea; quia si homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus: etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus, suscipiente eum nube, in coelum ascendit (Act. I, 9) .

PL 17, 486B

実に、その告白のうちに恥じるべきところは何もない。キリストは人と見えたが、その行いによって神として現れたからである。十字架につけられたが、死者の中から復活し、多くの人が見ているなかで、雲に受けられて天に昇った(使徒言行録1:9)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.18

18

Non est ergo infirmitatis causa, sed potestatis; quia ubi putatur imbecillitas, ibi apparet potentia. Itaque stulte infirmatus dicitur, qui vicisse probatur.

PL 17, 486B

だから、これは弱さのゆえではなく、権能のゆえである。弱さと思われるところに、力が現れるからである。それゆえ、勝ったと証明された者が、愚かにも弱いと言われるのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.19

19

Hoc modo nec in Apostolo est, quod ad ruborem pertineat; quia si pressuris et caedibus humiliatus dicitur, ex illa parte confundit obtrectatores suos, quia in signis ac prodigiis nutu mirabilis pervidetur; ut intelligatur non infirmitate humiliari, sed voluntate ad quemdam meritorum profectum.

PL 17, 486C

同じように、使徒にも恥に属することは何もない。彼が苦難と打たれることによって卑しめられていると言われるにしても、その点で、中傷する者たちを辱める。しるしと不思議の業において、〔神の〕意によって驚嘆すべき者と見抜かれるからである。それは、彼が弱さによって卑しめられるのではなく、意志によって、功績のある種の増進へと向けて卑しめられるのだと理解されるためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.20

20

Idcirco enim Deus servos suos ab iniquis humiliari permittit, ne illis injuste praemia dare videatur.

PL 17, 486C

実に、神が自らの僕たちが不法な者たちに卑しめられるのを許すのは、僕たちに不当に報いを与えると見られないためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.21

21

(Vers. 9.) Sed collabora in Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos salvos fecit. Quoniam virtute Dei victa est mors, ut nos salvi esse possimus; juxta hoc convenit vicem nos ex aliqua parte reddere Redemptori.

PL 17, 486C

(第9節)「しかし、我々を救った神の力に従い、福音のために共に労苦せよ」。神の力によって死が打ち負かされたのは、我々が救われうるためである。これにならって、我々も何らかの点で贖い主に報いを返すのがふさわしい。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.22

22

Quia enim ad omnia ejus beneficia respondere non possumus, vel legationem ejus fideliter et instanter agamus. Et vocavit vocatione sua sancta.

PL 17, 486C

実に、その恩恵のすべてに応えることはできないので、せめてその使節の務めを忠実に、熱心に果たそう。「そして、自らの聖なる召しをもって召した」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.23

23

Vocatio sancta est, cum electi sunt ad gubernandum populum sanctum Dei: ad sanctum autem senior vocatur, qui dux eligitur sanctitatis. Non secundum merita nostra.

PL 17, 486D

召しが聖なるものであるのは、神の聖なる民を導くために選ばれたときである。聖なる〔務め〕へ召されるのは、聖性の導き手として選ばれる年長の者〔senior。教会を導く者、司祭を言うらしい〕である。「我々の功績に従ってではなく」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.24

24

Verum est; quia si ad liquidum quaeras, nullus hominum dignus potest videri vicarius esse Christi; omnes enim quos elegit, prius fuerant peccatores.

PL 17, 486D

これは真実である。厳密に調べれば、キリストの代理者となるにふさわしいと見える人は誰もいない。彼が選んだ者はみな、以前は罪人だったからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.25

25

Quantum ergo ad comparationem caeterorum pertinet, hi digni inventi sunt: quantum vero ad rem ipsam, omnes indigni sunt. Sed secundum propositum suum, et gratiam quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia.

PL 17, 486D

それゆえ、他の者たちとの比較に関するかぎりでは、彼らはふさわしい者と見いだされた。しかし事柄そのものに関するかぎりでは、みなふさわしくない。「しかし、自らの計画と、世々の時の前からキリスト・イエスにおいて我々に与えられた恩寵に従って」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.26

26

Quoniam dignatione sua Deus olim decrevit peccatores salvos facere (praescius enim fuit Deus quid futurum esset in homine, antequam faceret eum, et peccaret), quomodo redintegraretur praedestinavit, quo tempore, et per quos, et qua ratione salvari possint; ut neque merito suo qui salvantur, neque horum per quos vocantur, sed Dei gratia istud donum praestari videatur per fidem Christi.

PL 17, 487A

神は、その寛大な配慮によって、はるか昔に罪人たちを救おうと定めた(神は、人を造り、人が罪を犯す前から、人のうちに何が起こるかを予知していたからである)。そこで、人がどのようにして回復されるか、いつ、誰を通して、どのような仕方で救われうるかを予定した。それは、救われる者たちの功績にも、彼らを召す者たちの功績にもよらず、キリストへの信仰を通して、神の恩寵によってこの賜物が与えられると見えるためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.27

27

(Vers. 10.) Nunc vero declarata per illuminationem adventus Salvatoris nostri Jesu Christi. Donum Dei quod ante tempora saecularia latebat in mysterio, incarnatione et adventu Christi declaratum testatur, quando coeperunt homines remissam peccatorum accipere.

PL 17, 487A

(第10節)「しかし今や、我々の救い主イエス・キリストの到来の照らしによって、明らかにされた」。世々の時の前から奥義のうちに隠れていた神の賜物が、キリストの受肉と到来によって明らかにされたと〔使徒は〕証言する。そのとき人々は罪の赦し〔底本は remissam。remissionem と読む〕を受け始めたのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.28

28

(Vers. 11.) Qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam aeternitate per Evangelium, in quo positus sum ego praedicator, et apostolus, et magister gentium.

PL 17, 487A

(第11節)「彼は死を滅ぼし、福音を通して生命を永遠によって照らした。私はその福音のために、宣教者、使徒、異邦人の教師として立てられた」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.29

29

Qua ratione salvum fecit populum suum Christus, ostendit dicens quia mortem destruxit, quae erat hominis inimica, ne ab inferis posset resurgere: tum demum vitam illuminavit aeternitate; ut resurgens a mortuis, jam mori non possit.

PL 17, 487B

キリストが自らの民をどのようにして救ったかを、〔使徒は〕示している。人の敵であった死、すなわち〔人が〕冥界から復活できないようにしていた死〔ne ab inferis posset resurgere は、死が復活を妨げていたという意に取った〕を滅ぼしたと言うのである。そうして初めて、生命を永遠によって照らした。それは、死者の中から復活して、もはや死ぬことがありえないためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.30

30

Obscura enim vita est, quae tempore definitur, dum soporatur, dum ignorat, dum male versatur. Et quomodo illuminetur vita, ostendit; quia per Evangelium credentibus datur aeternitas, magistro gentium praedicante.

PL 17, 487B

実に、時によって限られる生命は暗い。眠り、無知であり、悪しく歩むからである。そして、生命がどのように照らされるかを〔使徒は〕示す。福音を通して、異邦人の教師が宣べ伝えることにより、信じる者たちに永遠が与えられるのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.31

31

(Vers. 12.) Quam ob causam et haec patior. Praedicans Dei donum, diabolum patitur inimicum; ut pressuras ei exsuscitet, quia populum de faucibus ejus eruit. Sed non confundor.

PL 17, 487B

(第12節)「この理由で、私はこれらのことをも受けている」。神の賜物を宣べ伝える者は、悪魔を敵として受ける。悪魔が、自分の喉元から民を救い出した者に苦難を引き起こすためである。「しかし、私は恥じない」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.32

32

In hoc securus, quia pro tribulationibus magna promissa merces est, non confunditur, sed gloriatur in pressuris. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum custodire in illa die.

PL 17, 487B

これについて彼は安心している。苦難の代わりに大いなる報いが約束されているからであり、恥じることなく、むしろ苦難〔pressura〕を誇る。「私は、自分が誰を信じたかを知っており、その者が、私の預けたものをかの日に守る力を持つことを確信している」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.33

33

Hoc est quod dicit, qua spe et fiducia magnificentiae Salvatoris securus est; quia quod commendat illi, in tuto est. Quid autem illi commendat, nisi salutem suam?

PL 17, 487C

これは、救い主の偉大さへの何という望みと信頼によって〔パウロが〕安心しているかを言っているのである。彼がその者に預けたものは、安全だからである。では、その者に何を預けるのか。自分の救いでなくて何であろうか。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.34

34

Ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum, cum coeperit judicare; ut puniens infideles, istum dignum aeterna vita pronuntiet.

PL 17, 487C

それは、この者〔パウロ〕がその者〔キリスト〕のために苦しみ、その者が裁き始めるとき、そのもとで救いを見いだすためであり、不信仰の者たちを罰して、この者を永遠の生命にふさわしい者と宣言するためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.35

35

(Vers. 13, 14.) Formam habens sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione, quae est in Christo Jesu, bonum commendatum custodire per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.

PL 17, 487C

(第13・14節)「汝は、私から信仰と、キリスト・イエスにある愛とをもって聞いた健全な言葉の型を持ち、預けられた善いものを、我々のうちに住む聖なる霊によって守れ」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.36

36

Praecepta sua cum gestis formam appellat salutaris doctrinae, quam istum sequi mandat; ut custodiat ea, Spiritu sancto favente.

PL 17, 487C

自分の教えと行いとを、〔使徒は〕救いの教えの型と呼び、この者がそれに従うよう命じる。聖なる霊の助けを得て、彼がそれらを守るためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.37

37

(Vers. 15, 16.) Scis enim hoc, quod aversati sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.

PL 17, 487D

(第15・16節)「汝は、このことを知っている。アジアにいる者たちがみな私から離れ、その中にフィゲロとヘルモゲネスがいることを」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.38

38

Hi quos memorat, fallacia pleni erant; simulabant enim amicitias Apostoli, ut adhaerentes ei addiscerent, unde illi calumniam facerent, aut per alios immitterent. Qui posteaquam viderunt manifestatos se, recesserunt ab eo.

PL 17, 487D

〔使徒が〕挙げるこの者たちは、偽りに満ちていた。実際、使徒の友情を装い、彼に付き従って、そこから彼に対する中傷の材料を得て、自分で作り上げ、あるいは他の者たちを通して仕向けようとしていたのである。彼らは、自分たちが露見したのを見ると、彼のもとから去った。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.39

39

Det misericordiam Dominus Onesiphori domui; quia saepe me refrigeravit et super catenam meam non erubuit.

PL 17, 487D

「主がオネシフォロの家に慈しみを与えるように。彼はしばしば私を元気づけ、私の鎖を恥じなかったからである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.40

40

Duplici genere refrigerium hoc intelligendum est; quia et in necessitate custodiae solatio suo refrigeravit eum: et si qua illi, sive indigentibus opus erant, ministravit.

PL 17, 488A

この元気づけには二つの面があると理解すべきである。拘束の窮乏のなかで自らの慰めによって彼を元気づけ、また、もし彼のために、あるいは乏しい者たちのために何か必要があれば、それを供したのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.41

41

Spe enim eorum, quae promissa sunt, non puduit illum accedere, et requirere hominem positum in custodia; illi enim quos supra memorat, quia erubescebant de cruce Christi, in necessitate deseruerunt Apostolum.

PL 17, 488A

実に、約束されたことへの望みによって、彼は、獄に置かれた人のもとに赴いて探すことを恥じなかったのである。一方、上に挙げた者たちは、キリストの十字架を恥じたために、窮乏のとき使徒を見捨てた。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.42

42

(Vers. 17, 18.) Sed cum essem Romae, sollicite me quaesivit et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam apud Dominum in illa die.

PL 17, 488A

(第17・18節)「かえって、私がローマにいたとき、彼は熱心に私を探し、見つけ出した。主は彼に、かの日に主のもとで慈しみを見いだすことを与えるように」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.43

43

Romam veniens Apostolus, cum appellasset Caesarem, a militibus custodiebatur; tunc enim eum Onesiphorus charitatis causa et magisterii magna diligentia requisitum invenit.

PL 17, 488A

使徒はローマに来たとき、皇帝に上訴していたので、兵士たちに監視されていた。そのときオネシフォロは、愛のゆえに、また教えへの大きな熱意から、探し求めて彼を見つけたのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.44

44

Cujus visitatio tam acceptabilis fuit Apostolo, ut eum sic Domino commendet, ut inveniat misericordiam apud Dominum in die judicii; ut sicut Apostolum requirens invenit, ita et misericordiam quaerens, inveniat apud judicem.

PL 17, 488A

その訪問は使徒にとって実に喜ばしいものであったので、使徒は彼を主に推薦し、裁きの日に主のもとで慈しみを見いだすようにと願う。使徒を探して見つけたように、慈しみを求めて裁き主のもとで見いだすようにである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.45

45

Hoc enim orat, ut praestet ei Dominus Pater coeli et terrae invenire gratiam apud Dominum humani generis, Filium scilicet. Tale est hoc, quale et illud in Genesi: Et pluit, inquit, Dominus sulphur et ignem super Sodomam et Gomorrham a Deo de coelo (Gen. XIX, 24) .

PL 17, 488B

実に、天と地の主である父が、人類の主である子のもとで恩寵を見いだすことを彼に与えるよう、祈っているのである。これは創世記のあの句と同様である。「そして主は、神のもとから、天より、ソドムとゴモラの上に硫黄と火を降らせた」と〔創世記は〕言う(創世記19:24)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum secundam 1.46

46

Quanta autem Ephesi ministraverit mihi, melius tu nosti. Quoniam solent quidam personis magis quam causis servire, volentes gratificari majoribus; ideo Apostolus Onesiphori bonum generale ostendit, ne videretur forte personae se commendasse, dum Apostolo ministravit; cum constaret illum magnanimum omnibus fuisse.

PL 17, 488B

「エフェソで彼がどれほど私に仕えたかは、汝のほうがよく知っている」。ある者たちは、目上の者たちに気に入られようとして、事柄よりも人物に仕えるのが常である。そのため使徒は、オネシフォロの善が一般的なものであることを示した。使徒に仕えたとき、たまたま〔使徒という〕人物に取り入ったと見えないようにするためである。彼がすべての人に対して寛大であったことは明らかだったからである。