Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 3.1
Sed quoniam fraternam erga nos charitatem ostendentes, ad synodum quam Dei voluntate Romae congregatis, nos quoque velut propria membra piissimi imperatoris litteris evocastis; ut quia tunc soli ad perferendas aerumnas damnati sumus, nunc cum Imperatores in causa pietatis concordant, vos non sine nobis regnetis, sed et secundum apostolicam vocem (II Cor. IV, 8) , nos vobiscum regnemus: nobis quidem in votis erat, ut si fieri posset, universi simul, relictis ecclesiis, desiderio seu potius necessitati obsequeremur.
PL 13, 1197Bしかし、諸君は我々に対する兄弟愛を示して、神の意志によって諸君がローマに召集した会議に、いとも敬虔な皇帝の書簡によって、我々をも自らの肢体のように招いた。それは、当時は我々だけが苦難を担うよう断罪されていたのだから、いま皇帝たちが敬虔の事において一致しているときには、諸君が我々なしに統べるのではなく、使徒の言葉(二コリント4:8〔引照は刷られたまま。この句はコリント一4:8に当たる〕)にしたがって、我々も諸君とともに統べるためである。我々の願いは、もし可能なら、全員がともに諸教会を後にして、その望み、むしろ必要に従うことであった。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 3.2
Quis enim det nobis pennas sicut columbae (Psal. liv. 7) , et volabimus et requiescemus apud vos?
PL 13, 1197C実に、「誰が我々に鳩のような翼を与えてくれるだろうか。我々は飛んで、諸君のもとで休もう」(詩篇54:7)。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 3.3
Sed quoniam ea res prorsus nudaret ecclesias, quae nunc primum incipiunt renovari, et plerique id facere nullo modo possent (conveneramus enim Constantinopolim secundum litteras a reverentia vestra anno superiore, post Aquileiense concilium, ad piissimum imperatorem Theodosium missas; ad hanc solam profectionem Constantinopolim usque instructi, et de hac una synodo consensum episcoporum, qui in provinciis erant, afferentes; cum de longiori itinere suscipiendo nec suspicati essemus, nec omnino audiissemus quidquam prius, quam Constantinopoli convenissemus; ac praeterea praestituti temporis angustia nec ad longioris itineris apparatum, nec ad omnes communionis nostrae episcopos qui in diversis provinciis sunt commonendos, et consensus ab iisdem accipiendos sufficeret); quoniam haec ac multa insuper alia plures venire prohibebant: id quod secundum fuit, tum ad res restituendas tum ad nostram erga vos charitatem declarandam, fecimus: reverendissimos et charissimos fratres et comministros nostros Cyriacum, Eusebium et Priscianum deprecati, ut proficiscendi ad vos laborem libenter susciperent.
PL 13, 1197Cしかし、そのことは、いまようやく立て直されはじめた諸教会をすっかり裸にしてしまうであろうし、多くの者にはそれをまったく行えなかったので(実に我々は、昨年、アクイレイア会議ののち、いとも敬虔な皇帝テオドシウスに宛てて諸君の敬虔から送られた書簡にしたがって、コンスタンティノポリスに集まったのであり、このコンスタンティノポリスまでの旅だけに備え、この一つの会議についてだけ、諸属州にいる司教たちの同意を携えていた。より長い旅を引き受けることについては、我々は思ってもおらず、コンスタンティノポリスに集まる前には、そのようなことを何も聞いてもいなかった。そのうえ、定められた時間の狭さは、より長い旅の支度にも、さまざまの属州にいる、我々の交わりに属するすべての司教たちに知らせて、彼らから同意を受けるにも、足りなかった)、これらと、そのほか多くの事柄が、多くの者が来るのを妨げたので、我々は次善のこと、すなわち事柄を立て直すためにも、諸君への我々の愛を表明するためにも、次のことを行った。いとも敬愛すべき親愛なる、我々の兄弟にして同労者であるキュリアクス、エウセビオス、プリスキアノスに、喜んで諸君のもとへ旅する労を引き受けてくれるよう、懇願したのである。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 3.4
Per quos et voluntatem nostram pacificam esse, atque ad unitatem spectare ostendimus; et nostrum pro sana fide zelum manifestum facimus.
PL 13, 1200A彼らを通して、我々は、我々の意志が平和的であり、一致を目指すものであることを示し、健全な信仰のための我々の熱意をも明らかにする。