Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 1.1
Superfluum fortasse fuerit enarrare reverentiae vestrae, ac velut ignorantibus referre multitudinem malorum, quae nobis ab Ariomanitarum potentia illata sunt.
PL 13, 1196Bアレイオス狂の徒の権勢によって我々に加えられた悪の数々を、諸君の敬虔に詳しく述べ、あたかも知らない者に対するように報告することは、おそらく余計であろう。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 1.2
Neque enim putamus pietatem vestram tam parvi facere res nostras, ut opus habeatis ea discere, quibus condolere vos oportuit. Nec tempestates, quibus vexati sumus, ejusmodi fuere, ut latere ob tenuitatem possent.
PL 13, 1196B実に、我々は、諸君の敬虔が我々の事情をそれほど軽く見ているとは思わない。諸君が共に心を痛めるべきであった事柄を、改めて知らねばならないほどに、である。我々が揉まれた嵐も、小さいために隠れていられるような類のものではなかった。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 1.3
Sed et recens persecutionum tempus vigentem adhuc servat memoriam non solum apud eos qui passi sunt, verum etiam apud illos qui calamitates aliorum per charitatem suas esse ducunt.
PL 13, 1196Bそれどころか、最近の迫害の時は、いまなお生きた記憶を保っている。苦しんだ者たちのもとだけでなく、愛によって他人の災難を自分のものとみなす者たちのもとでも。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 1.4
Heri enim, ut ita dicamus, ac nudiustertius alii exsilii vinculis liberati, non sine innumerabilibus aerumnis, ad suas ecclesias redierunt. Aliorum, qui in exsiliis vitam finierunt, reportatae sunt reliquiae.
PL 13, 1196C実に、いわば昨日、一昨日のことである。ある者たちは追放の鎖から解き放たれ、数えきれない苦難を経て、自らの教会に帰った。追放の地で生涯を終えた他の者たちの遺骸は、運び戻された。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 1.5
Nonnulli etiam post reditum ab exsilio, cum haereticorum furorem adhuc ferventem ostendissent, acerbiora domi sustinuerunt, quam quae apud exteros passi fuerant, lapidum jactu, beati Stephani (Act. VII, 57) ad instar, ab illis obruti.
PL 13, 1196Cある者たちは、追放からの帰還ののちにも、異端者たちの怒りがなお燃えているのを示されて〔ostendissent の主語は文法上は帰還した者たちだが、それでは意味が通らないので、彼らが異端者の怒りを思い知らされたと取った〕、外国の人々のもとで受けたものよりも苛烈なものを、郷里で耐え忍んだ。幸いなるステファノにならって(使徒言行録7:57)、彼らから石を投げつけられて打ちのめされたのである。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 1.6
Alii variis cruciatibus lacerati, stigmata Christi ac vibices in corporibus suis adhuc circumferunt. Jam vero pecuniarum damna, et mulctas civitatibus inflictas, et singulorum proscriptiones, insidias, contumelias et carceres quis possit enumerare?
PL 13, 1196C他の者たちは、さまざまの責め苦に引き裂かれ、キリストの烙印と鞭の痕を、いまなおその身に帯びている。さらに、金銭の損失、諸都市に科された罰金、一人ひとりへの財産没収、策略、侮辱、牢獄を、誰が数えあげられようか。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 1.7
Re enim vera omnes aerumnae adversus nos multiplicatae sunt super numerum; seu quod peccatorum nostrorum poenas persolvimus, seu quod benignus Deus per hanc malorum multitudinem exercere nos voluit.
PL 13, 1197A実際、すべての苦難は、我々に向けて数えきれぬほど増し加えられた。我々が自らの罪の罰を支払っているにせよ、あるいは慈しみ深い神が、この悪の数々によって我々を鍛えようと望んだにせよ、である。
Epistola synodica Constantinopolitani concilii ad Damasum et Occidentales episcopos 1.8
Pro his ergo gratias agimus Deo, qui tot ac tantis calamitatibus famulos suos erudivit, et pro magnitudine miserationum suarum rursus eduxit nos in refrigerium.
PL 13, 1197Aこれらのゆえに、我々は神に感謝する。神は、これほど多く大きな災難によって自分の僕たちを教え導き、そのあわれみの大きさにしたがって、ふたたび我々を安らぎへと連れ出した。