Veterum testimonia de Optato et eius libris 3.0.1
Legant qui volunt quae narrat et quibus documentis quam multa persuadeat venerabilis memoriae Milevitanus episcopus Catholicae communionis Optatus, sive de Lucilla pecuniosissima tunc et factiosissima foemina; quam pro Ecclesiae disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat, vel de caeteris factionis ejus consortibus, sive furibus Ecclesiastici argenti, sive ad episcopatum se non pervenisse dolentibus et sibi praelatum Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus, sive de Numidis episcopis quos ista factio convocaverat ad perniciem Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. Haec habentur libro primo Optati.
PL 11, 771A望む者は読むがよい。尊き記憶の、公同の交わりに属するミレウィスの司教オプタトゥスが何を語り、いかなる証拠によってどれほど多くのことを説き伏せているかを。すなわち、当時きわめて裕福で党派心の強い女であったルキッラについて。教会の規律のために、聖カエキリアヌスが、なお助祭であったころ彼女の気を損ねたのである。あるいは、彼女の党派の他の仲間たちについて。すなわち教会の銀を盗んだ者たち、あるいは自分が司教職に至らなかったことを嘆き、自分たちより上にカエキリアヌスが立てられたことに、できる限りの策謀で食ってかかった者たちについて。あるいは、この党派がカエキリアヌスを破滅させるために召集したヌミディアの司教たちについて。彼を退けて、自分たちのために別の者が叙階されるようにしようとしたのである。これらはオプタトゥス第一巻に見られる。