Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Ad Scapulam

Caput IV 第IV章

Tertullian · Ad Scapulam · PL 1, 702B · 14 sectiones

Ad Scapulam 4.1

1

Non te terremus, qui nec timemus: sed velim, ut omnes salvos facere possimus, monendo μὴ θεομαχεῖν. Potes et officio jurisdictionis tuae fungi, et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub gladio estis.

PL 1, 702B

我々はお前を脅かしているのではない。そもそも我々自身、何も恐れていないのだから。ただ私は、メー・テオマケイン(神と戦うな)と訓しながら、全ての者を救うことができればと望みたい。お前は自分の裁判権の務めを果たしながら、人間らしさを忘れずにいることもできよう——諸君もまた剣の下にある身なのだから。

Ad Scapulam 4.2

2

Quid enim amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo quomodo ipsi vos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis.

PL 1, 702B

実際、お前に命じられているのは、罪ある者で告白した者どもを断罪し、否認する者どもを拷問に引き戻すこと、それ以上の何であろうか。だとすれば諸君は、告白した者に否認を強いることで、まさに自分たち自身が命令に背いているのが分かるはずだ。

Ad Scapulam 4.3

3

Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis. Si autem contenditis ad elidendos nos, jam ergo innocentiam expugnatis.

PL 1, 703A

かくして諸君は、我々が無垢であることを認めているのだ。告白しただけで即座に断罪しようとしないのだから。だが、もし諸君が我々を打ち砕こうと躍起になっているのなら、それはもはや無垢そのものを攻め立てていることになる。

Ad Scapulam 4.4

4

Quanti autem praesides, et constantiores et crudeliores, dissimulaverunt ab hujusmodi caussis! ut Cincius Severus, qui Thystri ipse dedit remedium, quomodo responderent christiani, ut dimitti possent; ut Vespronius Candidus, qui christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit; ut Asper, qui modice vexatum hominem, et statim dejectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et adsessores, dolere se incidisse in hanc caussam.

PL 1, 703A

しかし、お前よりも確固とし、お前よりも残忍でさえあった総督たちが、いかに多く、この種の訴訟を見て見ぬふりをしてきたことか。テュスドルスでキンキウス・セウェルスは、キリスト教徒がどう答えれば釈放されうるかという逃げ道を、自ら教えてやった。ウェスプロニウス・カンディドゥスは、騒擾を起こしたかのようにされたキリスト教徒を、市民たちへの申し開きだけで釈放した。アスペルは、軽く責め立てられただけで即座に屈した男に、生贄を捧げることさえ強いず、それ以前に弁護人や陪席の前で、自分がこの訴訟に巻き込まれたことを悔いていると公言していた。

Ad Scapulam 4.5

5

Pudens etiam missum ad se christianum in elogio concussione ejus intellecta dimisit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum hominem secundum mandatum.

PL 1, 703A

プデンスもまた、自分のもとへ告発状とともに送られてきたキリスト教徒について、その告発状が強請によるものだと見抜くと、その告発状を破り捨てて釈放した。告発者のいないままでは、規定に従ってその者を審理するつもりはないと述べたのである。

Ad Scapulam 4.6

6

Haec omnia tibi et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis, qui ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament, quae volunt.

PL 1, 703B

これらすべてのことは、お前の属僚たちからも、また、キリスト教徒から恩恵を受けていながら口では思うがままに叫び立てているその弁護人たち自身からも、お前に伝えられうるはずだ。

Ad Scapulam 4.7

7

Nam et cujusdam notarius cum a daemone praecipitaretur, liberatus est: et quorumdam propinquus et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis aut valetudinibus remediati sunt!

PL 1, 703B

実に、ある人の書記官が悪霊に打ち倒されかけたとき、解き放たれたことがある。またある人々の親類や幼な子も、そしてどれほど多くの名士たちが(庶民のことは言うまでもない)、悪霊からであれ病からであれ、癒やされたことか。

Ad Scapulam 4.8

8

Ipse etiam Severus pater Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum christianum qui Torpacion cognominabatur, Euhodeae procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus: quem et Antoninus optime noverat lacte christiano educatus.

PL 1, 703B

アントニヌス帝の父であるセウェルス帝その人もまた、キリスト教徒のことを心に留めていた。すなわち、トルパキオンと綽名されたキリスト教徒プロクルス——かつて油によって彼を治療したことのある、エウホディアの代理人であった者——を探し出し、彼が死ぬまで自らの宮廷に置いたのである。アントニヌスもまた、キリスト教徒の乳で育てられていたため、この人物をよく知っていた。

Ad Scapulam 4.9

9

Sed et clarissimas foeminas et clarissimos viros Severus sciens hujus sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit.

PL 1, 703C

セウェルス帝は、高貴な婦人たちや高貴な人々がこの教団に属していることを知りながらも、これを害さなかったばかりか、証言をもって彼らに栄誉を与え、我々に対して狂乱する民衆に公然と立ちはだかった。

Ad Scapulam 4.10

10

Marcus quoque Aurelius in Germanica expeditione christianorum militum orationibus ad Deum factis, imbres in siti illa impetravit. Quando non geniculationibus et jejunationibus nostris etiam siccitates sunt depulsae?

PL 1, 703C

マルクス・アウレリウスもまた、ゲルマニア遠征において、キリスト教徒の兵士たちが神に捧げた祈りによって、あの渇きの中で雨を得た。我々の跪きと断食によって、旱魃さえも払われなかったことがいつあっただろうか。

Ad Scapulam 4.11

11

Tunc et populus acclamans Deo deorum, qui solus potens, in Jovis nomine Deo nostro testimonium reddidit. Praeter haec depositum non abnegamus, matrimonium nullius adulteramus, pupillos pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo reddimus.

PL 1, 703C

そのとき民衆もまた「神々の神よ、ただひとり力ある方よ」と歓呼し、ユピテルの名において、我々の神に証しを立てた。これに加えて、我々は預けられたものを持ち逃げせず、誰の婚姻をも姦通によって汚さず、孤児たちを敬虔に扱い、困窮する者たちに安らぎを与え、誰に対しても悪をもって悪に報いることはない。

Ad Scapulam 4.12

12

Viderint, qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur? quod aliud negotium patitur christianus, nisi suae sectae? quam incestam, quam crudelem, tanto tempore nemo probavit.

PL 1, 704A

教団を騙る者どもについては、彼らのことは彼らに任せておこう——我々自身、彼らを退けているのだから。実に、我々について他の名目で訴える者などいったい誰であろうか。キリスト教徒が苦しみを受けるのは、自らの教団のゆえである以外に何があろうか。そしてその教団が近親相姦的であること、残酷であることを、これほど長きにわたって誰ひとり証明しえたためしはない。

Ad Scapulam 4.13

13

Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro justitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro Deo vivo, cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici, verum nec tot majestatis rei pati solent.

PL 1, 704A

これほどの無垢のゆえに、これほどの正直さのゆえに、正義のゆえに、貞潔のゆえに、誠実さのゆえに、真理のゆえに、生ける神のゆえに、我々は火刑に処せられる。冒瀆者どもも、公共の敵どもも、あれほど多くの大逆罪に問われた者どもでさえ、通常はそこまでの目に遭わない。

Ad Scapulam 4.14

14

Nam et nunc a praeside legionis, et a praeside Mauritaniae vexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animadverti in hujusmodi. Sed majora certamina, majora sequuntur praemia.

PL 1, 704A

実に今も、軍団の総督からも、マウレタニア総督からも、この名は迫害されている。だが剣に限られてのことであり、これは当初からこの種の者どもに対する処罰が定められていたとおりである。しかし、より大きな戦いには、より大きな報いが続く。