Ad Scapulam 2.1
Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cujus fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cujus beneficia gaudetis. Caeteros et ipsi putatis deos esse, quos nos daemonas scimus.
PL 1, 699A我々は唯一の神を礼拝する。その神を諸君も皆、生まれながらに知っており、その稲妻と雷鳴に諸君は身震いし、その恩恵に諸君は喜ぶ。それ以外の者どもについては、諸君自身もそれを神々だと思っているが、我々はそれが悪霊であると知っている。
Ad Scapulam 2.2
Tamen humani juris et naturalis potestatis est unicuique, quod putaverit, colere; nec alii obest aut prodest, alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat, non vi: cum et hostiae ab animo libenti expostulentur.
PL 1, 699A人がみずから正しいと思うところのものを礼拝することは、人の権利であり自然の権能に属することであって、一人の宗教が他の者を害することも益することもない。また、宗教を強いることは宗教のなすことではない。宗教は力ずくでではなく、みずから進んで受け入れられるべきものだからである。犠牲でさえ、進んで捧げる心があってこそ求められるのである。
Ad Scapulam 2.3
Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis vestris: ab invitis enim sacrificia non desiderabunt; nisi si contentiosi sunt; contentiosus autem deus non est. Denique qui est verus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat.
PL 1, 699Aそのように、たとえ諸君が我々を強いて犠牲を捧げさせたとしても、諸君は諸君の神々に何一つ与えることにはならないであろう。神々は、心ならず捧げる者からの生贄を望みはしないからである。もっとも、それが強情な神であれば話は別だが、強情な神など存在しない。実に、真の神であれば、涜聖の者にも御自分に属する者にも、御自分のものすべてを等しく与えるのである。
Ad Scapulam 2.4
Ideoque et judicium constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto unquam deprehendistis, nedum in sacrilegio.
PL 1, 699Bだからこそ神は、感謝する者と感謝せぬ者について、永遠の裁きを定めたのである。しかるに、諸君が冒瀆者と見なしている我々を、諸君は盗みの現場で捕えたことすら一度もなく、まして冒瀆の現場でなど、なおさらない。
Ad Scapulam 2.5
Omnes autem qui templa despoliant, et per deos jurant, et eosdem colunt, et christiani non sunt, et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii, ab ipsis cultoribus suis.
PL 1, 699Bしかし、神殿を略奪し、神々にかけて誓い、その同じ神々を崇拝しながらキリスト教徒ではない者たちが皆、それでも冒瀆の現場で捕えられているのである。神々が、その崇拝者自身によって他にどのような仕方で嘲られ蔑まれているかをここで解き明かすとすれば、長くなるであろう。
Ad Scapulam 2.6
Sic et circa majestatem Imperatoris infamamur, tamen nunquam albiniani, nec nigriani, vel cassani inveniri potuerunt christiani: sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque juraverunt, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui christianos saepe damnaverant, hostes eorum sunt reperti.
PL 1, 699B同様に、皇帝の威厳にかかわる廉でも我々は誹謗されているが、アルビヌス派も、ニゲル派も、カッシウス派も、キリスト教徒の中に見出されたことは一度もない。むしろ、つい前日まで彼らの守護霊にかけて誓い、彼らの安泰のために犠牲を捧げ誓願を立て、キリスト教徒をしばしば断罪していた当のその者たちこそが、彼らの敵であったと判明したのである。
Ad Scapulam 2.7
Christianus nullius est hostis, nedum Imperatoris: quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit, cum toto romano imperio, quousque saeculum stabit. Tamdiu enim stabit.
PL 1, 700Aキリスト教徒はいかなる者の敵でもなく、まして皇帝の敵ではない。皇帝が自らの神によって立てられたことを知る者として、必然的にその人を愛し、敬い、尊び、世が立ち続ける限り、ローマ帝国全体とともにその安泰を願うのである。帝国は、それだけの間、立ち続けるのだから。
Ad Scapulam 2.8
Colimus ergo et Imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum, et quicquid est a Deo consecutum, solo Deo minorem. Hoc et ipse volet.
PL 1, 700Aそれゆえ我々は、皇帝をも崇拝する。それは我々にも許され、彼自身にも益となる仕方によってであり、神に次ぐ人間として、その在るところのすべてを神から得た者として、ただ神にのみ劣る者として、である。これは彼自身も望むところであろう。
Ad Scapulam 2.9
Sic enim omnibus major est, dum solo vero Deo minor est: sic et ipsis diis major est, dum et ipsi in potestate sunt ejus. Itaque et sacrificamus pro salute Imperatoris, sed Deo nostro et ipsius: sed quomodo praecepit Deus, pura prece.
PL 1, 700Aそうしてこそ、彼はただ真の神にのみ劣ることによって万人に勝る者となり、神々自身もまた彼の権力の下にあることによって、彼は神々にさえ勝る者となるのである。かくして我々もまた、皇帝の安泰のために犠牲を捧げる。ただし我々の神、すなわち彼自身の神に対してであり、神が命じるとおり、清らかな祈りをもってである。
Ad Scapulam 2.10
Non enim eget Deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicujus. Haec enim daemoniorum pabula sunt. Daemones autem non tantum respuimus, verum et revincimus, et quotidie traducimus, et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est.
PL 1, 700B宇宙の創造者である神は、香の煙もいかなる血も必要としない。それらは悪霊どもの糧だからである。しかるに我々は、悪霊どもをただ斥けるだけでなく、論破し、日々これを公然と辱め、人間の中から追い出している。それは多くの人に知られているとおりである。
Ad Scapulam 2.11
Ita nos magis oramus pro salute Imperatoris, ab eo eam postulantes, qui praestare potest. Et utique ex disciplina patientiae divinae agere nos, satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes: nec aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum pristinorum.
PL 1, 700Bこうして我々は、むしろ皇帝の安泰のために祈り、それを叶えることのできる方に、その安泰を求めるのである。そして、我々が神の忍耐という教えに従って行動していることは、諸君にも当然十分に明らかでありうるはずである。これほど多くの人数——それぞれの都市においてほとんど過半を占める者たち——が、沈黙と慎ましさのうちに行動しており、個々人としては恐らく全体としてよりもかえって知られているのであって、かつての悪徳を改めたということのほかには、知られるすべがないのだから。
Ad Scapulam 2.12
Absit enim ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus.
PL 1, 701A実に、我々が望んでいることを被りながら、それを不当だと憤るなどということは断じてあってはならず、神から期待している報復を自らの手で企てるなどということも断じてあってはならない。