Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Ad Scapulam

Caput III 第III章

Tertullian · Ad Scapulam · PL 1, 701A · 8 sectiones

Ad Scapulam 3.1

1

Tamen (sicut supra diximus) doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem, sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areae non sint; areae ipsorum non fuerunt.

PL 1, 701A

しかし(すでに前段で述べたとおり)、我々の血が流されたことの報いを受けずに済む都市はひとつもないということを、我々は嘆かずにはいられない。ヒラリアヌスが総督であったときも同様であった。群衆が我々の墓地について「あの墓地をなくしてしまえ」と叫んだとき、彼らの打ち場こそなくなってしまったのである。

Ad Scapulam 3.2

2

Messes enim suas non egerunt. Caeterum et imbre anni praeteriti quid commeruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonaverunt, sciunt qui obduruerunt.

PL 1, 701A

彼らは収穫を取り入れることができなかったのである。さらに、昨年の雨によって、人類が何に値するかが明らかになった。すなわち、かつての大洪水もまた人間の不信と不義のゆえに起こったのだということが。カルタゴの城壁の上に先ごろ夜どおし懸かっていた火が何を予告していたかは、それを見た者たちが知っている。また先の雷鳴が何を告げていたかは、それを聞いてなお頑なになった者たちが知っている。

Ad Scapulam 3.3

3

Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus, et praedicemus, et deprecemur interim localem esse: universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur.

PL 1, 701B

これらはすべて、迫り来る神の怒りの徴である。それゆえ我々は、できる限りのやり方で、これを告げ知らせ、宣べ伝え、そしてさしあたりはそれが局地的なものにとどまるようにと祈らねばならない。その実例を別様に解釈する者たちも、しかるべき時には、この怒りが普遍的かつ究極のものであることを思い知るであろう。

Ad Scapulam 3.4

4

Nam et sol ille in conventu Uticensi, extincto pene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos.

PL 1, 701B

実に、ウティカの集会の折、あの太陽の光がほとんど消えたことも、これほどまでに異常な前兆であったので、通常の日食としては説明のしようがなかった——太陽はそのとき、自らの高揚の座に、自らの宮にあったのだから。諸君には占星術師がいるではないか。

Ad Scapulam 3.5

5

Possumus aeque et exitus quorumdam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent christianos. Vigellius Saturninus qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit.

PL 1, 701B

我々はまた、ある総督たちの最期をお前に示すこともできる。彼らは生涯の終わりに、キリスト教徒を苦しめたことが過ちであったと思い知ったのである。この地で最初に我々に剣を向けたウィゲッリウス・サトゥルニヌスは、視力を失った。

Ad Scapulam 3.6

6

Claudius Lucius Herminianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste, cum vivus vermibus ebullisset: Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant christiani.

PL 1, 702A

カッパドキアのクラウディウス・ルキウス・ヘルミニアヌスは、妻がこの教団に転じたことを憤り、キリスト教徒を残酷に扱ったが、みずからの官邸でただひとり疫病に冒され、生きながら虫が湧き出るなかで、「誰にも知られてはならぬ、キリスト教徒どもを喜ばせぬために」と言い続けていた。

Ad Scapulam 3.7

7

Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu bysantino: Christiani gaudete, exclamavit. Sed et qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini judicii.

PL 1, 702A

その後、拷問によって幾人かをその決意から翻意させたことが過ちであったと悟り、彼はほとんどキリスト教徒として世を去った。カエキリウス・カペッラは、あのビュザンティウムでの最期に「キリスト教徒たちよ、喜ぶがよい」と叫んだ。だが、罰を免れたと自ら思っている者たちも、いずれ神の裁きの日に行き着くのである。

Ad Scapulam 3.8

8

Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod cum Adrimeticum Mavilum ad bestias damnasses, et statim haec vexatio subsecuta est, et nunc ex eadem caussa interpellatio sanguinis. Sed memento de caetero.

PL 1, 702A

お前についても、我々はこれがただの訓戒であったことを願っている。お前がアドリュメトゥムのマウィルスを猛獣の刑に断罪したとき、この迫害が即座に続いて起こり、いままた同じ原因から血を求める訴えが起きているのだから。だが、この先のことを心に留めておくがよい。