Hymni de Trinitate 2.0.1
Miserere, Domine, miserere, Christe, miserere, Domine, quia credidi in te, miserere, Domine, quia misericordia tua cognovi te.Miserere, Domine, miserere, Christe: tu spiritus mei λόγος es, tu animae meae λόγος es, tu carnis meae λόγος es.Miserere, Domine, miserere, Christe: vivit Deus et semper vivit Deus, et quia ante ipsum nihil est, a se vivit Deus.Miserere, Domine, miserere, Christe: vivit Christus, et quia Deus ei generando dedit, ut a semet ipso vivat Christus, quia a semet vivit, semper vivit Christus.Miserere, Domine, miserere, Christe: quod si a semetipso vivit pater: et patre generante a se vivit Filius, consubstantiale patri est, quod ut semper vivit Filius.Miserere, Domine, miserere, Christe: animam, Deus, dedisti mihi, anima autem imago vitae est, quia vivit anima in aeternum, vivat et anima mea.
PL 8, 1142C憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。憐れめ、主よ。私は汝を信じたのだから。憐れめ、主よ。汝の慈しみによって私は汝を知ったのだから。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。汝は私の霊のロゴスであり、汝は私の魂のロゴスであり、汝は私の肉のロゴスである。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。神は生き、神はつねに生きる。そして神より先には何もないゆえに、神はおのれ自身より生きる。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。キリストは生きる。そして神は、生むことによって、キリストがおのれ自身より生きるようにこれを与えたがゆえに、おのれ自身より生きるがゆえに、キリストはつねに生きる。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。もし父がおのれ自身より生きるのであれば、父が生むことによって子もおのれ自身より生きるのであり、子がつねに生きるそのゆえんは、父と同一実体のものである。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。神よ、汝は私に魂を与えた。魂は生命の像である。魂は永遠に生きるゆえに、私の魂もまた生きんことを。
Hymni de Trinitate 2.0.2
Miserere, Domine, miserere, Christe: si ad similitudinem tuam, Deus pater, et ad imaginem Filii homo factus sum, vitam creatus saeculis, quia me cognovit Filius.Miserere, Domine, miserere, Christe: amavi mundum, quia tu mundum feceras: detentus mundo sum, dum invidet mundus tuis: nunc odi mundum, quia nunc percepi Spiritum.Miserere, Domine, miserere, Christe: succurre lapsis, Domine, succurre poenitentibus: quia divino et sancto judicio tuo quod peccavi, mysterium est.Miserere, Domine, miserere, Christe: cognosco, Domine, mandatum tuum, cognosco reditum in anima scriptum mea, propero si jubes redire, nostri Salvator Deus.Miserere, Domine, miserere, Christe: diu repugno, diu resisto inimico meo, sed adhuc mihi caro est, in qua victus diabolus, tibi triumphum magnum, nobis fidei murum dedit.Miserere, Domine, miserere, Christe: Velle mihi adjacet (Rom. VII, 18) , mundum et terras linquere sed imbecilla pluma est, velle sine subsidio tuo: da fidei pennas, ut volem sursum Deo.
PL 8, 1142D憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。父なる神よ、もし私が汝の似姿に、また子の像にかたどって人間として造られたのであれば、私は代々にわたる生命へと造られたのである。子が私を知ったゆえに。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。私は世界を愛した。汝が世界を造ったゆえに。世界が汝のものたちを妬むあいだ、私は世界にとらわれていた。しかし今、私は世界を憎む。今、私は霊を受け取ったゆえに。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。倒れた者たちを助けよ、主よ。悔いる者たちを助けよ。私が罪を犯したことは、汝の神聖にして聖なる裁きにおいて、秘義だからである。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。主よ、私は汝の戒めを知る。私は、私の魂に記された帰還を知る。もし汝が帰れと命じるなら、私は急ぐ。我々の救い主なる神よ。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。私は長らく我が敵に逆らい、長らく抗ってきた。しかし私にはなお肉があり、その肉において打ち負かされた悪魔は、汝に大いなる凱旋式を、我々に信仰の城壁を与えた。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。「意志は私のうちにある」(ローマ7:18)が、世界と地とを捨て去ることについては、汝の助けなき意志は弱々しい羽にすぎない。信仰の翼を与えよ、神へと高く飛び立てるように。
Hymni de Trinitate 2.0.3
Miserere, Domine, miserere, Christe: jam portas quaero spiritus, quas pandit Spiritus testimonium de Christo dicens, et quid sit mundus docens.Miserere, Domine, miserere, Christe: Pater qui genitus semper, qui repraesentas Deum, da claves coeli, atque in me vince diabolum, in sede lucis ut quiescam, gratia salvatus tua.
PL 8, 1143B憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。私はすでに霊の門を求める。その門を、霊はキリストについての証しを語り、世界が何であるかを教えつつ、開く。憐れめ、主よ。憐れめ、キリストよ。父よ、つねに生まれし者よ〔底本の句読は Pater qui genitus semper。Pater の後で区切り、別々の呼びかけと読む〕、神を現す者よ、天の鍵を与えよ。そして私の内で悪魔に打ち勝て。光の座に憩うことができるように、汝の恩寵によって救われて。