カイウス在位 283–296

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Epistola

Caput VI 第VI章

Pope Caius · Epistola · PL 5, 190A · 5 sectiones

Epistola 6.1

1

De episcopum vero, et presbyterorum, diaconorumque, et sequentium clericorum ordinationibus, sanctos apostolos et successores eorum, et praecipue Anacletum (Epistolae 2. Nullius fidei apud doctos) , et praeterea alios, sufficienter statuisse cognoscimus: et idcirco non est necesse nunc replicari, nisi quod illi non statuerunt.

PL 5, 190A

しかし、司教、司祭、助祭、およびそれに続く聖職者たちの叙任については、聖なる使徒たちとその後継者たち、とりわけアナクレトゥス(Epistolae 2. Nullius fidei apud doctos)、そしてそのほかの人々が十分に定めたことを我々は知っている。それゆえ、彼らが定めなかったことのほかは、今ここで繰り返す必要はない。

Epistola 6.2

2

Illud tamen nos statuentes vobis et omnibus servare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic ascendant in Ecclesia; qui ordinari merentur, id est, si quis episcopus esse meretur, sit primo ostiarus, deinde lector, postea exorcista, inde sacretur acolythus, demum vero subdiaconus, deinde diaconus, et postea presbyter, et exinde, si meretur, episcopus ordinetur.

PL 5, 190A

しかし、我々はこのことを定めて、諸君とすべての者に守るよう命じる。すなわち、教会の位階へと昇るべき者、叙任に値する者は、教会において次のように昇るべきである。つまり、もし誰かが司教であるに値するならば、まず守門役、次に朗読者、その後に祓魔師となり、それから侍祭に叙せられ、最後に副助祭、次いで助祭、その後に司祭となり、そしてそれから、値するならば、司教に叙任されるべきである。

Epistola 6.3

3

Et regiones, sicut in hac urbe fecimus, per singulas urbes, quae populosae fuerint, diaconibus dividantur.

PL 5, 190B

そして、我々がこの都市で行ったように、人口の多い都市においては、それぞれの地区が助祭たちに分配されるべきである。

Epistola 6.4

4

Et quaecumque difficiles quaestiones per singulas provincias exortae fuerint (Innocentius, ep. II) , semper ad sedem apostolicam referantur (S. Leo, ep. LXXXIV, c. 7; Vigilius, ep. II) . Bene vale, frater, et ora pro nobis.

PL 5, 190B

また、それぞれの属州において生じるいかなる困難な問題も(Innocentius, ep. II)、常に使徒座へと持ち込まれるべきである(S. Leo, ep. LXXXIV, c. 7; Vigilius, ep. II)。兄弟よ、健やかであれ。そして我々のために祈れ。

Epistola 6.5

5

Data kalendis martii, Diocletiano sexto et Constantio secundo viris clarissimis consulibus.

PL 5, 190B

ディオクレティアヌス六度目、コンスタンティウス二度目という最も高名な執政官の下、3月朔日に発せられた。