Epistola 0.1
I. Paganos et haereticos non posse accusare Christianos. II. Episcopum non accusandum apud judices saeculares. III. De episcopo, presbytero, aut diacono, vel reliquis clericis apud episcopos accusandis. IV. De his qui negant verbi Dei incarnationem.
PL 5, 183D一、異教徒と異端者はキリスト教徒を告発できないこと。二、司教は世俗の裁判官のもとで告発されてはならないこと。三、司教、司祭、助祭、またはその他の聖職者が司教たちのもとで告発される場合について。四、神の言葉の受肉を否定する者たちについて。
Epistola 0.2
V. Quod ad spem vitae aeternae perveniri non possit, nisi per mediatorem Dei et hominum Christum Jesum. VI. De ordinibus ecclesiasticis. Dilectissimo fratri Felici episcopo Caius.
PL 5, 183D五、神と人との仲介者であるキリスト・イエスによらなければ、永遠の生命の望みに達することはできないこと。六、教会の位階について。カイウスより、最愛の兄弟、司教フェリクスへ。
Epistola 0.3
Directas ad nos tuae charitatis (Vigilius, ep 2), epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine, gratanter accepimus, benedicentes Domini nostri clementiam: quia tales ab extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab iniqui lupi rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere.
PL 5, 183Dお前の愛から我々に差し向けられた(Vigilius, ep 2)、カトリックの探究への配慮に満ちた書簡を、我々は喜んで受け取り、我々の主の慈しみを祝福する。なぜなら、主はこのように、世界の果てからも、御自身の羊たちのために牧者たちを備えることをよしとされ、その牧者たちを通して、羊たちが救いの牧草に富み、かつ不義なる狼の強欲から守られ、その忍び寄る奸計に陥ることのないようにされるからである。
Epistola 0.4
Unde certum est, quia promissae vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis coelestium perfectio doctrinarum, tam votiva suscitatione perquiritur. Scriptum est enim: Beati qui perscrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII) .
PL 5, 183Dこのゆえに確かなことは、諸君には約束された至福の恩寵が続いて臨むということである。それは、諸君によって天上の教えの完全性が、かくも切なる希求をもって尋ね求められているからである。すなわちこう書かれている。「主の証しを尋ね求め、心を尽くして主を探し求める者は幸いである」(詩篇118)。
Epistola 0.5
Hoc ergo, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire confidimus, qui regulam catholicae fidei iisdem studes tenere vestigiis, quibus eam in apostolica sede cognoscis esse fundatam.
PL 5, 184Cそれゆえ、最愛の兄弟よ、お前の諮問のこの趣旨を心を尽くして考え合わせつつ、我々は、それがお前自身からも出たものであることを確信している。お前はカトリックの信仰の規範を、それが使徒座において据えられていると知るのと同じ足跡によって保とうと努めているからである。
Epistola 0.6
Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus, et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa (Psal. XVIII, ex vers. Hier.) , dilectionis tuae corda Christo probaverunt esse fidelia: tamen si quid ex his in Ecclesia, quae tuae gubernationi, Domino auxiliante, commissa est, necdum plena luce claruerit, ad eumdem fontem, de quo illa salutaris manarat lympha, recurritis, id est, quod debita charitate sumus amplexi: quia fiducialiter de his, unde apud vos observantiam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari.
PL 5, 184Cそして、彼らの声は全地に広がり、彼らの言葉は世界の果てにまで及んで(詩篇18、ヒエロニムス訳による)、お前の愛の心がキリストに対して忠実であることを証ししてきたとはいえ、それでもなお、主の助けによってお前の統治に委ねられている教会において、もしこれらのうちいまだ十分な光のもとに明らかになっていないことがあるならば、諸君はかの救いの水が流れ出た同じ泉へと立ち返る。すなわち、それは我々が当然の愛をもって受け入れたところのものである。なぜなら、諸君のもとでその遵守が疑わしいと述べたことについて、諸君は我々の返答によって確証されることを、信頼をもって望んだからである。
Epistola 0.7
Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes, de singulis, quid juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedes auctoritas, subjectis aliquibus etiam sanctorum capitalis regularum, credimus instruendum.
PL 5, 184Dそれゆえ、主にあってお前の愛に挨拶を送りつつ、個々の事柄について、カトリックの規律に従って使徒座の権威がどのような立場を保持しているかを、聖なる規範のいくつかの章句をも添えて、教え示すべきであると我々は考える。