Epistola 3.1
Et si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici, apud episcopos (quia alibi non oportet a qualibet persona quae rite recipienda est) fuerint accusati (haec et similia ex cod. Theod. et Aniano Hadr., cap. 22) , quicumque fuerit, sive ille sit sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit; noverit, probationis documenta se debere inferre.
PL 5, 185Aまた、もし司教、司祭、あるいは助祭、またはいかなる聖職者であれ、司教たちのもとで告発された場合(なぜなら、正しく受理されるべき人物によるのでなければ、他の場所では告発がなされてはならないからである)(haec et similia ex cod. Theod. et Aniano Hadr., cap. 22)、それが高位の栄誉ある人物であれ、他のいかなる位階の者であれ、この種の褒められない告発を企てた者は、誰であれ、証明の文書を提出すべきことを知らねばならない。
Epistola 3.2
Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturam infamiae sustinere, ut damno pudoris, aestimationis dispendio discat, sibi alienae verecundiae impune insidiari, saltem de caetero non licere.
PL 5, 185Aそれゆえ、もし誰かがこの種の人々について、証明されえない事柄を告発として持ち出したならば、この定めの権威によって、彼は自らが不名誉という損失を被ることを知るべきである。すなわち、恥辱による損害と評判の目減りとによって、他人の名誉を罰を受けることなく陥れることは、少なくとも今後は許されないのだと学ぶためである。
Epistola 3.3
Nam qualiter ad concilium veniatur, aut qualiter de suis rebus expoliati (3. q. 1. Episcopus suis rebus expoliatus) , vel ejecti a sedibus propriis, aut qui accusatores sint recipiendi, quive non sint, aut qualiter ejectis et expoliatis sint omnia legibus redintegranda, quae eis ablata sunt: et quia priusquam hoc factum fuerit, nullum crimen eis objici poterit, et qualiter illis induciae post integram instaurationem anniversariae, vel sex mensium, indulgendae sint, et qualiter sua omnia licenter et pacifice, absque ullius gravi impedimento disponere, et suorum amicorum et ecclesiasticorum patrum conciliis uti debeant, sufficienter ab apostolis, eorumque successoribus, ac nostris praedecessoribus statutum esse putamus.
PL 5, 185Aというのは、どのように教会会議に出頭すべきか、また(3. q. 1. Episcopus suis rebus expoliatus)自らの財産を奪われた者、あるいは自らの座から追放された者がどのように扱われるべきか、あるいはどのような告発人が受理されるべきで、どのような者が受理されるべきでないか、あるいは追放され財産を奪われた者について、彼らから奪われたすべてのものが法によってどのように回復されるべきか、そしてこの回復がなされるまでは、彼らにいかなる罪も負わせることができないこと、また完全な原状回復ののちに、一年または六か月の猶予が彼らに与えられるべきこと、また彼らが自らのすべての事柄を、何らの重大な妨げもなく、自由かつ平穏に処置し、自らの友人たちおよび教会の父たちの助言を用いるべきこと〔底本は conciliis。consiliis(助言)の意と取った〕は、使徒たちおよびその後継者たち、そして我々の先任者たちによって十分に定められている、と我々は考える。
Epistola 3.4
Super his autem non reor amplius nunc fore disputandum, nisi si surrexerint talia, quae adhuc non sunt manifesta.
PL 5, 185Bしかしこれらの事柄については、いまだ明らかでないような事案が新たに生じるのでない限り、これ以上論じられるべきだとは、今のところ考えない。
Epistola 3.5
Si eorum autem statuta non habueritis mittite fidelissimos scriptores, qui haec coram fidelibus testibus excipere, vobisque reportare sub stipulatione valeant.
PL 5, 185Cしかしもし諸君がそれらの定めを持っていないならば、最も信頼できる記録者たちを遣わせ。彼らは、信頼できる証人たちの面前でこれらのことを書き取り、誓約のもとに諸君へ持ち帰ることができる者たちである。