カイウス在位 283–296

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Epistola

Caput IV 第IV章

Pope Caius · Epistola · PL 5, 185C · 18 sectiones

Epistola 4.1

1

Caeterum, ut satisfaciam consultis tuis de verbo incarnationis et veritatis, quicumque illi sunt ita obcaecati, et a lumine veritatis alieni, ut Verbi Dei a tempore incarnationis denegent veritatem, ostendant in quo sibi christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si beatae Virginis partu, aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne.

PL 5, 185C

さて、お前が受肉と真理の論点について尋ねたことに応えるために、次のように言う。真理の光に盲目にされ、これに疎遠であるあまり、受肉の時からの神の言葉の真実性を否定する者たちがいるならば、彼らは、いかなる点においてキリスト教徒という名を自らに僭称しうるのか、また、もし幸いなるおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の出産にあたって、神性なき肉が、あるいは肉なき神性が生まれたのだとすれば、真理の福音といかなる理によって調和するのかを示すがよい。

Epistola 4.2

2

Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan., I) , ita negari non potest beato apostolo Paulo praedicante, quod Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor., V) .

PL 5, 185C

なぜなら、福音記者が「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」(ヨハネ1)と語るとおり、これを否定できないのと同様に、幸いなる使徒パウロが「神はキリストにあって世を御自身と和解させておられた」(二コリント5)と宣べ伝えるとおり、これもまた否定できないからである。

Epistola 4.3

3

Quae autem reconciliatio posset esse qua humano generi repropitiaretur Deus, si hominis causam mediator Dei hominumque non susciperet?

PL 5, 185D

しかし、神と人との仲介者が人間の事柄を引き受けなかったとすれば、それによって神が人類に対して再び宥められるような和解が、いったいどうしてありえようか。

Epistola 4.4

4

Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri (Philipp., II) in forma servi particeps esset et nostri, ut mortis vinculum, unius praevaricatione contractum, unius morte (qui solus morti nihil debuit) solveretur?

PL 5, 185D

また、神の姿にあって父と等しい方(フィリピ2)が、僕の姿にあって我々にも与る者とならなかったならば、いかなる理によって仲介者の真実性を満たしえたであろうか。それは、一人の違反によって結ばれた死の絆が、ただ一人の死によって——その方だけは死に対して何も負うところがなかったのだが——解かれるためであった。

Epistola 4.5

5

Effusio enim justi sanguinis Christi, tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent: quoniam, sicut Apostolus ait: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom., V) .

PL 5, 186A

実に、キリストの義なる血の流出は、その代価においてかくも豊かであったので、もし捕らわれ人のすべてが自らの贖い主を信じるならば、悪魔の絆はもはや何ものをも引き留めえなかったであろう。なぜなら、使徒が言うとおり、「罪の増したところには、恩寵はなおいっそう満ちあふれた」(ローマ5)からである。

Epistola 4.6

6

Et cum sub peccati praejudicio nati, potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis.

PL 5, 186A

そして、罪の予断のもとに生まれた者たちが、義へと生まれ変わる力を受け取った以上、自由の賜物は、隷属の負債よりもいっそう強力なものとなった。

Epistola 4.7

7

Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati: dicant quo sanguine sint redempti.

PL 5, 186A

それゆえ、我々の救い主における人間の肉体の真実性を否定する者たちは、この秘義の守りのうちに、自分たちにいかなる望みを残しているというのか。彼らは、いかなる犠牲によって和解させられたのかを言うがよい。いかなる血によって贖われたのかを言うがよい。

Epistola 4.8

8

Quis est, ut ait Apostolus, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes., V) ? Aut quod unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et aeternus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit?

PL 5, 186A

使徒が言うように、「我々のために御自身を献げ物とし、芳しい香りとして神への犠牲とした」(エフェソ5)方とは誰であるのか。あるいは、まことの永遠の大祭司が、自らの肉の屠りをもって十字架の祭壇の上に献げたもの以上に、聖なる犠牲がかつてあっただろうか。

Epistola 4.9

9

Licet in conspectu Domini pretiosa justorum mors fuit (Psal. CXV) , nullius tamen insontis occisio, redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt, coronas. De fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae.

PL 5, 186B

「主の御前において義人たちの死は尊い」(詩篇115)とはいえ、いかなる罪なき者の殺害も、世の贖いとはならなかった。義人たちは冠を受け取ったのであって、与えたのではない。信仰者たちの勇気からは、忍耐の実例が生まれたのであって、義の賜物が生まれたのではない。

Epistola 4.10

10

Singulares quippe in singulis mortis fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum filius hominis, unus solus Dominus noster Jesus Christus, qui vere erat Agnus immaculatus, extiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes etiam sunt suscitati.

PL 5, 186B

というのも、彼らの死はそれぞれ個々の者において個別のものであり、誰も自らの最期をもって他人の負債を払い終えることはなかったからである。まことの汚れなき小羊であられた人の子、ただひとりの我々の主イエス・キリストにおいてのみ、すべての者が十字架につけられ、すべての者が死に、すべての者が葬られ、すべての者がまた甦らされたのである。

Epistola 4.11

11

De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan., XII) .

PL 5, 186B

彼らについて、御自身がこう語られた。「私が地から上げられるとき、私はすべての者を自分のもとへ引き寄せるであろう」(ヨハネ12)。

Epistola 4.12

12

Fides etenim justificans impios, et creans justos, ad humanitatis retracta participium, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.

PL 5, 186C

すなわち、不敬虔な者を義とし、義人を創り出す信仰は、人間性への与りへと引き戻されて、その方において救いを得る。人間はただその方においてのみ、自らが無垢であることを見いだし、神の恩寵によって、その力について誇る自由を持つ。その方は、我々の肉の低さのうちに人類の敵と相まみえ、御自身が勝利をおさめたその肉体を持つ人々に、御自身の勝利を分け与えたのである。

Epistola 4.13

13

Licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo, vero Dei atque hominis Filio, Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis: quid sit, quod caro sine Verbo non agit; et quid sit, quod Verbum sine carne non efficit.

PL 5, 186C

それゆえ、我々の唯一の主イエス・キリスト、神と人とのまことの子であられる方において、言葉と肉とはひとつの位格をなし、その働きを分かちがたく、また分割されることなく共有しているとはいえ、それぞれの働きの性質は理解されねばならず、純粋な信仰の観想によって、肉の低さがどこまで及ぶのか、また神性の高さがどこへ傾くのかを見極めねばならない。すなわち、肉が言葉なしにはなさないことは何であるか、また言葉が肉なしには行わないことは何であるかを、である。

Epistola 4.14

14

Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo, nec pareret, et sine veritate carnis, obvoluta pannis infantia non jaceret; sine Verbi potentia, non adorarent magi puerum, stella indice declaratum; sine veritate carnis, non juberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodio persecutione subduci; sine Verbi potentia non diceret vox Patris, missa de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite (Matth. III et XVII) , et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi (Joan., I) .

PL 5, 186D

実に、言葉の力なくしては、おとめは身ごもることも産むこともなかったであろうし、肉の真実性なくしては、産着にくるまれた幼子が横たわることもなかったであろう。言葉の力なくしては、星に示されたその幼子を、博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕が礼拝することもなかったであろう。肉の真実性なくしては、幼子がエジプトへ移されるよう命じられ、ヘロデの迫害から逃れさせられることもなかったであろう。言葉の力なくしては、天から遣わされた父の声が、「これは我が愛する子、私の心に適う者である。彼の言うことを聞け」(マタイ3、17)と語ることもなかったであろうし、肉の真実性なくしては、ヨハネが「見よ、神の小羊、世の罪を取り除く方である」(ヨハネ1)と証しすることもなかったであろう。

Epistola 4.15

15

Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium, et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis, nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato (Matth. IV; Joan., XI; Marc., IV; Joan., X et XIV) .

PL 5, 186D

言葉の力なくしては、弱った者の回復も、死者の甦りもなされなかったであろうし、肉の真実性なくしては、飢えた者に食物も、疲れた者に眠りも必要ではなかったであろう(マタイ4、ヨハネ11、マルコ4、ヨハネ10、14)。

Epistola 4.16

16

Postremo, sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati Petri apostoli, unum Christum Dei filium, et hominem credit et Verbum (Matth., XVI) .

PL 5, 187A

最後に、言葉の力なくしては、主が御自身を父と等しいと宣言することもなかったであろうし、肉の真実性なくしては、その同じ方が父を御自身よりも大きいと言うこともなかったであろう。カトリックの信仰はそのいずれをも受け入れ、そのいずれをも擁護する。すなわち、幸いなる使徒ペトロの告白に従って、唯一のキリスト、神の子を、人であり、かつ言葉であると信じるのである(マタイ16)。

Epistola 4.17

17

Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est (Joan., I) nihil umquam inter utramque formam divisionis extiterit, et per omnia incrementa corporea, unius personae fuerint totius temporis actiones; ea ipsa tamen ut ita dicam, quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cujusque formae sit, ex operum qualitate sentimus.

PL 5, 187A

それゆえ、おとめの胎内において言葉が肉となったその初めから(ヨハネ1)、二つの姿のあいだにいかなる分離もかつて生じたことはなく、肉体のあらゆる成長を通じて、全時間にわたる働きはただひとつの位格のものであったとはいえ、いわば、分かちがたくなされたそれらの事柄を、我々は何らの混同によっても混じり合わせることはせず、それぞれの働きの性質から、どちらの姿に属するものであるかを見分けるのである。

Epistola 4.18

18

Dicant ergo isti hypocritae, qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quid jacuerit in sepulchro, et revoluto lapide monumenti, quae tertia die caro resurrexerit, et in qua post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat, cum diceret: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Joan., XIX; Matth., XXVIII) ; et apostolo Thomae: Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus, sed fidelis (Luc., XXIV; Joan., XX) ; qua utique manifestatione corporis sui, jam haereticorum mendacia destruebat, ut universa Ecclesia Christi innovanda doctrinis, hoc sibi non dubitaret credendum, quod apostoli susceperant praedicandum.

PL 5, 187B

それゆえ、盲目の心をもって真理の光を受け入れようとしないこれらの偽善者たちは、言うがよい。威光の主キリストが十字架の木にはりつけにされたのはいかなる姿においてであったか、墓に横たわっていたものは何であったか、また墓石が転がされたのち、三日目に甦ったのはいかなる肉であったか、そして復活ののち、信じなかった何人かの弟子たちを咎め、ためらう者たちの疑いを打ち破って、「触れて見よ、霊には肉も骨もないが、わたしにはあると汝らは見ている」(ヨハネ19、マタイ28)〔この句は実際にはルカ24:39にあたるが、底本の表示のまま写した〕と言い、また使徒トマスには「汝の手をわたしの脇腹に差し入れ、わたしの手と足を見よ、信じない者ではなく、信じる者となれ」(ルカ24、ヨハネ20)と言ったのは、いかなる姿においてであったか。まさにこの御自身の肉体の顕示によって、主はすでに異端者たちの偽りを打ち砕いていた。それは、教えによって刷新されるべきキリストの全教会が、使徒たちが宣べ伝えるべく受け取ったことを、信じるべきこととして疑うことのないようにするためであった。