Epistola 4.1
Atque utinam nunc facultas daretur, frater charissime, ut interesse illic vobis regredientibus possemus, qui vos mutua charitate diligimus, ut adventus vestri laetissimum fructum praesentes cum caeteris ipsi quoque caperemus!
PL 3, 974B最愛の兄弟よ、願わくは今、我々にその機会が与えられ、諸君が帰って来る際にかの地に居合わせることができたなら。我々は互いの愛によって諸君を愛しているのだから、諸君の到来という最も喜ばしい実りを、他の者たちとともに、我々自身もその場で受け取ることができたであろうに。
Epistola 4.2
Quae illic exsultatio omnium fratrum! qui concursus atque complexus occurrentium singulorum! Vix osculis adhaerentium potest satisfieri, vix vultus ipsi atque oculi plebis possunt videndo satiari.
PL 3, 974Bかの地における、すべての兄弟たちの喜び踊る様はいかばかりであろうか。迎えに出る者一人一人の駆け寄りと抱擁は、いかばかりであろうか。すがりつく者たちの口づけによっても、ほとんど満ち足りることがなく、民の顔と目そのものも、見ることによってほとんど満たされることがない。
Epistola 4.3
De adventus vestri gaudio cognoscere illic fraternitas coepit, qualis et quanta sit secutura Christo veniente laetitia, cujus quia cito appropinquabit adventus, imago jam quaedam praecessit in vobis: ut quomodo Joannes praecursor ejus et praevius veniens praedicavit Christum venisse, sic nunc episcopo confessore Domini et sacerdote redeunte appareat et Dominum jam redire.
PL 3, 975A諸君の到来の喜びから、かの地の兄弟団は、キリストが来られるときに続くであろう喜びがいかなるもの、いかほどのものであるかを知り始めた。そのキリストの到来は間もなく近づくがゆえに、その模像がすでに諸君のうちに先立って現れたのである。すなわち、かつて先駆者にして先触れであったヨハネが来てキリストが来られたことを宣べ伝えたように、今や、主の告白者にして司教である者が帰って来ることによって、主もすでに帰って来られつつあることが現れるのである。
Epistola 4.4
Vicarias vero pro nobis ego et collegae et fraternitas omnis has ad vos litteras mittimus, frater charissime, et repraesentantes vobis per epistolam gaudium nostrum, fida obsequia charitatis expromimus, hic quoque in sacrificiis atque in orationibus nostris non cessantes Deo patri et Christo filio ejus Domino nostro gratias agere, et orare pariter ac petere, ut qui perfectus est atque perficiens, custodiat et perficiat in vobis confessionis vestrae gloriosam coronam: qui et ad hoc vos fortasse revocavit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestrae consummata martyria.
PL 3, 975A最愛の兄弟よ、我々に代わって、私と同僚たちと兄弟団全体は、諸君へこの手紙を送る。そして、書簡を通して我々の喜びを諸君に再現しつつ、愛の忠実な奉仕を表し、こちらでもまた、我々の生贄と祈りのうちに、父なる神と、我々の主であるその子キリストとに感謝を捧げること、そして、完全な者であり完全にする者である方が、諸君のうちに諸君の告白の栄えある栄冠を守り、完成させてくださるよう、ともに祈り願うことをやめない。その方はまた、恐らくこのために諸君を呼び戻されたのである。すなわち、諸君の告白の殉教が外において全うされていたなら、その栄光が隠れたものとなってしまわないためである。
Epistola 4.5
Nam victima, quae fraternitati praebet exemplum virtutis et fidei, praesentibus debet fratribus immolari. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 976Aなぜなら、兄弟団に徳と信仰の実例を示す犠牲獣は、居合わせる兄弟たちの前で生贄として捧げられるべきだからである。最愛の兄弟よ、我々はお前が常に健やかであるよう願う。