Epistola 2.1
Neque enim in tribus pueris minor fuit martyrii dignitas (Dan. III) , quia mortem frustrata de camino ignis incolumes exierunt: aut non consummatus Daniel exstitit in suis laudibus, quia qui leonibus missus fuerat ad praedam, protectus a Domino, vixit ad gloriam (Dan. VI) .
PL 3, 973Aというのも、三人の若者たちにおいても、殉教の尊厳が劣っていたわけではなかったからである(ダニエル3章)。彼らは炉の火から死を免れ、無事に出てきたのである。あるいは、ダニエルもその誉れにおいて未完成の者として現れたのではなかった〔底本は句点で終える。反語の疑問文とも読めるが、句点に従って訳した〕。餌食として獅子の中に投げ込まれた彼は、主に守られて、栄光のうちに生きたからである(ダニエル6章)。
Epistola 2.2
In confessoribus Christi dilata martyria non meritum confessionis minuunt, sed magnalia divinae protectionis ostendunt.
PL 3, 973Aキリストの告白者たちにおいて、先延ばしにされた殉教は、告白の功績を減じるのではなく、神の守りの大いなる御業を示すのである。
Epistola 2.3
Repraesentatum videmus in vobis, quod apud regem fortes atque illustres pueri praedicaverunt, ipsos quidem paratos esse ardere flammis, ne diis ejus servirent, aut imaginem quam fecerat adorarent; Deum tamen quem colebant, quemque et nos colimus, potentem esse ut eos de camino illis eximeret, et de regis manibus ac de poenis praesentibus liberaret (Dan. III, 16) .
PL 3, 973Bかの勇敢にして輝かしい若者たちが王の前で述べたことが、諸君において再現されたのを我々は見る。すなわち、彼らは王の神々に仕えることも、王が造った像を拝むこともしないために、炎の中で焼かれる用意ができていたが、彼らが崇め、我々もまた崇める神は、彼らをその炉から救い出し、王の手と目前の刑罰から解放する力を持っておられる、ということである(ダニエル3:16)。
Epistola 2.4
Quod invenimus in confessionis vestrae fide, et in Domini circa vos protectione nunc gestum; ut cum vos parati fueritis et prompti omne subire supplicium, Dominus tamen vos poenae subtraheret, et Ecclesiae reservaret.
PL 3, 973B同じことが、諸君の告白の信仰と、諸君をめぐる主の守りのうちに、今なされたのを我々は見出す。すなわち、諸君があらゆる刑罰を受ける用意があり、それに臨む覚悟でありながら、主は諸君を刑罰から引き離し、教会のために取っておかれたのである。
Epistola 2.5
Regredientibus vobis breviata non est in episcopo confessionis suae dignitas, sed magis crevit sacerdotalis auctoritas: ut altari Dei assistat antistes, qui ad confessionis arma sumenda et facienda martyria non verbis plebem, sed factis cohortetur; et imminente Antichristo paret ad praelium milites non solo sermonis et vocis incitamento, sed fidei et virtutis exemplo.
PL 3, 973B諸君が帰って来たことによって、司教における自らの告白の尊厳が短くされたのではなく、むしろ司教としての権威が増した。それは、神の祭壇に立つ司教が、告白の武具を取り殉教を成し遂げるよう、民を言葉によってではなく行いによって励ますためであり、また、反キリストが迫り来る中、言葉と声の励ましのみによってではなく、信仰と徳の実例によって、兵士たちを戦いに備えさせるためである。