Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.1
Dilectissimo fratri Neriano Anastasius. Multa mihi in omnibus fidei et bonitatis tuae litteris causa gaudii est, quod tantum studium circa religionis cultum exhibes, et Domini sacerdotes tuis in partibus adjuvare studes.
PL 20, 78Aアナスタシウスより、いとも愛する兄弟ネリアヌスへ。あなたの信仰と善良さを示すどの書簡においても、私には大きな喜びの理由がある。あなたが宗教の礼拝にこれほどの熱意を示し、あなたの地方で主の祭司〔sacerdos〕たちを助けようと努めているからである。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.2
Unde et Deo gratias ago, qui te ad hoc instigat, et ut perseverabilem in bonis operibus te faciat, exoro.
PL 20, 78Bそれゆえ、あなたをこれへと駆り立てる神に感謝し、また神があなたを善い業において堅忍する者とするよう、切に祈る。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.3
Vos tamen et in prosperis et in adversis Deum laudare magnifice oportet, ejus sub potenti humiliari manu: ut in tempore vos tribulationis (juxta Petrum apostolum) confortet et exaltet (I Pet. V, 6) .
PL 20, 78Bあなたは〔vos。一人の相手への敬意の複数〕、順境においても逆境においても、神を大いに賛美し、その力ある手の下でへりくだるべきである。苦難のときに、(使徒ペトロに従えば)神があなたを力づけ、高めるためである(一ペトロ5:6)。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.4
Fraternitatis ergo vestrae afflictio, quam de amissione parentum vestrorum vos habuisse audivimus, tantam nobis causam moeroris injecit, ut quia nos de duobus charitas unum fecit, cor nostrum in vestris specialiter uri tribulationibus sentiremus.
PL 20, 78Bそれゆえ、あなたの兄弟愛の苦しみ、すなわち両親を失ったことであなたが味わったと我々が聞いた苦しみは、我々にこれほどの悲しみの理由を投げかけ、愛が二人を一つにしたので、我々の心があなたの苦難のゆえにとくに焼かれるのを感じるほどであった。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.5
Sed in hoc dolore multum me consolata est sanctitatis tuae ad animum res deducta, quia ( fort. qua) et patienter ferre tristitiam decet, et de morte plebis tuae ulterius longam non habere moestitiam.
PL 20, 78Bしかしこの苦痛のなかで、あなたの聖性の心に導かれた事柄が、私を大いに慰めた。というのも(おそらく「それによって」)、悲しみを忍耐強く耐えることがふさわしく、またあなたの民〔plebis tuae。底本のまま。両親を指すか〕の死について、これ以上長い嘆きを持たないことがふさわしいからである。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.6
Ne tamen aliqua adhuc tribulatio in vestra mente resideat, hortor quiescere ( fort. quiesce) a dolore: quia indecens est, te illis taedio affectionis addici, quos credendum est ad veram moriendo vitam pervenire.
PL 20, 78Cしかしなお何らかの苦難があなたの心にとどまることのないよう、苦痛から離れて休むよう勧める(おそらく「休め」)。死ぬことによって真の生命に達したと信じるべき人々に、情愛の倦怠によって縛られているのは、ふさわしくないからである。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.7
Habent forsitan illi justam longi doloris excusationem, qui vitam alteram nesciunt, qui de hoc saeculo ad melius esse transitum non confidunt.
PL 20, 78C別の生命を知らず、この世からよりよい存在への移行を信じない者たちには、おそらく、長い苦痛についての正当な弁解がある。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.8
Nos autem qui novimus, qui credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc nobis magis in culpa sit.
PL 20, 78Cしかし、知り、信じ、教える我々は、逝く者たちについて過度に悲しんではならない。他の人々のもとで情愛の見かけを持つものが、我々にはむしろ咎となることのないためである。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.9
Nam diffidentiae quodammodo genus est; contra quod quisque praedicator queritur, justitiam amans, dicente Apostolo: Nolumus autem vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent.
PL 20, 78Cそれは、ある意味で不信の一種だからである。正義を愛する説教者は誰でも、それに対して嘆く。使徒が言う。「眠りについた者たちについて、汝らが知らずにいることを我々は望まない。ほかの、望みを持たない者たちのように、汝らが悲しむことのないためである」。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.10
Hac itaque, frater charissime, ratione perspecta, studendum nobis est, ne (sicut diximus) de mortuis affligamur, sed affectum viventibus impendamus, quibus et pietas ad utilitatem, et sit ad fructum dilectio.
PL 20, 78Dそれゆえ、親愛なる兄弟よ、この道理を見きわめて、我々は(すでに述べたように)死者のために悲しみ苦しむことのないよう努めるべきであり、むしろ生きている者たちに情愛を注ぐべきである。彼らにとっては、情愛が益となり、愛が実りとなるように。
Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 2.0.11
Depone ergo, charissime, moerorem, et assume spiritualem fructum laetitiae ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae, servorumque ejus profectum: et vitae hujus quaecumque sunt spatia aeternis divinisque officiis illustrare contende, ut qui insignem te prestitit, reddat per saecula clariorem. Data septimo Idus Junii, Theodosio Augusto VII et Palladio, viris clarissimis consulibus.
PL 20, 78Dそれゆえ、親愛なる者よ、悲しみを捨て、神の聖なる教会の益と、その僕たちの進歩のために、霊的な喜びの実を取れ。この生涯のどのような期間であれ、永遠で神聖な務めによって輝かせるよう努めよ。あなたを際立った者とした者が、世々にいっそう輝かしい者とするように。6月7日〔イドゥスの前の第7日〕、テオドシウス・アウグストゥスが7度目に、パラディウスとともに、いとも輝かしき人々が執政官の年に発送。