作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae

Epistola I, Caput III 第I書簡 第III章

Anonymous · Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae · PL 20, 76C · 13 sectiones

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.1

1

Manichaeos vero, quos in urbe Roma invenimus, et sequaces eorum nolite recipere, neque eis communicare, aut ullam cum eis participationem habere, priusquam ad rectam convertantur fidem; ne eorum male pullulantia semina, quae a nobis in Urbe exstinguuntur, pessimis vobiscum radicibus seminentur vel germinent.

PL 20, 76C

ところで、我々がローマの都で見つけたマニ教徒とその追随者は、正しい信仰に立ち帰るまでは、受け入れてはならず、彼らと交わってはならず、彼らとのいかなる関与も持ってはならない。悪しく芽生える彼らの種が、我々によって都で根絶されているのに、諸君のもとで最悪の根をもって蒔かれ、あるいは芽を出すことのないようにするためである。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.2

2

Plurimos vero eorum, et suae sequaces impietatis, atque illorum doctores investigatio nostra reperit, vigilantia divulgavit, auctoritas et censura coercuit.

PL 20, 76D

彼らのうちの非常に多くの者、自らの不敬虔の追随者、またその教師たちを、我々の探索が突き止め、警戒が明るみに出し、権威と譴責が抑え込んだ。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.3

3

Quos potuimus emendare, correximus: et ut damnarent Manichaeum cum praedicatione et disciplinis suis, publica in ecclesia professione et manus suae subscriptione compulimus: et ita de voragine impietatis suae confessos, poenitentiam concedendo, levavimus.

PL 20, 77A

矯正できた者たちは矯正した。そして、彼らがマニを、その宣教と教説とともに断罪するよう、教会における公の告白と自筆の署名によって強いた。こうして自らの不敬虔の深淵から告白した者たちを、悔い改めを許すことによって引き上げた。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.4

4

Aliquanti vero, qui ita se demerserunt, ut nullum his auxiliantis remedium posset subvenire, subditi legibus, secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati, et omnia quae tam in scriptis, quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus quid fugeret aut vitaret, oculis Christianae plebis certa manifestatione probavimus ( fort. propalavimus) , adeo ut ipse qui eorum dicebatur episcopus, a nobis tentus, proderet flagitiosa in suis mysteriis ( fort. mysticis) , quae teneret, sicut gestorum vos series poterit edocere.

PL 20, 77A

しかし幾人かは、助けとなる救いの手立てがもはや及ばぬほど深く沈んでいたので、法に付され、キリスト教徒の皇帝たちの定めに従って、聖なる群れを自らの感染で汚さないよう、公の裁判官たちによって永久の追放に処された。また、彼らが文書にも秘められた伝承にも持っている、俗悪で恥ずべきもののすべてを、民が何を逃れ何を避けるべきかを知るように、キリスト教徒の民の目の前に、確かな明示をもって示した(おそらく「公にした」)。そのため、彼らの司教〔マニ教徒の〕と呼ばれていた者自身が、我々に捕らえられて、自らの秘儀(おそらく「秘儀に関わるもの」)において保持していた恥ずべき事柄を明かしたほどである。それは議事録の記録が、諸君に教えることができよう。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.5

5

Ad instructionem enim vestram etiam ipsa direximus: quibus lectis, omnia quae a nobis deprehensa sunt, nosse poteritis.

PL 20, 77B

実際、諸君の教導のために、その〔議事録〕そのものをも送った。それを読めば、我々によって摘発されたすべてを知ることができよう。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.6

6

Et quia aliquantos de his, quos, ne absolverentur, arctior ( fort. atrocior) reatus involverat; cognovimus aufugisse, hanc ad dilectionem vestram epistolam misimus, ut effecta certior sanctitas vestra, sollicitius agere dignetur et cautius, nec ubi Manichaeae perversitatis homines plebes vestras facultatem laedendi, et hujus sacrilegii possint invenire doctores.

PL 20, 77B

また、無罪放免されないよう、いっそう厳しい(おそらく「いっそう重い」)罪責が巻き込んでいた者たちのうち、幾人かが逃亡したと知ったので、この書簡を諸君の愛に送った。諸君の聖性がいっそう確かな知識を得て、いっそう気をつけ、いっそう用心深く行動することをよしとし、マニ教の邪悪の者たちが、諸君の民を害する機会も、この瀆聖の教師たちを〔見いだす〕機会も、得ることのないようにするためである〔nec ubi … possint invenire の構成が崩れているらしく、このように解した〕。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.7

7

Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi eos, qui sunt perversi doctores ( fort. proditores) et perditi, zelo fidei dominicae persequamur, et a sanis mentibus (ne pestis haec latius divulgetur) ( al. perditores, ita ms. Justell.) severitate, qua possumus, abscindamus.

PL 20, 77B

実際、我々に託された者たちを、そうでなければ治めることはできない。すなわち、邪悪で滅びた教師たち(おそらく「裏切り者」)を、主の信仰への熱意をもって追及し、健全な精神から(この疫病がさらに広く広まらないように)(別本では「滅ぼす者」、ジュステルの写本はこう読む)、できるかぎりの厳しさをもって切り離すのでなければ。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.8

8

Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis, sollicitudine vigiletis ad investigandos eos, necubi occultandi se reperiant facultatem.

PL 20, 77C

それゆえ、私は諸君の愛に勧め、切に願い、また戒める。諸君が持つべき、また持ちうる配慮をもって、彼らを突き止めるために目を覚ましているように。どこかで身を隠す機会を、彼らが見いだすことのないためである。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.9

9

Hi, fratres, valde cavendi sunt, ne dominicum gregem perversitatibus, quibus possunt, contaminare valeant.

PL 20, 77C

兄弟たちよ、この者たちは、できるかぎりの邪悪をもって主の群れを汚すことのないよう、大いに警戒されなければならない。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.10

10

Sunt ergo quidam eorum veste sua oves significantes, interius vero lupi rapaces existunt: Quos (juxta veritatis vocem) ex fructibus eorum debemus agnoscere (Matth. VII, 16) .

PL 20, 77C

それゆえ、彼らの中には、衣によって羊を装いながら、内側では貪欲な狼である者がいる。彼らを、(真理の声に従って)その実によって、我々は見分けなければならない(マタイ7:16)。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.11

11

Quando autem coeperint assumere impietatem, illud quod occultabatur in illis, aperitur, et dolus omnis fit omnibus manifestus. Inveniuntur quoque infirmae fidei homines, et qui divinas lectiones sitiunt, secum eos in perditionem praecipitant.

PL 20, 77C

しかし、彼らが不敬虔を身にまとい始めるとき、彼らのうちに隠されていたものが明らかになり、あらゆる欺きがすべての人に明白となる。また、信仰の弱い人々や、神の言葉の朗読に渇く者たちが見いだされ、〔彼らは〕この者たちを自分たちとともに滅びへと突き落とす〔inveniuntur … praecipitant の主語は定かでない。マニ教徒が主語と取った〕。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.12

12

Dissipant enim et vituperant patrum disciplinas, et relinquunt sanctas Scripturas ad suam perditionem. Quos, ut praedictum est, debemus praevidere, et ab his multum cavere, ne in malitia sua aliqui occupati, concidant de sua firmitate.

PL 20, 77D

実際、彼らは教父たちの教えを散らし、罵り、自らの滅びのために聖書を捨てる。すでに述べたように、我々は彼らを予見し、彼らを大いに警戒しなければならない。その悪意に取りつかれた幾人かが、自らの堅固さから崩れ落ちることのないためである。

Epistolae duae S. Anastasio perperam attributae 1.3.13

13

Saluto itaque vos, fratres, et omnes quae vobiscum bene sentiunt, ecclesias. Nos quoque, ut modo facitis, et alloquamini, peto, crebrius litteris, et frequentius de fide et bona intentione vestra atque sospitate, laetificate, ut et gaudium commune habeamus, et Domino pari voto fideliter serviamus. Data Nonis Octobris, Arcadio et Bautone viris clarissimis consulibus.

PL 20, 77D

それゆえ、兄弟たちよ、私は諸君と、諸君とともに正しく思うすべての諸教会に挨拶する。また、いま諸君がしているように、我々にも書簡でより頻繁に語りかけ、諸君の信仰と善き意図と無事について、よりしばしば我々を喜ばせてほしいと願う。我々が共通の喜びを持ち、同じ願いをもって主に忠実に仕えるためである。10月7日〔ノナエ〕、いとも輝かしき人アルカディウスとバウトが執政官の年に発送。