プロバ4世紀中ごろ

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Cento Vergilianus de laudibus Christi

Pars secunda. De Novo Testamento, Prooemium 第2部 新約について 冒頭

Faltonia Betitia Proba · Cento Vergilianus de laudibus Christi · PL 19, 809D · 39 sectiones

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.1

1

Invocatio ad Deum.Nunc ad te, et tua, magne Pater, consulta revertor.Majus opus moveo, vatum praedicta priorumAggredior, quamvis angusti terminus aeviAccipiet, tentanda via est, qua me quoque possimTollere humo, et nomen fama tot ferre per annos,Quod tua progenies coelo descendit ab alto,Attulit et nobis aliquando optantibus aetasAuxilium adventumque Dei: cum femina primumVirginis os habitumque gerens, mirabile dictu!Nec generis nostri puerum, nec sanguinis edit.Sed quia terrifico cecinerunt omine vatesAdventare virum populis terrisque superbumSemine ab aethereo, qui viribus occupet orbem,Imperium Oceano, famam qui terminet astris.

PL 19, 809D

神への呼びかけ。今、汝のもとへ、大いなる父よ、汝の計らいのもとへ私は戻る。私はより大きな業に着手する。先の預言者たちの告げたことに取りかかる。たとえ狭い生涯の限りが受け止めるとしても、試みるべき道がある。それによって私も地から身を持ち上げ、名を評判によって幾年もの間運べるような。汝の子孫が高い天から降り、時代が、願う我々にもついに助けと神の到来をもたらしたからだ。そのとき初めて女がおとめの顔と姿をもって(語るも不思議なこと)、我々の血統でも血筋でもない男の子を産んだ。しかし預言者たちは恐るべき前兆を伴って歌った、諸々の民と地に誇らしい男が来ようとしていると、天空の種から、力で世界を占める者が、その支配は大洋〔Oceanus〕を、名声は星々を限りとする者が。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.2

2

De Nativitate Jesu Christi.Jamque aderat promissa dies, quo tempore primumExtulit os sacrum divinae stirpis origoMissa sub imperio, venitque in corpore virtusMista Deo, subiit chari Genitoris imago.

PL 19, 810A

イエス・キリストの誕生について。約束された日がすでに来ていた。その時、初めて神の血統の源が、聖なる顔をもたげ、支配のもとに遣わされた。力は体をとって来て、神と混じり合い、いとしい生みの親の像が現れた。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.3

3

De Stella et Magis.Haud mora, continuo coeli regione serenaStella facem ducens magna cum luce refulsit.Agnovere Deum proceres, cunctique repenteMuneribus cumulant, et sanctum sidus adorant.Tum vero manifesta fides, clarumque paternaeNomen virtutis, Christique agnoscere vultumFlagrant, et quae det divini signa Decoris.

PL 19, 810B

星と博士たちについて。ただちに、すぐさま、静かな天の領域に松明を引く星が、大いなる光とともに輝いた。貴人たちは神を認め、皆たちまち贈り物を積み上げ、聖なる星を拝む。そのとき、まことに信仰は明らかとなり、父の力の輝かしい名と、キリストの顔を認めることを彼らは熱望し、神の美しさのしるしを与えるものを〔求める〕。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.4

4

Metuisse Herodem nato Christo.Protinus ad regem magno clamore furentemFama volat, magnasque acuit rumoribus iras,Incenditque animum, matrisque allabitur aures.Illa dolos, dirumque nefas haud inscia rerumPraesensit, motusque excepit prima futurosPraescia venturi, furtim mandavit alendum,Dum curae ambiguae, dum mens exaestuat ira.

PL 19, 810B

キリストが生まれてヘロデが恐れたこと。ただちに、大声で怒り狂う王のもとへ噂が飛び、風聞で大きな怒りを研ぎ、心を燃え立たせ、母の耳に忍び寄る。彼女は、事情を知らないのではなく、策略と恐ろしい悪事を予感し、まっさきに来るべき動きを察し、来るべきことを予知して、ひそかに養うよう〔子を〕託した、憂いが揺れ、心が怒りで煮えたぎるあいだ。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.5

5

Herodes jubet occidi infantes.At rex sollicitus stirpem et genus omne futurumPraecipitare jubet, subjectisque urere flammis,Multa movens, mittitque viros qui certa reportent.Haud secus ac jussi faciunt, rapidisque ferunturPassibus, et magnis urbem terroribus implent.Continuo auditae voces, vagitus et ingens,Infantumque animae flentes, ante ora parentumCorpora natorum sternuntur limine primo.

PL 19, 810C

ヘロデが幼子たちを殺すよう命じる。だが不安な王は、将来の血統と種族のすべてを滅ぼし、下から火をつけて焼くよう命じ、多くを思い巡らし、確かな報せを持ち帰る男たちを遣わす。命じられたとおりに彼らは行い、速い足で運ばれ、町を大いなる恐怖で満たす。たちまち叫びが聞こえ、大きな泣き声が、幼子たちの泣く魂が。両親の目の前で子らの体が戸口に倒される。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.6

6

Fugit Virgo cum filio in Aegyptum.At mater gemitu non frustra exterrita tanto,Ipsa manu prae se portans, turbante tumultu,Infantem, fugiens plena ad praesepia tendit.Hic natum angusti subter fastigia tectiNutribat, teneris immulgens ubera labris.Haec tibi prima, puer, fundent cunabula flores,Mixtaque ridenti passim cum baccare tellusMolli paulatim colocasia fundet acantho.

PL 19, 810C

おとめが子とともにエジプトへ逃れる。しかし母は、これほどの嘆きに空しくなく驚き、騒乱が荒れ狂うなか、自分の手で前に抱えて、幼子を連れ、逃げて、家畜の満ちた囲いへ向かう。ここで彼女は、狭い屋根の頂の下で子を養った。柔らかな唇に乳房を含ませて。子よ、この揺りかごが最初に、汝のために花を注ぎ、大地は至るところ、笑うバッカルの香草〔baccar〕と混ぜて、柔らかいアカンサスとともに、少しずつサトイモ〔colocasia〕を生み出すだろう。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.7

7

Christus disputat in templo in medio seniorum.Et jam finis erat, perfecto temporis orbe,Ut primum cessit furor, et rabida ora quierunt,Ante annos animum gestans coelestis origo.

PL 19, 810D

キリストが神殿で長老たちの中で議論する。時の円環が満ちて、もう終わりが来ていた。怒りがひとたび退き、荒ぶる口が静まるや否や、年齢に先立つ心をもつ、天の源である者が。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.8

8

Mirantur omnes Christum.Per medias urbes graditur, populosque propinquos.Illum omnis tectis, agrisque effusa juventusAttonitis inhians animis prospectat euntem,Turbaque miratur matrum, quis spiritus illi,Quis vultus, vocisve sonus, vel gressus eunti est.

PL 19, 810D

皆がキリストに驚嘆する。彼は町々の真ん中を、近隣の民の中を歩む。若者たちは皆、家々から、野から流れ出て、驚きの心で口を開けて、歩む彼を見渡し、母たちの群れは驚く、彼にどんな気息があるか、どんな顔か、声の響きか、歩く足取りか。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.9

9

Testimonium Joannis de Christo.Continuo vates, namque hic certissimus auctor,Ut procul a gelido secretum flumine vidit,Tempus, ait, Deus, ecce Deus, cui maxima rerumVerborumque fides: tu non eris alter ab illo,Fortunate puer, coeli cui sidera parent.Sic equidem ducebam animo, rebarque futurum,Exspectate venis, spes et solatia nostri.

PL 19, 811A

キリストについてのヨハネの証し。ただちに預言者が、これは最も確かな証人だから、冷たい川から離れて隠れた彼を見ると、「時だ」と言う、「神だ、見よ神だ、事と言葉の最大の信は彼にある。汝は彼に次ぐ別の者にはならない、幸いな少年よ、天の星々が従う者よ。私は確かにこう心に思い、そうなると考えていた、待ち望まれた者よ、汝は来た、我々の望みにして慰めよ」と。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.10

10

Christus baptizatur a Joanne, et Spiritus sanctus descendit de coelo.Haec ubi dicta dedit, fluvio mersare salubriAccepit venientem, ac mollibus extulit undis,Exsultantque vada, et subito commota columbaDevolat, atque super caput astitit, inde repenteRadit iter liquidum, celeres neque commovet alas.

PL 19, 811A

キリストがヨハネから洗礼を受け、聖なる霊が天から降る。こう語り終えると、救いの川に浸すために来た者を迎え入れ、柔らかな波から引き上げた。浅瀬は躍り、突然、ハトが身を翻して舞い降り、頭の上にとどまり、それから突然、澄んだ道をかすめ飛び、素早い翼も動かさない。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.11

11

Multos baptizatos cum Christo.Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,Certatim largos humeris infundere rores.

PL 19, 811B

多くの人がキリストとともに洗礼を受けたこと。ここへ群衆がみな岸辺に押し寄せ、競って肩に豊かな水滴を注ぎかけさせた。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.12

12

Vox de coelo audita est, hic est, etc.Tunc Genitor natum dictis compellat amicis:Nate, meae vires, mea magna potentia solus,Et praedulce decus magnum rediture parenti,A te principium, tibi desinit. Accipe, testor,O mea progenies: qua sol utrumque recurrensAspicit Oceanum, perfecto laetus honoreOmnia sub pedibus vertique regique videbis.Tu regere imperio populos, matresque virosque.Jampridem resides animos, desuetaque corda,Ignarosque viae mecum miseratus inertesAggredere, et votis jam nunc assuesce vocari.Dixerat, ille patris magni parere parabatImperiis, instans operi, regnisque futuris.Heu pietas, heu prisca fides, quas dicere gratesIncipiam? si parva licet componere magnis.Nec mihi jam patriam antiquam spes ulla videndi,Nec spes libertatis erat, nec cura salutis.

PL 19, 811B

天から声が聞こえた。『これは…』など。そのとき生みの親は子に親しい言葉で呼びかける。「子よ、私の力、ただ一人、私の大いなる権能よ、父のもとへ大いなる栄誉として帰るべき、いとも甘美な栄えよ、汝から始まり、汝において終わる。受けよ、私は証しする、おお私の子孫よ。太陽が回帰して両方の大洋を見渡すかぎり、栄誉を成し遂げて喜び、すべてが足もとで転じ、治められるのを汝は見るだろう。汝は支配によって諸々の民を、母たちも男たちも治めよ。久しく鈍っていた心を、慣れを失った心を、道を知らぬ無気力な者らを、私とともに憐れんで、取りかかれ。今から願いに呼ばれることに慣れよ」。父は語り終えた。彼は大いなる父の命令に従う備えをし、業と来るべき国に励んでいた。ああ、慈しみ〔pietas〕よ、ああ古き信義よ、どのような感謝を〔この行から節の終わりまでの語り手は定かでない。詩人の言葉と取った〕述べ始めようか。小さなものを大きなものに比べてよいなら。私にはもはや古い故郷を見る望みはなく、自由の望みも、救いへの関心もなかった。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.13

13

Omnia rident, adveniente Domino.Hic mihi responsum primus dedit ille petenti,Concretam exemit labem, purumque reliquitAethereum sensum, meque in mea regna remisit.Illum ego per flammas, agerem si syrtibus exsul,Per varios casus, per mille sequentia tela,Quo res cumque cadant, unum pro munere tantoExsequerer, strueremque suis altaria donis.Hujus in adventu tantarum munera laudumIpsi laetitia voces ad sidera jactantIntonsi montes. Respondent omnia valles.

PL 19, 811C

主が来ると、万物は喜ぶ。この者が、求める私に最初に答えを与え、固着した汚れを取り去り、清い天空の思いを残し、私を私の国へ送り返した。彼に私は炎の中を通って、たとえ砂州で追われる身となっても、さまざまな災難を、追いすがる千の矢をくぐり、事がどう転ぶにせよ、これほどの賜物のゆえに、ただ彼一人に従っていこう。彼自身の賜物で祭壇を築こう。彼の到来にあたり、これほどの賞賛の贈り物を、自ら喜びのあまり、声を星々へ投げ上げる、刈られぬ山々が。谷々はみな応える。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.14

14

Tentatur Christus.Tempore non alio magnum et memorabile nomenSerpentis furiale malum meminisse necesse est.Ausus quin etiam, fama est obscurior annis,Compellare virum, et veniendi poscere causas.Hunc ubi tendentem adversum per gramina vidit,Substitit, infremuitque ferox, dictuque potentemSaucius ac serpens affatur voce superba:Verane te facies? verus mihi nuntius affers?Qui genus? unde domo? qui nostra ad limina tendis?Fare, age, quid venias, nam te dare jura loquuntur.Aut quis te juvenum, confidentissime, nostrasJussit adire domos? pacique imponere morem?Non equidem invideo, miror magis, accipe porro,Quid dubitem, et quae nunc animo sententia surgat.Est domus alia, voca zephyros, et labere pennisArdua tecta petens ausus te credere coelo,Si modo, quem memoras, pater est, cui sidera parent.

PL 19, 811D

キリストが試みられる。他ならぬこの時にこそ、大きく記憶すべき名、蛇の狂暴な悪を思い起こす必要がある。しかもそれは、年月で曖昧になった言い伝えだが、あえてその男に呼びかけ、来た理由を問いただした。草原をこちらへ向かってくる彼を見ると、蛇は立ち止まり、荒々しくうなり、言葉に力ある彼に傷ついた蛇は、高慢な声で語りかけた。「その姿は真実か。真の使いとして私に〔報せを〕もたらすのか。どの血筋か。どこの家から来たか。なぜ我々の敷居へ向かうのか。さあ話せ、なぜ来たのか。汝が掟を与えると人々は言うから。あるいはどの若者が、最も大胆な者よ、汝に我々の家々へ行くよう命じたのか。平和に習わしを課すよう。私は妬まない、むしろ驚く。さらに聞け、私が何を疑い、いま心にどんな考えが湧くのかを。別の家がある。西風を呼び、翼で滑り出よ、高い屋根を目指し、あえて天に身を委ねよ、もし本当に、汝の言う父が、星々を従える者であるなら」。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.15

15

Christus diabolum alloquitur.Olli subridens sedato pectore fatur,Haud vatum ignarus, venturique inscius aevi:Dissimulare etiam sperasti, perfide serpens?Nec dubites, nam vera vides: opta ardua pennisAstra sequi, clausumque cava te condere terra.Quo, periture, ruis? majoraque viribus audes?Cede Deo, toto projectus corpore terrae.

PL 19, 812A

キリストが悪魔に語りかける。彼は微笑み、静まった胸で答える。預言者たちを知らぬのでも、来るべき世を知らぬのでもない彼は。「汝は偽ることまで望んだのか、背信の蛇よ。疑うな、汝は真実を見ているのだから。翼で高い星々を追うことを願え、そして閉じこもってうつろな地に身を隠せ。どこへ突進するのか、滅びゆく者よ。力に余ることをあえてするのか。神に屈せよ、体全体を地に投げ出して」。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.16

16

Diabolus fugit audito Christo.Nec plura his: ille admirans venerabile donumFronte premit terram, et spumas agit ore cruento,Contentusque fuga caecis se condidit umbris.

PL 19, 812B

悪魔はキリストの言葉を聞いて逃げる。彼はこれ以上は語らず。〔悪魔は〕尊ぶべき賜物に驚嘆して額で地を押し、血ぬれた口から泡を吹き、逃げることで満足して、暗い影に身を隠した。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.17

17

Dominum elegisse discipulos, et statim secutos populos.Interea magnas volitans it fama per urbes,Convenere viri, mens omnibus una sequendiIn quascumque velit pelago deducere terras.Multi praeterea, quos fama obscura recondit,Concurrunt fremitu denso, stipantque frequentes,Exsultantque animis: medium nam plurima turbaHunc habet, atque humeris exstantem suscipit altis.Quos ubi consertos audere in praelia vidit,Incipit, et dictis divinum inspirat amorem:Discite justitiam moniti, et succurrite fessisPro se quisque, viri, quae cuique est copia, laeti,Communemque vocate Deum, meliora sequamur,Quoque vocat, vertamus iter, via prima salutisIntemerata fides, et mens sibi conscia recti:Vobis parta quies perfecto temporis orbe.Nam qui divitiis soli incubuere repertis,Nec partem posuere suis, dum vita maneret,Pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,Tunc cum frigida mors anima seduxerit artus,Inclusi poenam exspectant, quae maxima turba est,Infernisque ciet tenebris, veterumque malorumSupplicia expendunt, aliis sub gurgite vastoInfectum eluitur scelus, aut exuritur igni.Turbidus hic coeno, vastaque voragine gurgesAestuat, atque omnem cocyto eructat arenam.Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonareVerbera, tum stridor ferri, tractaeque catenaeSemper, et obtenta densantur nocte tenebrae.

PL 19, 812B

主が弟子たちを選び、民がすぐ従ったこと。そのあいだ、噂は大きな町々を飛びめぐり、人々が集まった。皆に一つの思い、従おうという、彼が海を渡って導こうとするどの地へでも。そのほか、名も知れぬ噂に隠された多くの者が、どよめきとともに駆け集まり、ぎっしり取り巻き、心躍らせる。実に多くの群衆が彼を中央に置き、高い肩の上にそびえる彼を受け止める。彼らが寄り集まり、戦に踏み出そうとするのを見ると、彼は語り始め、言葉で神の愛を吹き込む。「諭されて正義を学べ、疲れた者を助けよ、人々よ、おのおの自分の力に応じて、喜んで、共通の神を呼べ。よりよいものに我々は従おう。呼ぶところへ道を向けよう。救いの第一の道は汚れない信仰と、正しさを自覚する精神だ。時の環が満ちたとき、汝らに安息が得られている。富を見いだして独りその上にうずくまり、命のあるあいだ身内に分け前を残さず、あるいは親を打ち、庇護される者に詐欺を仕掛けた者らは、冷たい死が魂から四肢を引き離すとき、閉じ込められて刑罰を待つ。これが最も多い群れだ。冥界の暗闇へ呼び出し、昔の悪の責め苦を償う。ある者は広い渦の下で染み付いた悪行が洗われ、あるいは火で焼き尽くされる。ここでは泥で濁り、巨大な深淵の渦が沸き立ち、コキュトスから砂をことごとく吐き出す。ここからうめきが聞こえ、荒々しく鞭が鳴り、鉄のきしみと、引きずられる鎖がいつも響き、立ちこめた夜に闇が濃くなる」。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.18

18

Praecipitur, ne colantur idola.Praeterea quae dicam animis advertite vestris:Non ego vos posthac caesis de more juvencisRelligione patrum, truncis et robore natas,Mortalive manu effigies, nec templa deorumAudire, et repetens iterumque iterumque monebo:Sed periisse semel satis est, natumque patremqueProfuerit meminisse magis, si credere dignum est.Sed fugit interea, fugit irrevocabile tempus,Flammarumque dies, et vis inimica propinquat.

PL 19, 812D

偶像を崇めてはならないと命じられる。「さらに、私の語ることを汝らの心に向けよ。私は今後、汝らに、慣例どおり屠られた若い雄牛や、父祖の宗教や、幹と樫の木から生まれたもの、あるいは人の手による像や、神々の神殿に耳を傾けよと、繰り返し繰り返し勧めはしない〔第3–6行は、詩句を継ぎ合わせたケントーゆえに構文が緩く、大意で取った〕。ただ一度滅びたことで十分だ。子と父を思い起こす方が益となる、信じるに足りるなら。だが時は逃げ去る、取り戻せない時は逃げ去る、炎の日と敵意ある力が近づいている」。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.19

19

De Judicio venturo.Attonitis haesere animis: nec plura moratusHic aliud majus miseris mortalibus aegrisJudicium canit, et tristes denuntiat iras,Venturum excidium, vasta convulsa ruinaOmnia tunc pariter rutilo miscerier igni,Palantesque polo stellas, coelique ruinam.Tunc vero tremefacta novus per pectora cunctisInsinuat pavor, et taciti ventura videbant.

PL 19, 813A

来るべき裁きについて。彼らは驚いた心で立ちすくんだ。彼はそれ以上ためらわず、さらに大きな別のものを、哀れで病む死すべき者たちに裁きとして歌い、悲しむべき怒りを告げる。来るべき破滅を、巨大な崩壊に引き裂かれてそのときすべてが赤く燃える火と一緒に混ざり合い、天の極にさまよう星々と、天の崩落を。そのとき実に、震え上がった皆の胸に新しい恐れが忍び込み、彼らは黙って来るべきことを見た。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.20

20

Quid sibi faciendum foret, ut vitam aeternam possideret, petiit quidam a Domino.Haec super adventu cum dicta horrenda moneret,Ora puer prima signans intonsa juventa,Dives opum, studiis florens ignobilis oti;Quinque greges illi balantum, et bina redibantArmenta et dapibus mensas onerabat opimis.Continuo palmas alacres utrasque tetendit,Et genua amplectens, sic ore affatus amico est:O Deus, o famae merito pars maxima nostrae,Ad te confugio, et supplex tua numina posco:Omnia perfeci atque animo mecum ante peregi.Eripe me his, invicte, malis; quid denique restat,Quidve sequens tantos possim superare labores?Accipe daque fidem, mihi jussa capessere fas est.

PL 19, 813B

ある人が、永遠の生命を受け継ぐために何をなすべきかを主に尋ねた。彼が到来について、これらの恐ろしい言葉で警告していたとき、若さの最初のしるしを、剃らぬ頬に示す少年が、財に富み、卑しい閑暇の営みに栄える者で、彼のもとには五つの羊の群れが、二つの牛の群れが戻り、豊かな料理で食卓を満たしていた。すぐさま彼は、勢いよく両の手のひらを差し伸べ、膝を抱いて、親しげな口でこう語りかけた。「おお神よ、我々の名声の功績のうち最大の部分よ、私は汝のもとへ逃れ、ひれ伏して汝の神威を求める。私はすべてを成し遂げ、心の中でもあらかじめ果たしてきた。無敵の者よ、これらの悪から私を救い出せ。実に、まだ何が残っているのか、何に従えば、これほどの労苦を私は超えられるのか。信を受け取り、信を与えよ。私には命令を受けることが許されている」。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.21

21

Respondit ei Dominus.Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:O praestans animi juvenis, absiste precando,Nec te poeniteat, nihil o tibi, amice, relictum est.Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas,Disce, puer, contemnere opes, et te quoque dignumFinge Deo, et quae sit poteris cognoscere virtus.Da dextram misero, et fratrem ne desere frater;Si jungi hospitio properat, conjunge volentem,Casta pudicitiam servet domus; en age segnesRumpe moras, rebusque veni non asper egenis.Dixerat haec, ille in verbo vestigia torsitTristior, ora modis attollens pallida miris,Multa gemens, seseque oculis avertit, et aufert.

PL 19, 813C

主は彼に答えた。そして彼に、英雄〔heros。主を言う〕はわずかな言葉でこう答えた。「おお心の優れた若者よ、願うのをやめよ、悔やむな。友よ、汝には何も残されていない。汝の意志が確かなら、これをさらに付け加えよう。少年よ、財を軽んじることを学べ、そして自分も神にふさわしい者に形づくれ。そうすれば徳が何であるかを知りうる。哀れな者に右手を与え、兄弟よ、兄弟を見捨てるな。もし客人として結ばれようと急ぐなら、望む者を迎え入れよ。家は貞潔を守れ。さあ、怠惰なぐずぐずを断ち、貧しい境遇の者たちに優しく来い」。主がこう語ると、彼は言葉の途中で足の向きを変えた、より悲しげに、不思議なほど青ざめた顔を上げ、しきりにうめき、目をそらし、立ち去った。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.22

22

Christus insedit asello.Tunc etiam tardi costis agitatus aselliInsedit nimbo effulgens; tum plurima circumMatres atque viri, pueri velamina notaSubjiciunt, funemque manu contingere gaudent.Jamque propinquabat portis, templumque vetustisAntiqua ex cedro centum sublime columnisIngreditur, magna medius comitante caterva.

PL 19, 813D

キリストが子驢馬にまたがった。そのとき、のろい子驢馬の脇腹に揺られ、後光に輝いて座った。そのとき周りでは大勢の母たち、男たち、少年たちが、見慣れた衣を〔道に〕敷き、手綱に手で触れることを喜ぶ。彼はすでに門に近づき、古い杉でできた、百の柱で高くそびえる神殿に入る。大勢の群れに伴われ、その真ん中にいて。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.23

23

Christum ementes et vendentes flagello e templo expulisse.Horrendum silvis, hoc illis curia templum,Hae sacrae sedes, miro quod honore colebant.Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,Horrescit visu subito: insonuitque flagello,Significatque manu, et magno simul intonat ore:Quae scelerum facies, quaeve aera micantia cerno,Caesaris et nomen? quae mentem insania mutat?Hae nobis propriae sedes, hic tempore certoPerpetuis soliti patrum considere mensis.Obstupuere animis, gelidusque per ima cucurritOssa tremor, mensasque metu liquere priores.

PL 19, 813D

キリストが売り買いする者たちをむちで神殿から追い出したこと。森のように恐ろしく、彼らにとってこの神殿は議場、これは聖なる座所、彼らは驚くべき栄誉をもってそれを崇めていた。巨大な神殿の中で一つ一つを見回していると、突然その光景に身震いし、むちを鳴らし、手で合図し、同時に大きな声で雷のように叫んだ。「何という悪行の姿か、きらめく銅貨は何か、私が見るのは。カエサルの名もある。どんな狂気が精神を変えたのか。ここは我々に固有の座所、ここで定めの時に父祖たちは絶え間ない食卓に座るのが常であった」。彼らは心で驚き、冷たい戦慄が骨の底まで走った。恐れて、先の食卓を捨てて去った。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.24

24

Discipuli periclitantur in mari.Inde ubi prima fides pelago, tranquilla per altaDeducunt socii naves, atque arte magistra,Hic alius funda latum transverberat amnemAlta petens, pelagoque alius trahit humida lina.Postquam altum tenuere rates, nec jam amplius ullaeOccurrunt terrae, crebris micat ignibus aether,Eripiunt subito nubes coelumque diemque:Consurgunt venti, et fluctus ad sidera tollunt.At sociis subita gelidus formidine sanguisDiriguit, cecidere animi, cunctique repentePortum aspectabant flentes, vox omnibus una,Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,Sive extrema pati, lethi discrimine parvo,Qualia multa mari nautae patiuntur in alto.

PL 19, 814A

弟子たちが海で危難に陥る。それから、海に最初の信頼を置き、静かな深みを仲間たちが船を進め、技を師として、ある者は投石器で広い流れを射抜く。高みを目指しながら。別の者は海で濡れた綱を引く。船が沖に出て、もはやどんな陸地も現れなくなると、天空はしきりに火花をきらめかせ、雲が突然、天も日も奪い、風が起こり、波を星々へ持ち上げる。仲間たちの血は、突然の恐怖で冷たくこわばり、心は萎え、皆たちまち港を泣きながら眺めた。皆の声は一つで、望みと恐れのあいだで迷い、生き延びると信じるべきか、あるいは最期を受けるのか、死とのわずかな境で、沖の海で船乗りが数多く経験するような目に遭いながら。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.25

25

Christum ambulasse super aquas.Ecce Deus magno misceri murmure pontum,Emissamque hiemem sensit, cui summa potestasPar levibus ventis, et fluminis ocior undis.Prona petit maria, et pelago decurrit aperto,Nec longo distat cursu praeeunte carina.Agnoscunt longe regem, dextramque potentemNudati socii, et magno clamore salutantPostquam altos tetigit fluctus, et ad aequora venit,Hic vero horrendum, ac visu mirabile, forteSubsidunt undae, remo ut luctamen abesset,Collectasque fugat nubes, graditurque per aequorJam medium, nec dum fluctus latera ardua tingit.At media socios incedens nave per ipsos,Ecce gubernaclo rector subit ipse magister,Intremuit malus, gemuit sub pondere cymba.Vela cadunt, puppique Deus consedit in alta,Et tandem laeti notae advertuntur arenae.

PL 19, 814B

キリストが水の上を歩いたこと。見よ、神は海が大きなどよめきで混乱するのを、放たれた嵐を感じた。最高の権能をもつ彼は、軽い風に等しく、川の流れより速く、傾く海を目指し、開けた海原を駆け下り、先を行く船から長い距離は隔たらない。遠くから王を、力ある右手を身をあらわにした仲間たちは認め、大声で挨拶する、彼が高い波に触れ、水面に着いたあと、まさにそこで、恐ろしくも、見て不思議なことに、波は静まる、櫂での苦闘がなくなるように。集まった雲を追い散らし、水面の上を歩み、すでに中ほどまで進むが、波はまだ高い舷側を濡らさない。彼は船の中ほどで仲間たちの間を歩み、見よ、舵取りの舵に主導者みずから師となって就く。帆柱が震え、小舟は重みにうめいた。帆が下り、神は高い船尾に座を占めた。ついに喜びのうちに、見慣れた砂浜へ向かった。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.26

26

De Coena Domini.Devexo interea propior fit vesper olympo.Tunc victu revocant vires, fusique per herbamEt dapibus mensas onerant, et pocula ponunt.

PL 19, 814C

主の晩餐について。そのあいだ、傾いた天〔olympo。Olympus〕に夕べが近づく。そのとき食事で力を取り戻し、草の上に身を伸ばして、料理で食卓を満たし、杯を置く。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.27

27

Docet Sacramentum.Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,Ipse inter primos genitori instaurat honoresSuspiciens coelum, tunc facta silentia linguis.Dat manibus fruges, dulcesque a fontibus undas;Implevitque mero pateram, ritusque sacrorumEdocet, immiscetque preces, ac talia fatur:

PL 19, 814D

秘跡を教える。宴の最初の静けさが訪れ、食卓が片づけられると、彼みずから、まず最初に父への栄誉を新たにし、天を仰ぐ。そのとき舌は沈黙した。手に穀物と、泉からの甘い水を与え、ぶどう酒で杯を満たし、祭儀の儀礼を教え、祈りを混ぜ、このように語る。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.28

28

Praedicit ab uno se traditum iri.Audite, o proceres, ait, et spes discite vestras:Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit,Promissisque patris, vestra, inquit, munera vobisCerta manent, pueri, et palmam movet ordine nemo:Et lux cum primum terris se crastina reddet,Unus erit tantum in meque, exitiumque meorum,Dum medium paci se offert de corpore nostro.Namque dies (ni fallor) adest, secludite curas:Mecum erit iste labor, nec me sententia fallit,Unum pro multis dabitur caput. Haec ita fatus,Conticuit, seramque dedit per membra quietem.

PL 19, 814D

一人によって自分が引き渡されると予告する。「聞け、貴き者たちよ」と彼は言う、「汝らの望みを学べ。この数のうち、私から賜物を受けずに去る者は一人もない。父の約束により、汝らの賜物は汝らに確かに残っている、少年たちよ。順を乱してヤシの枝を動かす者はいない。明日の光が最初に大地に戻るとき、ただ一人だけが、私と私の者たちの破滅に〔関わる〕であろう〔Unus erit tantum in meque … se offert の構文は定かでない。「関わる」と補って取った〕、我々の体の中から、平和のただ中へ身を差し出す者が。実に日は(私の思い違いでなければ)近い。憂いを遠ざけよ。この労苦は私とともにある。私の判断は誤らない。一つの頭が多くの者のために渡される」。こう語って、彼は黙し、遅い安らぎを体じゅうに与えた。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.29

29

Apostolos fugisse.Diffugiunt comites, et nocte teguntur opaca;Multaque dura suo tristi cum corde volutant.Quid faciant? haerent infixi pectore vultus,Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.

PL 19, 815A

使徒たちが逃げたこと。仲間たちは散り散りに逃げ、暗い夜に身を隠す。悲しむ心の中で、多くの厳しいことを思い巡らす。何をすればよいのか。彼の顔が胸に刺さって離れず、言葉も離れず、憂いは体に安らぎを与えない。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.30

30

Conquestio Petri ad condiscipulos.Tunc senior tales referebat pectore voces,Multa putans: ubi nunc nobis Deus ille magister?Quem sequimur? quove ire jubes? ubi ponere sedem?O dolor, atque decus tantarum gloria rerum!Jamjam nulla mora est, et nos rape in omnia tecum,Oramus, teque aspectu ne subtrahe nostro.

PL 19, 815A

ペトロが仲間の弟子たちに嘆く。そのとき年長者が胸の内からこのような言葉を返した。多くを思いつつ。「今や我々にとって師であるあの神はどこにいるのか。我々は誰に従うのか。汝はどこへ行けと命じるのか。どこに居所を定めるのか。ああ苦しみよ、そして栄誉よ、これほどの事柄の栄光よ。もう少しの猶予もない。我々をすべてにおいて汝とともに連れて行け、我々は願う。汝を我々の目から取り去るな」。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.31

31

Sacerdotes cum populo contra Christum.Oceanum interea surgens aurora reliquit,Jamque sacerdotes late loca questibus implent,Cum populo et patribus, ferturque per agmina murmur:Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara moremPermittit patria? poenas cum sanguine poscuntUndique collecti, et magno clamore sequunturInsontem, saevitque animis ignobile vulgus.

PL 19, 815B

祭司たちが民とともにキリストに敵対する。そのあいだに曙が昇って大洋を後にし、祭司たちは遠くまで場所を訴えで満たす。民と長老たち〔patres〕とともに。群衆の間をささやきが走る。「これはどんな種類の人間か。どんなに野蛮な国がこのような習いを許すのか」。〔彼らは〕血を伴う刑罰を求める。四方から集まって、大声で追いかける、無実の者を。卑しい群衆は心荒れ狂う。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.32

32

Christus hora sexta deducitur, ut crucifigatur.Sol medium coeli conscenderat igneus orbem,Tunc subito hunc acciri omnes populusque patresqueExposcunt, farique jubent, quo sanguine cretus,Quidve petat, quidve ipse ferat: praedamque tuentesFacta viri, mistus dolor et stupor urget inertes.Nescia mens hominum! certant illudere capto.Tum vero captis concurrunt undique telis:Tollitur in coelum clamor, cunctique repenteCorripuere sacram effigiem, manibusque cruentisIngentem quercum decisis undique ramisConstituunt, spinisque ligant ingentibus illum.Tendebatque manus, pedibus per mutua nexis,Triste ministerium! sequitur quos caetera pubes,Ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.Ille autem impavidus, Quo vincula nectitis? inquit.Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?Post mihi non simili poena commissa luetis.Talia perstabat memorans, fixusque manebat.

PL 19, 815B

キリストが第六時に連れ出され、十字架につけられる。燃える太陽は天の円の真ん中に昇っていた。そのとき突然、皆が、民も長老たちも、彼が召し出されるよう要求し、語らせる、どの血統の生まれか、何を求めるのか、自分は何をもたらすのか。戦利品を見つめるかのように、男の所業が〔襲う〕〔praedamque tuentes / Facta viri の係りは定かでない。大意で取った〕。苦痛と茫然が入り混じって無力な者らを圧する。人の心は無知だ。捕らえられた者を嘲ろうと競う。まさにそのとき、武器を取って四方から駆け集まる。叫びが天に上げられ、皆がたちまち聖なる像を捕らえ、血まみれの手で四方の枝を切り落とした大きなカシの木を立て、大きな棘で彼を縛りつける。彼は手を伸ばし、足は互いに結び合わされた。悲しい務め。残りの若者たちが、その者らに続く。皆が恐るべき不義をあえてし、あえてしたことを遂げた。だが彼は臆せず言う。「何のために縄を結ぶのか。汝らの血統への信頼がそれほど汝らを捕らえたのか。のちに汝らは、同じではない刑罰で、私に犯した罪を償うことになる」。こうしたことを語り続け、釘付けのままとどまった。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.33

33

Fit terraemotus, et sol obscuratur.Interea magno misceri murmure coelumIncipit, et rebus nox abstulit atra colorem,Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.Terra tremit, fugere ferae, et mortalia cordaPer gentes humilis stravit pavor: inde repenteDat tellus gemitum, et coelum tonat omne fragore.

PL 19, 815D

地震が起こり、太陽が暗くなる。その間に天が大きなどよめきとともに混乱し始め、黒い夜が万物から色を奪い、不敬虔な世は永遠の夜を恐れた。大地は震え、獣は逃げ、死すべき者の心を諸国民のあいだで卑しい恐怖がひれ伏させた。そして突然大地がうめき、天はことごとくとどろきをあげる。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.34

34

Christum descendisse ad inferos.Extemplo comites Erebi de sedibus imisUmbrae ibant tenues: tellus quoque et aequora pontiSigna dabant, sistunt amnes, terraeque dehiscunt.Quin ipsae stupuere domus, atque intima lethiTartara, et umbrosae penitus patuere cavernae.Sol quoque et exoriens (cuncti se scire fatentur)Tunc caput obscura nitidum ferrugine texit.

PL 19, 815D

キリストが陰府に降ったこと。ただちにエレボスの供の者たち、最も深い座所から薄い影たちが進んだ。大地も海の水面もしるしを与え、川は止まり、大地は裂ける。死の家々さえ驚き、死の最奥のタルタルスと、影多い洞窟の奥までが開かれた。太陽も、昇りつつ(皆が知っていると認める)、そのとき輝く頭を暗い鉄さび色で覆った。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.35

35

Christum tertia die resurrexisse.Hosque inter motus, media inter talia verbaTertia lux gelidam coelo dimoverat umbram.Jamque pedem referens superas veniebat ad auras,Cum subito ante oculos ingenti mole sepulcrum,Corpus ubi exanimum positum, nec claustra, nec ipsiCustodes sufferre valent, avulsaque saxisSaxa vident, laxis laterum compagibus arctis.Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus,Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.

PL 19, 816A

キリストが三日目に復活したこと。これらの動乱の中、こうした言葉のただ中で、三日目の光が、冷たい影を天から払いのけていた。彼はすでに足を戻し、地上の空気へ上って来ていた。そのとき突然、目の前に、巨大な塊の墓があり、そこには命なき体が置かれていた。閂も、番人たちその者も耐えることができず、岩から引き剥がされた石を見る。脇の緊密な継ぎ目はゆるんでいた。音が起こり、大地は巨大な重みで揺さぶられた。恐怖がいたるところで心を、また沈黙そのものがおびやかす。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.36

36

Foribus clausis apparuisse Christum discipulis.Ecce autem primi volucrum sub culmine cantus:Ingreditur, linquens antrum, spoliisque superbusIbat ovans, pulsuque pedum tremit excita tellus,Vulneraque illa gerens foribus sese ingerit arctis.Atque hic ingentem comitum affluxisse novorumInvenit admirans numerum, cunctisque repenteImprovisus ait: Coram quem quaeritis adsum:Vicit iter durum pietas, et vivida virtus.Praecipites vigilate, viri, timor omnis abesto.

PL 19, 816B

戸が閉じられていたのに、キリストが弟子たちに現れたこと。そのとき見よ、屋根の下で鳥たちの最初の歌が〔聞こえる〕。彼は洞窟を後にして進み出、戦利品を誇って勝ち誇って歩み、足音に呼び覚まされた大地は震える。あの傷を帯びたまま、閉ざされた戸のうちに身を入れる。ここで彼は、新しい仲間の大群が流れ込んでいるのを見いだして驚き、皆に突然、不意に現れて言う。「汝らの探す者は、ここに目の前にいる。慈しみ〔pietas〕と生き生きした力〔virtus〕が厳しい道に打ち勝った。人々よ、急いで目を覚ませ、恐れはことごとく去れ」。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.37

37

Instruit apostolos.Hi nostri reditus, exspectatique triumphi,Haec mea magna fides; o terque quaterque beati,Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istisPraemia posse reor solvi? quae dona parari?Accipite ergo animis: quae vos a stirpe parentumPrima tulit tellus, eadem vos ubere laetoAccipiet, revocate animum moestumque timoremMittite, jam vosmet rebus servate secundis.

PL 19, 816B

使徒たちに教える。「これが我々の帰還、待ち望んだ勝利、これが私の大いなる信義である。おお、三度も四度も幸いな者たちよ。人々よ、汝らにどのようなふさわしい、これらの賞賛に見合う報いが支払えると私は思うのか。どんな贈り物が備えられるか。ならば心に受けよ。汝らを親たちの血統から最初に産んだ地は、同じ地が豊かな乳房で汝らを迎える。心を呼び戻し、悲しい恐れを捨てよ、そして今、順境のために自分自身を保て」。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.38

38

Christum apostolis pacem reliquisse.Quod superest, laeti bene gestis ordine rebus,Pacem optate manu, pacem laudate sedentesMagnanimi: pacis solum inviolabile pignus.Et simul his dictis faciem ostendebat et ora,Ora manusque ambas, populataque pectora ferro:Immiscentque manus manibus, gaudentque tuentes,Nec vidisse semel satis est, juvat usque morari,Et conferre gradum, et dextrae conjungere dextram.

PL 19, 816C

キリストが使徒たちに平和を残したこと。「あとは、順序よく行われた事柄を喜んで、手で平和を願え、座して平和を賛美せよ、気高き者たちよ。平和こそ唯一の、侵されざる保証だ」。こう語ると同時に、彼は顔と口を示した、顔と両の手、そして剣で荒らされた胸を。彼らは手を手に重ね、見つめて喜び、一度見ただけでは足りず、なおとどまることを喜び、歩みを合わせ、右手に右手を結ぶ。

Cento Vergilianus de laudibus Christi 2.0.39

39

De Ascensione Christi.His demum exactis, spirantes dimovet aurasAera per tenerum, coeloque invectus apertoMortales visus medio in sermone reliquit.Infert se septus nebula, mirabile dictu!Ast illum solio stellantis gloria coeliAccipit, aeternumque tenet per saecula nomen.Ex illo celebratus honos, laetique minoresServavere diem, tot jam labentibus annis.I, decus, i, nostrum, tantarum gloria rerum,Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.Et nos et tua, dexter, adi pede sacra secundo,Annua quae differre nefas: celebrate faventesHunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto,O dulcis conjux: et si pietate merentur,Hac casti maneant in relligione nepotes.

PL 19, 816D

キリストの昇天について。これらがついに終わると、彼は息づく風を押しのけ、柔らかな大気を貫き、開かれた天に運ばれて、語りのさなかに、死すべき者たちの視界を後にした。雲に包まれて身を運ぶ。語るも不思議なことだ。そして星をちりばめた天の栄光が、彼を玉座に迎え入れ、永遠の名が世々に保たれる。その時から栄誉が祝われ、喜ぶ後の世代はその日を守ってきた、すでに多くの年が過ぎゆくなかで。行け、我々の栄誉よ、行け、これほどの事柄の栄光よ、汝の栄誉も名も賛美も、常にとどまるだろう。恵み深き者よ、順調な足取りで、我々と汝の祭儀のもとへ来たれ、毎年のもので、延期するのは不義だ。好意をもって仲間たちよ、この祭儀の習わしを祝え。あなた自身もこれを守れ、おお、いとしい夫よ。もし敬虔によって値するなら、この宗教のうちに、清い子孫たちがとどまるように。