アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Praefatiunculae

Praefatiuncula I 第I篇

Ausonius · Praefatiunculae · PL 19, 823B · 1 sectio

Praefatiunculae 1.0.1

1

Theodosius Augustus Ausonio parenti salutem.Amor meus in te est, et admiratio ingenii atque eruditionis tuae, quae multo maxima sunt, fecit, parens jucundissime, ut morem principibus aliis solitum sequestrarem; familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem, postulans pro jure, non quidem regio, sed illius privatae inter nos charitatis, ne fraudari me scriptorum tuorum lectione patiaris, quae olim mihi cognita et jam per tempus oblita, rursum desidero: non solum ut quae sunt nota recolantur, sed ut ea quae fama celebri adjecta memorantur, accipiam. Quae tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me amas, libens impartiare, secutus exempla auctorum optimorum (quibus par esse meruisti) qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim sua opera tradebant, nullo fine in ejus honorem multa condentes. Qui illos haud sciam, an aequaliter, ac ego te, admiratus sit, certe non amplius diligebat. Vale, parens.

PL 19, 823B

アウグストゥスなるテオドシウスより、親〔parens。年長者への敬称〕なるアウソニウスへ、挨拶を送る。私のあなたへの愛と、あなたの才能と学識への賞賛は、いずれもきわめて大きく、いとも快い親よ、私に、他の君主たちが常とする習いを脇に置かせ、私的で親しい文面を自筆であなたに送らせた。それは、王としての権利ではなく、我々のあいだの私的な愛の権利に基づいて、あなたの著作を読むことから私が遠ざけられるのを許さぬよう求めるためである。それらはかつて私が知り、いまは時とともに忘れたもので、再び望んでいる。既知のものを思い起こすためだけでなく、名高い評判によって付け加えられて語られているものを受け取るためである。私を愛する者として、あなたの書庫の蔵からそれらを快く分け与えてほしい。最善の著作家たち(あなたはその等しい者となる資格を得た)の先例に従って。彼らは、権力を握るオクタウィアヌス・アウグストゥスに競って自らの作品を献じ、限りなく彼の栄誉のために多くを創作した。彼が彼らを、私があなたを称賛するのと同じだけ称賛したかは分からないが、少なくとも、より多く愛してはいなかった。健やかであれ、親よ。