アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam

Caput III 第III章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam · PL 17, 458C · 30 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.1

1

(Vers. 1, 2.) Quod reliquum est, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et nequam hominibus; non enim omnium est fides.

PL 17, 458C

(第1・2節)「残るところ、兄弟たちよ、我々のために祈れ。主の言葉が走り、汝らのもとでそうであるように栄光を受けるように。また我々が、厄介で邪悪な人々から救い出されるように。信仰はすべての人のものではないからである」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.2

2

De caetero orandum hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere, et transfundere per os Apostoli sui in aures audientium, et ut compesceret et sedaret malorum hominum seditiones, qui diffidunt veritati, et loquendi fiducia cresceret Apostolo ad ejus fructum, et conversionem multorum.

PL 17, 458D

彼はなお、神がその教えを疲れ知らぬ走りで進ませ、使徒の口を通して聞く者たちの耳へ注ぎ込むことをよしとするよう、また、真理を疑う悪人たちの騒動を抑え鎮め、使徒に語る確信が増して、実を結び、多くの者が回心するよう、祈るべきだと勧める。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.3

3

(Vers. 3.) Fidelis autem Deus, qui stabiliet eos, et custodiet a malo. Quoniam Deus fidelibus et bonae vitae hominibus auxilium suum non defuturum in necessitate promisit ad confirmationem illorum, ii autem tam in fide quam in opere aemuli erant bonorum; idcirco fidelem Deum dicit in promissis ejus, quia providentia ejus esset circa eos.

PL 17, 458D

(第3節)「神は信実である。神は彼らを堅くし、悪から守る」。神は、信じる者と善い生き方の人々に、必要のときに自らの助けが欠けないことを、彼らを堅くするために約束した。そして彼らは、信仰においても行いにおいても善への熱心な者たちであった。それゆえ彼は、神がその約束において信実であると言う。神の摂理が彼らに及ぶからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.4

4

(Vers. 4.) Confidimus autem in Domino de vobis, quoniam quae praecepimus, et facitis, et facietis.

PL 17, 459A

(第4節)「我々は主にあって汝らについて確信している。我々の命じたことを汝らは行っており、また行うであろうと」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.5

5

Propter quod mereri illos, ut Dei defensione totus praestari confideret; idcirco ea quae illis praecipiebat in nomine Domini, fieri ab illis et futura esse non dubitat.

PL 17, 459A

それゆえ彼は、彼らが神の守りによって欠けることなく保たれるに値する〔底本は totus。totos と読む〕と確信していた。そのため、主の名によって彼らに命じたことが彼らによって行われ、今後も行われることを疑わない。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.6

6

(Vers. 5.) Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi. Hoc illis exoptat a Deo, quod non ambigit posse praestari; ut in Dei charitate cor eorum proficeret ad exspectandum adventum Domini, ut condemnato saeculo, desideretur adventus ejus, qui saeculum vicit.

PL 17, 459A

(第5節)「主が汝らの心を、神の愛とキリストの忍耐へと導くように」。彼は、実現されうると疑わないこのことを、彼らのために神に願う。神の愛において彼らの心が進んで主の到来を待ち望み、世を断罪して、世に勝った者の到来を慕い求めるようになるためである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.7

7

(Vers. 6.) Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, secerni vos ab omni fratre intemperanter ambulante, et non secundum traditionem, quam accepistis a nobis.

PL 17, 459A

(第6節)「兄弟たちよ、我々は我々の主イエス・キリストの名によって汝らに命じる、節度なく、また我々から受けた伝承に従わずに歩むすべての兄弟から、身を離せと」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.8

8

Quoniam in omni plebe non omnes obedientes sunt verbo doctrinae, non legis, sed suum placitum et consilium sequentes; propter hoc declinandum ab his praecipit, ut cognoscant semet ipsos errare.

PL 17, 459B

どの民においても、すべての者が教えの言葉――法の言葉ではない〔non legis は verbo に係ると取った〕――に従順なわけではなく、自分の好みと考えに従う者たちがいる。それゆえ彼は、彼らから遠ざかるよう命じる。自分たちが誤っていることを自ら知るためである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.9

9

(Vers. 7, 8, 9.) Ipsi enim scitis quemadmodum debeatis imitari nos, quoniam non intemperanter viximus inter vos, neque gratis panem edimus a quoquam; sed in labore et fatigatione, nocte dieque operantes, ad hoc ne graves essemus cuiquam vestrum: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandos nos.

PL 17, 459B

(第7・8・9節)「汝ら自身が、どのように我々に倣うべきかを知っている。我々は汝らのあいだで節度なく生きたことはなく、誰からも無償でパンを食べたことはなく、労苦と疲労のうちに夜も昼も働いた。それは、汝らの誰にも重荷とならないためである。権利がなかったからではなく、我々自身を汝らに、我々に倣うべき模範として与えるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.10

10

Illos dicit non ignaros operis et laboris sui, quem sedulo exitu operabatur, ne pane indigeret alieno, ut exemplum daret eis ad imitandum illum.

PL 17, 459B

彼は、彼らが自分の業と労苦を知らないわけではないと言う。彼が熱心にその業を成し遂げて〔sedulo exitu の exitu の意は定かでない。このように解した〕働いていたのは、他人のパンを必要としないためであり、彼らに倣うべき模範を与えるためであった。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.11

11

Neque enim reprehensibilis esset, si panem ab his reciperet ad corporis curam, qui animis illorum escam spiritalem praebebat, quae etiam corpori immortalitatem cum gloria procuraret.

PL 17, 459C

実に、彼らの心に霊的な食べ物を与えていた者が、その食べ物は体にさえ栄光とともに不死を得させるのであるから、体の世話のために彼らからパンを受けたとしても、咎められることはないはずである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.12

12

Tunc etenim exerta potest esse libertas, si semet ipsum quis ventris causa aut pecuniae nulli subjiciat, suo pane contentus; maxime quod ad laudem magis proficit, si cum liceat, et sit sumendi potestas, contineat: hic talis prodesse potest audientibus se; reverentiam enim habebunt rigoris hujus, et ea quae ab hoc mandantur, praetermitti non poterunt.

PL 17, 459C

そのとき、自由は実に明らかにされうる。人が腹のためにも金のためにも誰にも自らを従わせず、自分のパンで満足するならば。ことに、許されていて受け取る権利があるのに、自制するなら、いっそう称賛に至る。このような者は、自分に聞く者たちに益を与えうる。彼らはこの厳格さへの敬意を持ち、この者が命じることを素通りすることはできないからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.13

13

(Vers. 10.) Nam cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis, quod si quis non vult operari, nec manducet. Non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis; idonei enim magistri est, si ea quae verbis docet, operibus expleat.

PL 17, 459C

(第10節)「我々が汝らのもとにいたとき、これを汝らに命じていた。もし誰か働こうとしないなら、食べてもならないと」。彼は言葉で教えただけでなく、行いによっても促した。言葉で教えることを業で果たすのが、ふさわしい師のすることだからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.14

14

Tunc etenim addiscentes vera esse sciunt, quae audiunt, si negligi illa non viderint a doctore.

PL 17, 459D

そのとき実に、学ぶ者たちは、聞くことが真実であると知る、教える者によってそれが軽んじられていないのを見るなら。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.15

15

Quamvis enim manifeste vera esse non ignorentur, quae docentur; tamen si negligi coeperint a magistro, difficile proficient audientibus: magis enim opera suadent, quam verba.

PL 17, 459D

教えられることが真実であることは、明白に知られていても、師によってそれが軽んじられるようになれば、聞く者たちには益になりにくい。言葉よりも行いのほうが説得するからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.16

16

Quamobrem magnis praemiis remunerandi sunt, qui negligentibus magistris, de solis verbis proficiunt tam in opere quam in sensu. Forma ergo erat iis, qui mediocris vel tenuis erant substantiae in plebe; ut discerent quatenus libertatem suam non amitterent.

PL 17, 459D

それゆえ、師たちが怠っていても、言葉だけから行いにおいても思いにおいても進歩する者たちは、大きな報いで報われるべきである。したがって、〔使徒は〕民のうちで財産が中程度または乏しい者たちの模範であった。彼らが自分の自由を失わずにいられる限度を学ぶためである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.17

17

Unde et Salomon: Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum, ne saturatus tui oderit te (Prov. XXV, 17) . Qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se; cum religio nostra ad libertatem homines advocet.

PL 17, 460A

そこでソロモンは言う。「汝の友のもとへ足を運ぶのはまれにせよ。汝に飽きた彼が汝を憎むことのないように」(箴言25:17)。他人の食卓にしばしば行く者は、無為に身をゆだね、自分を養う者にへつらうほかなくなる。我々の宗教は人々を自由へと呼び出すのにである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.18

18

Ideoque si quis, inquit, manducare spernit, cesset ab opere: sed quia nullus sine cibo potest vivere, det operam laborandi; ut arbitrio suo vivens Deum possit habere propitium.

PL 17, 460A

それゆえ彼は言う。「食べることを軽んじる者は、働くことをやめよ」と。しかし誰も食物なしに生きることはできないので、働くことに努めよ。自分の意志で生きて、神が好意的であることを得られるように。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.19

19

(Vers. 11.) Audivimus enim quosdam ambulare inter vos intemperanter, nihil operantes, sed curiose agentes Qui otiosi esse desiderant, id agunt quatenus occasio nascatur, qua introitum suum desiderabilem faciant domibus divitum, ambulantes gesta et opiniones verborum subtiliter colligunt, scientes quid de quo velint audire, ut libenter et requisiti pascantur.

PL 17, 460A

(第11節)「我々は、汝らのうちに、節度なく歩み、何も働かず、詮索ばかりしている者たちがいると聞いた」。怠けていたい者たちは、金持ちの家に歓迎される入り口を作る機会が生じるようにそうするのであり、歩き回っては出来事と言葉についての意見を巧みに集め、誰について何を聞きたがるかを知って、求められて喜んで養われる。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.20

20

Quod factum valde abhorret a disciplina Dominica; horum enim venter Deus est, qui foeda cura necessaria provident.

PL 17, 460B

この行いは主の規律とは甚だしくかけ離れている。彼らの腹は神であり、汚らわしい配慮で必要なものを調達するからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.21

21

(Vers. 12.) His igitur qui hujuscemodi sunt, denuntiamus, et exhortamur in Domino Jesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. Ut eis facilius suadeat, interposito nomine Domini Jesu Christi, exhortatur eos, ut obaudiant, quod eis sit utile.

PL 17, 460B

(第12節)「それゆえ、このような者たちに我々は命じ、主イエス・キリストにあって勧める、静かに働いて自分のパンを食べよと」。彼らをより容易に説得するために、主イエス・キリストの名を間に置き、彼らにとって有益なことに聞き従うよう勧める。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.22

22

(Vers. 13, 14, 15.) Vos autem, fratres, nolite deficere in benefaciendo. Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite cum eo conversari, ut reverentia confundatur: et non velut inimicum existimetis, sed admonete consiliis, ut fratrem.

PL 17, 460B

(第13・14・15節)「しかし兄弟たちよ、善を行うことに挫けるな。もし誰か、手紙による我々の言葉に従わないなら、その者に注意し、彼と交わるな。畏れによって恥じ入るためである。ただし敵と見なさず、兄弟として助言をもって諭せ」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.23

23

Propter quod superius unumquemque suum panem manducare debere praecepit; ne forte quidam illorum occasionem parcitatis et inhumanitatis captarent; ideo statim subjecit: Vos autem, fratres, nolite defatigari benefacientes.

PL 17, 460C

そのため彼は先に、各人が自分のパンを食べるべきだと命じた。彼らのうちの何人かが、倹約や非情の口実を得ることのないようにである。それゆえすぐに付け加えた。「しかし兄弟たちよ、汝ら善を行って疲れ果ててはならない」。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.24

24

Neque enim in reprehensionem venit, qui humanus et largus est; sed hic qui cum possit laborem ferre, in otio vult vitam agere.

PL 17, 460C

人情があり惜しまない者は、咎められることはない。咎められるのは、労苦に耐えうるのに、怠惰のうちに生を送ろうとする者である。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.25

25

Quem si epistolae auctoritas non corrigit, notandum hunc, et nec conversandum cum eo praecipit; ut confusus, qui ab omnibus evitatur, subjiceret se praeceptis Apostoli.

PL 17, 460C

この者を手紙の権威が正さないなら、使徒は、この者に注意し、彼と交わってはならないと命じる。すべての人から避けられて恥じ入った者が、使徒の戒めに従うようになるためである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.26

26

Quod tamen sine iracundia et contumelia vult fieri, ut patienter declinetur ab eo; ita tamen, ut si res tulerit loqui cum eo, monendum illum, ut patiatur se corripi, nec ultra praecepta Apostoli contemnenda: familiaritatem quoque tamdiu cum eo non habere, quamdiu obaudiens fiat.

PL 17, 460C

ただし使徒は、これが怒りや侮辱なしになされることを望む。辛抱強く彼から離れるのである。ただし、事情により彼と話すことになるときは、彼が叱責されることに耐え、使徒の戒めをそれ以上軽んじないよう、彼を諭さねばならない。また、彼が聞き従うようになるまでは、彼と親しくしてはならない。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.27

27

Nam si ad iracundiam contumeliis lacessatur, pejor se fiet; incitabitur enim ad contentionem, et incipiet erratum suum velle defendere, post autem crubescere emendare se; ne quod prius excusabat, postea fateri videatur.

PL 17, 460D

実に、侮辱によって怒りへ挑発されるなら、彼はいっそう悪くなる。論争へと駆り立てられて、自分の誤りを弁護しようとし始め、のちには自分を改めることを恥じる〔底本は crubescere。erubescere と読む〕ようになるからである。かつて弁明していたことを、のちに認めることになると見られたくないからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.28

28

(Vers. 16.) Ipse autem Deus pacis det vobis pacem semper in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. Semper quod suum est, bono voto illos prosequitur, quasi charissimos filios, optans semper cum illis pacem manere, quae est dux ad vitam aeternam. Cum his enim Dominus se esse promisit, qui fuerint pacifici.

PL 17, 460D

(第16節)「平和の神自身が、汝らにいつもあらゆる場所で平和を与えるように。主が汝らすべてとともにあるように」。彼はいつもの常として、いわば最愛の子らのように、善い願いをもって彼らを見送り、平和が常に彼らとともにとどまることを望む。この平和は永遠の生命への導き手である。主は平和を作る者たちとともにいると約束したからである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.29

29

(Vers. 17.) Ipsa salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola: ita scribo. Propter interpolas et adulteratores Scripturarum semper se manu sua in omni epistola sua salutationem subscribere testatur; ut sub nomine ejus epistola accepto ferri non possit, quae non fuerit manu ejus subscripta.

PL 17, 461A

(第17節)「パウロの手による私自身の挨拶。これはすべての手紙におけるしるしである。私はこのように書く」。聖書を改竄し偽造する者たちのゆえに、彼はすべての自分の手紙で、自分の手で挨拶を書き記すと常に証している。それは、彼の手で署名されていない手紙が、彼の名のもとで受け入れられることのないためである。

Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 3.30

30

(Vers. 18.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Haec salutatio manu Apostoli conscripta est, qua gratiam Domini nostri Jesu Christi optat esse cum eis. Amen.

PL 17, 462A

(第18節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らすべてとともにあるように」。この挨拶は使徒の手で書かれたもので、これによって彼は、我々の主イエス・キリストの恩寵が彼らとともにあることを願う。アーメン。