Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.1
(Vers. 1-3.) Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et in Domino Jesu Christo. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
PL 17, 453D(第1–3節)「パウロとシルワノとテモテが、我々の父なる神と主イエス・キリストにあるテサロニケの人々の教会へ。恩寵と平和が、我々の父なる神と主イエス・キリストから汝らにあるように」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.2
Solemnibus verbis scribit ad eos; solito enim more sermonum caput continetur epistolae: et idem ipsi tres sunt, quorum nomine scribitur, sicut et prima epistola (I Thess. I, 1) .
PL 17, 453D彼は型どおりの言葉で彼らに書く。手紙の冒頭は言葉の慣例に従って含まれているからである。名によって書かれる三人も、第一の手紙(一テサロニケ1:1)と同じである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.3
Gratias agere debemus Deo semper de vobis, fratres, sicut dignum est; quoniam superexcrescit fides vestra, et multiplicatur charitas uniuscujusque vestrum omnium in vos invicem.
PL 17, 453D「兄弟たちよ、我々は汝らについて常に神に感謝すべきである、それがふさわしいとおりに。汝らの信仰が非常に増し、汝らすべての一人一人の、互いに対する愛が増し加わっているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.4
Deo se debitores de horum profectu in gratiarum actione profitentur; et ut non qualecumque esse debitum ostenderet: sicut dignum est, ait; ut pro tam infinito dono magnas gratias referendas Deo testarentur.
PL 17, 454D彼らは、これらの者の進歩について、感謝の祈りにおいて自分たちが神に負い目のある者であることを表明する。しかも、その負い目が並のものではないと示すために、「ふさわしいとおりに」と言う。かくも限りない賜物のゆえに、大いなる感謝を神に献げるべきだと証しするためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.5
Post acceptam enim primam epistolam meliores esse, quam fuerant, perstiterunt; ita ut in eo copiosi et abundantes viderentur, quod post Domini et Dei devotionem habemus mandatum, ut diligamus nos invicem. (Joan. XIII, 34.)
PL 17, 454D実に、彼らは第一の手紙を受け取ったのち、以前よりよい者であり続け、その結果、主にして神への献身の後に〔post は「…に次いで」の意と取った〕我々が持つ戒め、すなわち互いに愛し合えという戒め(ヨハネ13:34)において、豊かで満ちあふれていると見られるほどになった。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.6
(Vers. 4, 5.) Ita ut nos ipsi de vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et pressuris, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, in hoc ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini.
PL 17, 454D(第4・5節)「それゆえ、我々自身が、汝らのすべての迫害と苦難の中での汝らの忍耐と信仰のゆえに、神の諸教会で汝らについて誇る。汝らが耐えているそれらは、神の正しい裁きの模範であり、汝らが神の国にふさわしいと認められるためである。その国のために、汝らは苦しみも受けている」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.7
Gloriam esse suam in horum conversatione et persecutione tolerata testatur, in tantum ut apud caeteras Ecclesias exempla eorum proferantur; ut imitatione eorum crescant in devotione passionum pro Christo, et mereantur consequi quae promissa sunt sanctis, in die justi judicii Dei, cujus amore mundum spernere non dubitarunt.
PL 17, 454D彼は、彼らの生き方と堪え忍んだ迫害こそが自分の誇りであると証しする。ほかの諸教会で彼らの模範が持ち出されるほどである。彼らに倣って、キリストのための苦しみへの献身において成長し、神の正しい裁きの日に、聖なる者たちに約束されたものを得るにふさわしくなるためである。彼らは神への愛のゆえに、世を退けることをためらわなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.8
Ipsae enim pressurae exempla sunt futurorum meritorum in his, qui patiuntur, ad gloriam: in illis autem, qui persequuntur, ad perditionem.
PL 17, 455A実に、苦難そのものが、苦しむ者たちにおいては栄光へ至る将来の功の模範であり、迫害する者たちにおいては滅びへ至る〔模範〕だからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.9
(Vers. 6-9.) Siquidem justum est apud Deum retribuere eis, qui vos deprimunt, pressuram: et vobis qui afflictionem sustinetis, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus in igne flammae dantis vindictam in eos, qui non noverunt Deum, et in eos qui non obaudiunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, qui poenas solvent in interitum aeternum a facie Domini, et a gloria virtutis ejus.
PL 17, 455A(第6–9節)「神のもとでは、実に、汝らを抑えつける者たちに苦難を報い、苦しみを耐えている汝らには、主イエスが天から、その力の天使たちとともに、炎の火の中で現れるとき、我々とともに安息を与えることが正しい。〔主は〕神を知らなかった者たち、また我々の主イエス・キリストの福音に聞き従わない者たちに報復を与える。彼らは、主の顔と、その力の栄光とから離れ、永遠の滅びへと刑罰を払うことになる」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.10
Quoniam exemplum justi judicii Dei apparere dixit sive in bonos, sive in malos; idcirco subsecutus ait: Siquidem justum est apud Deum; ut reddat unicuique secundum opera sua.
PL 17, 455B神の正しい裁きの模範は、善人たちにも悪人たちにも現れると彼は言ったので、続けて言う。「神のもとでは、実に、正しい」と。すなわち、各人にその業に応じて報いることである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.11
Quid tam justum, quam ut hi qui in saeculo deprimunt bonos, et extorres eos faciunt persecutionibus, in futuro eadem patiantur, quae faciunt: illi autem ut sint in requie cum caeteris sanctis, qui de magna tribulatione venientes, regnum accipient aeternum in adventu Domini de coelo; cum coeperit venire cum coelesti exercitu suo et ministro igne ad dandam vindictam in paganos, qui ignorant Deum Patrem esse Jesu Christi; et Judaeos, qui dicentes se Deum scire, non credunt Evangelio Christi, quod dedit illi Pater Deus, ut traderet servis suis?
PL 17, 455B世にあって善人たちを抑えつけ、迫害によって彼らを追放した者たちが、将来、自分たちの行ったのと同じことを被り、他方、善人たちは、大いなる苦難から来て、主が天から到来するとき、永遠の国を受けて、ほかの聖なる者たちとともに安息のうちにあるということ、これほど正しいことが何かあろうか。〔主が〕天の軍勢と仕える火とともに来始めるとき、神がイエス・キリストの父であることを知らない異教徒たち、また神を知っていると言いながら、父なる神が彼に与え、彼がその僕たちに伝えさせたキリストの福音を信じないユダヤ人たちに、報復を与えるのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.12
Quos omnes praesentia Domini, et gloria majestatis ejus ignis exuret; ut debitas reddant poenas interitus in aeternum, semper patientes, non tamen penitus deficientes; ut ipsa poena illos quodammodo generet semper, quo consumantur.
PL 17, 455C主の臨在と威光の栄光の火は、彼ら皆を焼き尽くす。彼らは永遠に滅びの当然の刑罰を払い、常に苦しみ続けるが、まったくは尽きない。刑罰そのものが、彼らを、焼き尽くされるために、ある意味で絶えず生み出すかのようである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.13
(Vers. 10.) Cum venerit clarificari in sanctis suis, et mirificari in omnibus qui crediderunt; quia fidem habuit testimonium nostrum super vos in die illa adventus Domini. Duplicem continet sensum; adveniet enim punire malos, et glorificare bonos.
PL 17, 455C(第10節)「彼が、その聖なる者たちにおいて栄光を受け、信じたすべての者において驚嘆されるために来るとき、あの到来の日、汝らのもとで我々の証しが信じられたからである」。これは二重の意味を含む。彼は悪人を罰し、善人に栄光を与えるために到来するからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.14
Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in eos, qui credunt exemplo et fidei apostolorum, cum fuerint coronati, testimonium reddente illis Evangelio in die Domini: severus autem apparebit in incredulos, cum aeternis poenis coarctari coeperint.
PL 17, 455C実に彼は、使徒たちの模範と信仰を信じる者たちに対しては、冠を受けたとき、福音が主の日に彼らのために証しをするので、輝かしく驚嘆すべき者として見られる。しかし不信者たちに対しては、永遠の刑罰に押し込められ始めるとき、厳しい者として現れる。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.15
Corona enim discipulorum magistri est gloria, et veritas ejus incredulorum est poena; quia quod praedicabatur, non credebatur.
PL 17, 455D弟子たちの冠は師の栄光であり、その真理は不信者たちの刑罰だからである。宣べ伝えられたことが信じられなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.16
(Vers. 11, 12.) In quo et oramus semper pro vobis, ut vos dignos habeat vocatione sua Deus noster, et impleat omni placito bonitatis, et opere fidei in virtute; ita ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in ipso secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
PL 17, 455D(第11・12節)「そのために我々は、汝らのために常に祈る。我々の神が汝らをその召しにふさわしい者と認め、善のあらゆる喜びと、力による信仰の業とで満たすように。それは、我々の主イエス・キリストの名が汝らにおいて栄光を受け、汝らもまた彼において栄光を受けるためであり、我々の神と主イエス・キリストの恩寵に従ってのことである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.17
Gaudio addit et preces, ut quia devoti sunt, dignetur Deus adjuvare eos, ut perficiant opus coeptum ad claritatem Domini nostri Jesu Christi; ut perseverantia discipulorum testimonium sit magistro ad gloriam.
PL 17, 455D彼は喜びに祈りを加える。彼らが献身しているので、神が彼らを助けることをよしとして、始められた業を、我々の主イエス・キリストの栄光〔claritas〕のために全うさせるように。弟子たちの忍耐が、師にとって栄光への証しとなるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses secundam 1.18
Auctoritas enim magistri in discipulorum est fiducia, cum se in accepta gratia faciunt digniores.
PL 17, 456A師の権威は、弟子たちの確信にあるからである。弟子たちが、受けた恩寵においていっそうふさわしい者となるときである。