作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Ad virginem devotam

Caput III 第III章

Anonymous · Ad virginem devotam · PL 17, 583D · 13 sectiones

Ad virginem devotam 3.1

1

Vide ergo et cave de istis hominibus, ut mihi soror et domina nomineris. Intra in cubiculum, clauso ostio ora Patrem tuum (Matth. VI, 6) ; ut det tibi mentem bonam, et intellectum, ut scias quos debeas sequi, et quos vitare; quia multi sunt, qui fingunt se esse, quod non sunt, sed mentiuntur: et nescis quoniam de anima tua agitur; ne ducant te captivam, sicut bovem qui ad occisionem ducitur: aut velut canem, ut alligetur.

PL 17, 583D

それゆえ、よく見て、こうした人々に用心せよ。あなたが私の姉妹、また女主人と呼ばれるように〔domina。敬意を込めた呼び名〕。「部屋に入り、戸を閉めて、汝の父に祈れ」(マタイ6:6)。父があなたに善い精神と理解を与え、あなたが誰に従い、誰を避けるべきかを知るようにである。多くの者が、自分でないものを装い、偽っているからである。そしてあなたは、自分の魂が問題になっていることを知らない。彼らが、屠られるために引かれる牛のように、あるいはつながれる犬のように、あなたを捕らわれの身として引いていくことのないようにせよ。

Ad virginem devotam 3.2

2

Ne festines sicut avis in laqueum. Audi me, remove pedem tuum de illis, sede sedula in domo tua, operare manibus tuis quod bonum est; ut habeas unde communicare possis necessitatem sustinentibus. Ora sine intermissione, nec facilis videaris in plateis.

PL 17, 584A

鳥のように、罠へと急ぐな。私に聞け。足を彼らから遠ざけよ。熱心に自分の家にとどまり、自分の手で善いことを行え。窮乏に耐える人々と分かち合えるものを、もつためである。絶えず祈れ。広場で軽々しい者と見られるな。

Ad virginem devotam 3.3

3

Certa bonum certamen, curre velocius; ut comprehendas, in quo comprehensa es a Christo (Philip. III, 12) . Audiant te homines, et laetentur de bono animo; et de mente qua vivis. Da eleemosynam, et ecce omnia munda erunt tibi (Luc. XI, 41) .

PL 17, 584A

善い戦いを戦え。いっそう速く走れ。「汝がとらえるためである。それを目当てに、汝はキリストにとらえられた」(フィリピ3:12)〔使徒の一人称を二人称に変えて引く〕。人々があなたのことを聞き、あなたの善い心と、あなたが生きている精神を喜ぶように。「施しをせよ。見よ、すべてが汝にとって清くなる」(ルカ11:41)。

Ad virginem devotam 3.4

4

Non te pigeat visitare infirmos; ex his enim in dilectione firmaberis. Non jurabis omnino, neque per verum, neque per mendacium: sed sit sermo tuus: Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 34 et seq.) .

PL 17, 584A

病人を見舞うことを億劫がるな。それによって、あなたは愛において強くされるからである。「決して誓うな。真実によっても、偽りによっても。汝の言葉は、『しかり、しかり』『いな、いな』であれ。それ以上のものは悪から出る」(マタイ5:34以下)。

Ad virginem devotam 3.5

5

Irascere, et noli peccare, ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem (Psal. CXL, 4) . Humilia te, filia, ante Dominum; quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Pet. V, 5) .

PL 17, 584B

怒れ、だが罪を犯すな。不法を行う人々とともに、罪について言い逃れを言い繕うこと〔に心を傾けるな〕(詩篇140:4)〔ad excusandas 以下には動詞が無い。引かれた詩篇140:4 で句の前に立つ「私の心を傾けさせるな」に倣って補った〕。娘よ、主の前でへりくだれ。「神は高ぶる者に逆らい、へりくだる者に恩寵を与える」(一ペトロ5:5)。

Ad virginem devotam 3.6

6

Accede ad Dominum, ut illuminet te, et non erubesces in conspectu illius (Psal. XXXIII, 6) . Recede de voluptate saeculi, et indue te constantia virtutis. Depone vestimenta hujus saeculi, et indue te tunica perpetuitatis.

PL 17, 584B

「主に近づけ。主が汝を照らし、汝は彼の前で恥じることがない」(詩篇33:6)。世の快楽から退き、徳の堅固さをまとえ。この世の衣を脱ぎ、永続の長衣をまとえ。

Ad virginem devotam 3.7

7

Derelinque cibos istius saeculi, et accipe tibi sancta sanctorum. Memorare Sidrach, Misach, Abdenago, et Daniel recusasse carnes et vinum gentilium, et accepisse sibi olera et legumina (Dan. I, 8 et seq.) .

PL 17, 584B

この世の食物を捨て、聖なるものの聖なるものを自分のために受けよ。シャドラク、メシャク、アベド・ネゴ〔ラテン語では Sidrach, Misach, Abdenago〕、そしてダニエルが、異邦人の肉とぶどう酒を拒み、自分のために野菜と豆を受けたことを思い出せ(ダニエル1:8以下)。

Ad virginem devotam 3.8

8

Memento Machabaeam propter carnes porcinas passam fuisse, et filios ipsius assatos vel frixos in oleo (II Mach. VII, 1 et seq.) . Ambula, filia, in habitu sancto, cum verecundia, et sobrietate, et gravitate. Depone mendacium, loquere veritatem cum proximo tuo.

PL 17, 584C

マカバイの母〔ラテン語では「マカバイの女」〕が豚の肉のために苦しみを受け、その子らが焼かれ、あるいは油で揚げられたことを思い出せ(マカバイ二7:1以下)。娘よ、慎みと節度と重厚さをもって、聖なる身なりで歩め。偽りを捨て、隣人に真実を語れ。

Ad virginem devotam 3.9

9

Ora, filia, sine intermissione; jejuna frequenter, et da eleemosynam; quoniam eleemosyna a morte liberat, et non patitur ire in tenebras (Tob. IV, 11) . Munus bonum est eleemosyna, quae purgat omnem sordem et squalorem.

PL 17, 584C

娘よ、絶えず祈れ。しばしば断食し、施しをせよ。「施しは死から救い出し、闇に行くことを許さない」(トビト記4:11)。施しは善い贈り物であり、あらゆる汚れと醜さを清める。

Ad virginem devotam 3.10

10

Beata eris, si haec omnia cum legeris, facias. Zelare quod bonum est, ut quod malum est obliviscaris. Benedicat te Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, benedictione qua patres nostros benedicere dignatus est, Abraham, Isaac, et Jacob.

PL 17, 584C

これらすべてを、読んだときに行うなら、あなたは幸いである。善いことに熱心であれ。悪いことを忘れるためである。父と子と聖なる霊が、あなたを祝福するように。我々の父祖であるアブラハム、イサク、ヤコブを祝福することをよしとした、その祝福をもって。

Ad virginem devotam 3.11

11

Ora pro me, filia; quia et ego sollicitus sum de te, sicut scriptum est: Orate pro invicem (Jacob V, 16). Item, frater fratrem adjuvans exaltabitur (Prov. XVIII, 19) .

PL 17, 584C

娘よ、私のために祈れ。私もあなたのことを案じているからである。書かれているとおりである。「互いのために祈れ」(ヤコブ5:16)。また、「兄弟を助ける兄弟は高められる」(箴言18:19)。

Ad virginem devotam 3.12

12

Exaltet te Dominus in sanctitatem et dilectionem, sicut scriptum est: Qui diligit fratrem suum, Legem implevit (Rom. XIII, 8) . Impleat Dominus omnes petitiones tuas (Psal. XIX, 7) .

PL 17, 584D

主があなたを、聖性と愛へと高めるように。書かれているとおりである。「自分の兄弟を愛する者は、律法を満たした」(ローマ13:8)。主があなたのすべての願いを満たすように(詩篇19:7)〔引かれた句は詩篇19:6〕。

Ad virginem devotam 3.13

13

Praestet hoc tibi Deus Pater per Jesum Christum Filium suum, Dominum et Deum, regem, judicem, salvatorem, redemptoremque nostrum, qui est benedictus cum Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum, amen.

PL 17, 584D

父なる神が、その子イエス・キリストを通して、これをあなたに与えるように。彼は我々の主であり神であり、王、裁き主、救い主、贖い主であって、聖なる霊とともに、世々にわたって祝されている。アーメン。