Ad virginem devotam 1.1
(Psal. XLIV, 11, 12.) Audi, filia, et vide: inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit Rex speciem tuam; quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Ipsius te devovisti esse sponsam, devota Deo diceris.
PL 17, 579C(詩篇44:11–12)「娘よ、聞け、そして見よ。汝の耳を傾け、汝の民と汝の父の家を忘れよ。王は汝の美しさを望んだからである。彼自身が汝の主なる神であり、人々は彼を拝むであろう」。あなたは彼の花嫁となることに身を献げた。あなたは神に献身した者と呼ばれる。
Ad virginem devotam 1.2
Quid tibi cum hominibus saecularibus, aut quem tractatum habes cum illis? Quid vis scire cum ipsis? Perditionem, quam ipsi sequuntur?
PL 17, 579Cあなたは世俗の人々と何の関わりがあるのか。彼らとどんな取り引きをもつのか。彼らとともに何を知りたいのか。彼ら自身が追っている破滅をか。
Ad virginem devotam 1.3
Si castitatem quaeris, hanc illi non habent: si fidem quaeris, quis est fidelis in illis, quem tu comitaberis? si autem Christum quaeris, non manet in illis. Nescio quid quaeras, quales amicitias vel quales fabulas habeas cum illis.
PL 17, 579C貞潔を求めるなら、彼らにはそれが無い。信仰を求めるなら、彼らの中の誰が忠実で、あなたが付き従う相手になりうるのか。キリストを求めるなら、キリストは彼らの内にとどまらない。あなたが何を求めて、彼らとどんな友情を、どんなうわさ話をもつのか、私には分からない。
Ad virginem devotam 1.4
Devovisti animam tuam ad destruenda omnia, quae sunt hujus saeculi: quomodo autem quaeris saeculum, cui renuntiasti?
PL 17, 580Cあなたは、この世のものすべてを滅ぼすために、自分の魂を献げた。それなのに、自分が捨てた世を、どうして求めるのか。
Ad virginem devotam 1.5
Reverti vis ad vomitum tuum sicut canis, aut velut sus lota iterum in volutationem, sicut scriptum est (I Petr. II, 22) , dicente Apostolo: Si quae destruxi, iterum reaedificabo, praevaricatorem legis me constituo (Galat. II, 18) .
PL 17, 580Cあなたは、犬のように自分の吐いたものに戻ろうとし、あるいは、洗われた豚のように再び泥の中に戻ろうとしている。書かれているとおりである(一ペトロ2:22)〔刷りは一ペトロ2:22。引かれた句は二ペトロ2:22に当たる〕。使徒がこう言っている。「もし私が壊したものを再び建て直すなら、私は自分を律法の背反者とする」(ガラテヤ2:18)。
Ad virginem devotam 1.6
Iterum ipse repetit dicens: Quidquid in saeculo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum (I Joan. II, 17) ; quod non est de Deo, sed de hoc mundo est.
PL 17, 580C彼自身が再び繰り返して言う。「世にあるものはみな、肉の欲望であり、目の欲望である」(一ヨハネ2:17)〔刷りは一ヨハネ2:17。引かれた句は一ヨハネ2:16に当たる〕。それは神からのものではなく、この世からのものである。
Ad virginem devotam 1.7
Item alibi dicit: Si quis voluerit amicus esse hujus mundi, inimicus Dei constituetur (Jacob IV, 4). Quid dicis, devota Deo? quid vis hominibus placere? quid desideras, vel quid quaeris? Si Deum quaeris, tecum est: si autem hominem quaeris, non hoc devovisti.
PL 17, 581A同じく別の箇所で言う。「もし誰かがこの世の友であろうと望むなら、神の敵とされる」(ヤコブ4:4)。神に献身した者よ、あなたは何を言うのか。なぜ人々に気に入られたいのか。何を望み、何を求めるのか。神を求めるなら、神はあなたとともにいる。人を求めるなら、あなたが身を献げたのはそのためではない。
Ad virginem devotam 1.8
Quid sunt homines? Homines hujus saeculi: Et saeculum transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit quae scripta sunt, manet in aeternum (I Joan. II, 18) . Quid desideras, nescio.
PL 17, 581A人々とは何か。この世の人々である。「世も、その欲望も過ぎ去る。だが、書かれていることを行った者は、永遠にとどまる」(一ヨハネ2:18)〔刷りは一ヨハネ2:18。引かれた句は一ヨハネ2:17に当たる〕。あなたが何を望むのか、私は分からない。
Ad virginem devotam 1.9
Si aurum, argentum, si vitam, si vestem splendidam; hoc tibi non placuit cum Deo, hoc Deus non admiratur, sed cor contritum et humiliatum (Psal. L, 19) .
PL 17, 581A金、銀、命〔vitam。装身具と並ぶので本文が崩れているかもしれない。字のとおりに訳した〕、きらびやかな衣を〔望むのか〕。それは、あなたが神とともにあることを選んだとき、あなたの気に入ったものではなかった〔hoc tibi non placuit cum Deo の意味は定かでない。こう解した〕。神はこれに感嘆せず、砕かれへりくだった心に感嘆する(詩篇50:19)。
Ad virginem devotam 1.10
Quid quaeris homines saeculi, quos sanctus apostolus judicat Paulus, dicens: Quorum Deus venter est, et gloria in pudendis ipsorum, qui terrena sapiunt: nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 19, 20) ?
PL 17, 581Aなぜ世の人々を求めるのか。聖なる使徒パウロは、彼らをこう言って裁いている。「彼らの神は腹であり、その栄光は彼ら自身の恥部にある。彼らは地上のことを思う。しかし我々の国籍は天にある」(フィリピ3:19–20)。
Ad virginem devotam 1.11
Si ergo conversationem in coelo habemus, quae sursum sunt quaerere debemus, ubi Christus est, non quae super terram (Coloss. III, 1) . Rogo, soror, qui sunt isti homines hujus saeculi?
PL 17, 581Bそれゆえ、我々は天に国籍をもつのだから、「我々は上にあるもの、キリストがいる所のものを求めるべきであり、地上にあるものを求めるべきではない」(コロサイ3:1)。姉妹よ、請う。この世のそういう人々とは、何者か。
Ad virginem devotam 1.12
Fratres tuos spiritales homines non sequeris, et sequeris carnales: qui si non saturentur, murmurabunt. Misisti margaritas tuas ante porcos, qui conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant te. Non audisti: Vitate canes, vitate malos operarios (Phil. III, 2) ?
PL 17, 581Bあなたは、霊の人である自分の兄弟たちには従わず、肉の人々に従っている。彼らは満たされなければ、つぶやくであろう。あなたは自分の真珠を豚の前に投げ与えた。豚はそれを足で踏みにじり、向き直ってあなたを引き裂く。聞かなかったのか。「犬どもに気をつけよ、悪い働き手どもに気をつけよ」(フィリピ3:2)。
Ad virginem devotam 1.13
Qui sunt isti? Homines hujus saeculi, qui non sequuntur vestigia Christi. Rogo te, quid tibi demonstrant; dic mihi. Castitatem, quam non habent?
PL 17, 581B彼らは何者か。この世の人々、キリストの足跡に従わない人々である。請う、私に言え。彼らはあなたに何を示すのか。彼らがもたない貞潔をか。
Ad virginem devotam 1.14
Quid? fidem, quam non inveniunt? doctrinam quam non sequuntur, nisi diabolicam sapientiam hujus saeculi? jejunium, quod odiunt? abstinentiam, quam judicant? humilitatem, quam opprimunt? sobrietatem, quam negligunt? sinceram mentem; quam non habent, nisi duplicem? verecundiam, quam projiciunt a se? Nescio autem quid vis studere cum ipsis.
PL 17, 581Bでは何か。彼らが見いだせない信仰をか。彼らが従うのは、この世の悪魔的な知恵だけという教えをか。彼らが憎む断食をか。彼らが批判する節食をか。彼らが踏みにじる謙遜をか。彼らが顧みない節度をか。彼らがもたず、ただ二心だけをもつ、偽りのない精神をか。彼らが自分から投げ捨てる慎みをか。あなたが彼らとともに何に励もうとしているのか、私には分からない。