Ad virginem devotam 2.1
Sed quid dicis? Ego autem converto eos ad me. Si autem ad te conversi fuerint, non tibi expedit. Quid quaerit lupus cum agno? vel quid quaerit canis, nisi panem? Quare autem rugit leo (Esai. XXXI, 4) , nisi pro praeda? Tu te ipsam castam custodi, si potes.
PL 17, 581Cだが、あなたは何と言うのか。「私は彼らを自分のほうへ向けさせるのだ」と。しかし、もし彼らがあなたのほうへ向いたとしても、あなたの益にはならない。狼は子羊のもとで何を求めるのか。犬はパンのほかに何を求めるのか。「獅子は、獲物のためでなければ、なぜ吼えるのか」(イザヤ31:4)。あなたは、できるなら、自分自身を貞潔に保て。
Ad virginem devotam 2.2
Quid vis docere, quod tu ipsa non facis? sicut dicit Apostolus: Nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1) .
PL 17, 581Cあなたがしていないことを、なぜ教えたがるのか。使徒が言うとおりである。「あらゆる霊を信じてはならない。霊が神から出たものかどうか、試せ」(一ヨハネ4:1)。
Ad virginem devotam 2.3
Si autem ab ipsis doctrinam accipias, docebunt te, quod faciunt, vel quod sequuntur, concupiscentiam, fornicationem, libidinem, avaritiam, fraudem, immunditiam, impudicitiam, luxuriam, ebrietatem, improbitatem, turpiloquium, stultitiam, maleficia, homicidia, iram, rixam, et omnem malitiam.
PL 17, 581Cもし彼ら自身から教えを受けるなら、彼らは、自分たちが行い、従っていることを、あなたに教えるだろう。欲望、淫行、情欲、強欲、欺き、汚れ、不貞、放縦、泥酔、邪悪、卑猥な言葉、愚かさ、邪術、殺人、怒り、争い、そしてあらゆる悪意である。
Ad virginem devotam 2.4
Quid dicis, misera, vel quid excusas? Devovisti animam tuam, ut ab ipsis hominibus recederes: nunc autem quid quaeris?
PL 17, 581D惨めな者よ、あなたは何を言うのか。何を弁解するのか。あなたは、まさにその人々から離れるために、自分の魂を献げた。それなのに今、何を求めるのか。
Ad virginem devotam 2.5
Rogo, non confundaris, quando de te illi sibi fabulas faciunt, dicentes: Ecce devota Deo, quae nos sequitur; dereliquit enim viam suam, et per terminos agri sui erravit, viam habitationis suae non invenit. Venite, praeoccupemus eam, et ducemus in viam nostram.
PL 17, 581D請う、あなたは恥じないのか〔Rogo, non confundaris は「請う、恥じるな」とも読める。疑問と取った〕。彼らがあなたをうわさの種にして、こう言うときに。「見よ、神に献身した者が、我々に従っている。自分の道を捨て、自分の畑の境をさまよい、自分の住まいへの道を見いだせなかったのだ。来い、我々が先回りして、彼女を我々の道へ導こう」。
Ad virginem devotam 2.6
Cecidisti, misera, in via lata et spatiosa, quae ducit ad mortem. Videtur tibi esse bona, quae mala est: sequeris eos amens, et nescis quoniam recta in foveam cadis. Memor non es arctam et angustam esse viam, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13, 14) ?
PL 17, 582A惨めな者よ、あなたは、広くゆったりして、死に至る道に落ちた。それは善いものに見えるが、悪である。あなたは正気を失って彼らに従い、まっすぐ穴に落ちることを知らない。命に至る道が狭く細いことを、覚えていないのか(マタイ7:13–14)。
Ad virginem devotam 2.7
Laboriosa tibi videtur esse, quae bona est: oblita es dictum fuisse: Quia per multas tribulationes nos oportet in regnum coelorum introire (Act. XIV, 21) ? Nunc autem voluntati tuae vis studere.
PL 17, 582A善いその道が、あなたには骨の折れるものと見える。「我々が多くの艱難を経て天の国に入らなければならない」と言われたことを、忘れたのか(使徒言行録14:21)。だが今、あなたは自分の意志に熱を入れようとしている。
Ad virginem devotam 2.8
Non legisti Salomonem dicentem: Bonis bona creata sunt ab initio, similiter impiis et peccatoribus bona et mala (Eccl. XXXIX, 30) ? Item ipso dicente: Initium vitae hominis spiritaliter arguetur (Ibid., 31) .
PL 17, 582Aソロモンがこう言うのを読まなかったのか。「善い者には、初めから善いものが造られている。同じように、不敬虔な者と罪人には、善いものと悪いものが」(集会の書39:30)。また同じ彼が言う。「人の生の初めは、霊的に糾される」(集会の書39:31)〔arguetur の意味は定かでない。「糾される」と取った〕。
Ad virginem devotam 2.9
Spiritalis omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II, 15) . Ubi es, Deo devota? Spiritalis quidem de aliis judicans, tu ipsa judicaris. Quid quaeris cum illis? Quae pars fideli cum infideli (II Cor. VI, 15) ? vel quae pars sancti hominis ad carnem?
PL 17, 582A「霊の人はすべてを判断するが、自分は誰からも判断されない」(一コリント2:15)。神に献身した者よ、あなたはどこにいるのか。霊の人は他人を判断するが、あなた自身が判断される。あなたは彼らのもとで何を求めるのか。「信じる者と信じない者に、どんな分があるか」(二コリント6:15)。また、聖なる人が肉に対してもつ分は何か。
Ad virginem devotam 2.10
Virgo potes esse corpore, sed non mente corrupta. Oculi autem tui obcaecati sunt nimio ardore libidinis, in quibus trabs subjacet: aures tuae plenae sunt omni spurcitia virili: pedes vero tui veloces sunt, et non sunt pigri ad januam foris.
PL 17, 582Bあなたは、体においてはおとめでありえても〔virgo。この作品では献身したおとめも「おとめ」と訳す〕、精神においてはそうではなく、汚されている〔corrupta の係りは定かでない。「精神では(おとめでなく)汚されている」と取った〕。あなたの目は、情欲の過度の燃え立ちで盲いており、その中に梁が潜んでいる。あなたの耳は、男のあらゆる汚らわしい言葉で満ちている。あなたの足は速く、戸口の外へ向かうのに怠けない。
Ad virginem devotam 2.11
Ubi sanctitas? ubi verecundia? ubi sobrietas? ubi gravitas? ubi castitas? ubi modestia? ubi fides? ubi continentia? ubi pura mens? Ubi sunt illa omnia, pro quibus fidem tuam opposueras, quam perdidisti?
PL 17, 582B聖性はどこにあるのか。慎みはどこか。節度は。重厚さは。貞潔は。慎ましさは。信仰は。自制は。清い精神は。あなたが自分の信義を差し出して守ると誓った、あれらのすべては、どこにあるのか〔pro quibus fidem tuam opposueras の意味は定かでない。信義を担保として差し出した、と解した〕。その信義を、あなたは失った。
Ad virginem devotam 2.12
Melius enim fuerat te non vovisse et facere, quam vovere, et non facere (Eccl. V, 4) . Non potes duobus dominis servire, aut Deo, aut mammonae, sicut scriptum est (Matth. VI, 24) . Cum perverso subverteris (Psal. XVII, 27) .
PL 17, 582B実際、「誓って行わないよりも、誓わずに行うほうが良かった」(コヘレトの言葉5:4)。「汝は二人の主人に仕えることはできない。神にも、マンモンにも」と書かれているとおりである(マタイ6:24)。「曲がった者とともにいれば、汝は覆される」(詩篇17:27)。
Ad virginem devotam 2.13
Non potest committi pannum vetus cum novo; tollit enim fortitudinem ejus, et pejor scissura fit (Matth. IX, 16) . Volatilia ad sibi similia conveniunt; et veritas ad eos, qui operantur eam, revertetur.
PL 17, 582C「古い布を新しい布に継ぎ合わせることはできない。その強さを取り去り、裂け目はいっそう悪くなるからである」(マタイ9:16)。鳥は、自分に似たものに集まる。そして真理は、それを行う者のもとへ帰る。
Ad virginem devotam 2.14
Absit ut tu mihi soror esse dicaris, quae cum talibus conversaris. Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos: aut facite arborem malam, et fructus ejus malos. Unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscitur (Matth., XII, 33) .
PL 17, 582Cあなたが私の姉妹と呼ばれることなど、あってはならない。そのような者たちと交わるあなたが。「木を善いとし、その実も善いとせよ。あるいは、木を悪いとし、その実も悪いとせよ。木はみな、その実で知られる」(マタイ12:33)。
Ad virginem devotam 2.15
Quicumque autem qualis fuerit, cum tali se jungit (Eccl. XIII, 20) . Columba dimissa de manu hominis, statim reversa est ad eum in arcam: nam corvus dimissus carnem secutus est (Gen. VIII, 7) ; quem tu quoque vis sequi; ut non revertaris ad januam Christi.
PL 17, 582C「誰であれ、その者がどのような者であっても、同じような者と交わる」(集会の書13:20)。ハトは人の手から放たれると、すぐに箱舟の彼のもとへ戻ってきた。ところが、放たれたカラスは肉に従った(創世記8:7)。あなたもまた、そのカラスに従おうとしている。キリストの戸口へ戻らないように。
Ad virginem devotam 2.16
Est tibi conversatio cum bestiis agri et cum volatilibus coeli: sicut et corvus, non memoraris Dominum, qui te de diluvio liberavit: non quaeris cubile tuum umbrosum et bonum, ubi requiem temporalem habuisti.
PL 17, 582Cあなたは野の獣たちや空の鳥たちと交わりをもつ。カラスのように、洪水からあなたを救った主を思い出さない。あなたが一時の安らぎを得た、陰深い善い寝床を求めようとしない。
Ad virginem devotam 2.17
Non tibi ante oculos est tempestas, atque oblita es charitatem Christi, et tenes charitatem hominum hujus saeculi, qui non habent charitatem in se, nisi diabolicam: illi autem aliam carnem sequuntur, et non desinunt quoadusque moriantur.
PL 17, 582Dあなたの目の前に嵐は無い。そしてあなたは、キリストの愛を忘れ、この世の人々の愛を保っている。彼らは自分の内に、悪魔の愛しかもたない。彼らは別の肉に従い、死ぬまで止まらない。
Ad virginem devotam 2.18
Recede, misera, de illis hominibus; ne carnes tuas electas comedant, talos tuos evertant, et relinquaris nuda, et spoliata, sicut in cucumerario. Modo autem quid facies, quia nuda es et spoliata?
PL 17, 582D惨めな者よ、あの人々から離れよ。彼らがあなたの選りすぐりの肉を食らい、あなたのかかとをくじき、あなたが裸で奪われて、キュウリ畑にいるかのように残されることのないようにである。今、あなたは何をするのか。裸で、奪われているのに。
Ad virginem devotam 2.19
Ibis ad vicinos tuos, quos ante oderas, petens ab ipsis operimentum pudoris: illi autem dare nolunt, dicentes: Ubi est vestimentum tuum splendidum, quod ante portare solebas? Quid dicis, et quid respondes ei, quam frigus obligavit?
PL 17, 583Aあなたは、以前憎んでいた隣人たちのところへ行き、恥を覆うものを求めるだろう。だが彼らは与えようとせず、こう言う。「以前あなたが着るのを常としていた、あなたの輝く衣はどこか」。寒さに縛られた彼女に〔あなたは〕何と言い、何と答えるのか〔ei(彼女に)が誰を指すかは定かでない。字のとおりに訳した〕。
Ad virginem devotam 2.20
Gratulantur autem in malis tuis, quae tibi venerunt. Tunc te planges dicendo: Heu mihi miserae, cui talia venerunt! Quid mihi profuit illa captivitas, quae me captivavit miseram et infelicem? Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam?
PL 17, 583A彼らは、あなたに降りかかった災いを喜ぶ。そのとき、あなたは嘆いてこう言うだろう。「ああ、惨めな私に、このようなことが起こった。私を惨めで不幸な者として捕らえたあの捕囚は、私に何の益があったのか。私はどこへ行って、汝の霊から離れよう。汝の顔から、どこへ逃れよう」。
Ad virginem devotam 2.21
Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in extremo maris; etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seq.) .
PL 17, 583A「私が天に昇っても、汝はそこにいる。冥界に降っても、汝はそこにいる。夜明け前に私の翼を取り、海の果てに住んでも、そこでも汝の手が私を導き、汝の右手が私を捕らえる」(詩篇138:7以下)。
Ad virginem devotam 2.22
Tunc dices: Vadam et revertar ad virum meum primarium; quia melius mihi erat tunc magis, quam modo (Osee II, 7 et seq.) : qui mihi dabat vestimenta mea, et oleum meum in tempore suo. Modo autem quid facio?
PL 17, 583Aそのとき、あなたは言うだろう。「私は行って、私の最初の夫のもとへ帰ろう。そのときのほうが、今よりも私にとって良かったからだ」(ホセア2:7以下)。「彼は私に、私の衣と私の油を、時に応じて与えてくれた。それなのに今、私は何をしているのか」。
Ad virginem devotam 2.23
Tunc reverteris in domum tuam cum fletu, unde exieras gaudens. Sedebis in angulo domus tuae lugens et contristata, plorans die ac nocte, quaerens qui simul tecum contristetur, et non erit: et consolantes te, et non invenies.
PL 17, 583Bそのとき、あなたは、喜んで出てきた自分の家へ、涙とともに帰るだろう。家の隅に座り、嘆き悲しみ、昼も夜も泣き、ともに悲しんでくれる者を探すが、いない。慰めてくれる者たちも、あなたは見いだせない。
Ad virginem devotam 2.24
Et dabunt tibi eleemosynam, quos ante oderas: et movebunt capita sua super te, dicentes: Ecce quae erat devota Deo, modo facta est ut stercora in via, et sicut civitas, quae expugnatur. Ubi est castitas illius? Ubi sunt omnia illa, quae eam sequebantur?
PL 17, 583B以前あなたが憎んでいた人々が、あなたに施しを与えるだろう。彼らはあなたに向かって頭を振り、こう言う。「見よ、神に献身した者であった女が、今や道の糞のようになり、攻め落とされた町のようになった。彼女の貞潔はどこか。彼女に付き従っていたあれらのものは、みなどこへ行ったのか」。
Ad virginem devotam 2.25
Dereliquerunt enim illam; quia castitas erat dux eorum: perdidit castitatem, et fugerunt omnia illa. Modo autem quid facies, misera? Ubi sunt illi, quos insequebaris? Redimant te si possunt.
PL 17, 583B実際、それらは彼女を見捨てたのである。貞潔がそれらの導き手であったからだ。彼女が貞潔を失うと、それらはみな逃げ去った。今、惨めな者よ、あなたは何をするのか。あなたが追っていた者たちはどこにいるのか。できるなら、彼らにあなたを贖わせよ。
Ad virginem devotam 2.26
Quam potes dare commutationem pro anima tua, quam fraudasti per inobedientiam tuam; ut non audires fratres tuos, vel sorores, quae tibi demonstrabant, ne te jungeres cum hominibus saecularibus?
PL 17, 583Cあなたは、自分の不従順によって欺いた自分の魂の代わりに、どんな代価を差し出せるのか。あなたに、世俗の人々と結びつくなと示してくれた、あなたの兄弟たちや姉妹たちに、耳を貸さなかったのに。
Ad virginem devotam 2.27
Nunc autem quid faciemus tibi, vel quid dicemus, quos audire noluisti; nisi ut nos ipsos plangamus super te, dicentes: Parce, Domine, parce?
PL 17, 583Cしかし今、あなたが聞こうとしなかった我々は、あなたのために何をしてやれるだろうか。何と言えるだろうか。ただ、あなたのために我々自身を嘆き、こう言うほかない。「主よ、容赦せよ、容赦せよ」。
Ad virginem devotam 2.28
Qui forte fletum nostrum et gemitum exaudire dignetur, ut det tibi animum convertendi ad ipsum denuo; ut rememores peccata tua, dicendo: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant, ego autem fame pereo?
PL 17, 583C彼が、もしかして、我々の涙とうめきを聞き入れることをよしとし、あなたに、再び彼のもとへ立ち返る心を与えるように。それは、あなたが自分の罪を思い起こし、こう言うためである。「私の父の雇い人たちは、なんと多くのパンにあふれているのに、私は飢えて滅びようとしている」。
Ad virginem devotam 2.29
Surgam itaque, et vadam ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum, et coram te; jam non sum digna vocari filia tua, suscipe me sicut unam ex ancillis tuis, ut vivam (Luc. XV, 17 et seq.) . Quid si forte pro te occiderit vitulum illum saginatum?
PL 17, 583C「そこで、私は立って、私の父のもとへ行き、彼にこう言おう。『父よ、私は天に対して、また汝の前で罪を犯した。もはや私は、汝の娘と呼ばれるにふさわしくない。私が生きるために、汝の仕え女の一人として私を受け入れよ』」(ルカ15:17以下)。もしかして、彼はあなたのために、あの肥えた子牛を屠るのではないか。
Ad virginem devotam 2.30
Zelans enim te zelor; desponsavi enim te uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo enim ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic tui sensus corrumpantur, et excidant a charitate, quae est in Christo Jesu (I Cor. XI, 2 et seq.) .
PL 17, 583D「私は熱意をもって汝を熱愛している。私は汝を、一人の夫に婚約させ、貞潔なおとめとしてキリストに差し出すからである。蛇がその悪賢さでエバを惑わしたように、汝の思いが堕落させられ、キリスト・イエスにある愛から落ちはしないかと、私は恐れる」(一コリント11:2以下)〔刷りは一コリント11:2以下。引かれた句は二コリント11:2–3に当たる〕。