アリウス派のカンディドゥス4世紀中葉

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum

Caput II 第II章

Candidus the Arian · Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum · PL 8, 1038A · 10 sectiones

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.1

1

Et de his Eusebius juxta istum modum talia ad Paulinum: « Quoniam enim neque duo ingenita audivimus, neque unum in duo divisum, neque corporale aliquid quod patiatur, dicimus aut credidimus, domine: sed unum quidem ingenitum, unum autem quod ab ipso vere, et non ex ejus substantia factum, universale naturae ejus quae sit ingenita, neque participans, vel non ex ejus substantia: sed factum omnino alterum natura et potentia, ad perfectam similitudinem et affectionis et potentiae ejus qui efficit quod factum est.

PL 8, 1038A

そしてこれらの事柄について、エウセビオスは同様の趣旨で、パウリノスに宛てて次のように〔書いている〕。「我が主君よ、我々は、二つの生まれざるものがあるとも、一なるものが二つに分かたれるとも、受動を被るような物体的な何かがあるとも、聞いたことも信じたこともない。むしろ、一つは生まれざるものであり、いま一つは、まことに彼から出たものではあるが、彼の実体から造られたのではなく、彼の生まれざる本性のあり方には全く与らず〔universale naturae ejus … neque participans は構文が取りにくく、このように解した〕、彼の実体からも出ておらず、むしろ本性においても力においても全く別のものとして造られたものである——ただし、それを造った者の性向と力とに対する完全な似姿として、である。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.2

2

Cujus principium non solum sermone inenarrabile, sed et excogitatione; nec hominum solum, sed et eorum qui super homines sunt omnino esse incomprehensibile credidimus. Et haec non legimus nobis substituentes, sed a sancta scriptura didicimus.

PL 8, 1038A

その始原は、言葉によって語り尽くせないだけでなく、思考によっても〔語り尽くせない〕ものであり、人間だけでなく、人間にまさる者どもにとってすら、まったく把握され得ないものであると我々は信じている。そして、これらのことを我々は、自分勝手に読み込んで〔言っている〕のではなく、聖なる聖書から学んだのである。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.3

3

Dicimus conditum eum esse, et fundatum, et factum substantia; et immutabili et ineffabili natura et similitudine ea quae sit ad facientem didicimus: Sicut ipse Dominus dicit (Prov. VIII. 22, 23) : Deus condidit me principium viarum suarum, et ante aeonem fundavit me, ante omnes colles genuit me.

PL 8, 1038B

我々は、彼が創られた者であり、基礎づけられた者であり、実体として造られた者であると言う。そして、造った者に対する不変にして言い表し得ない本性と似姿とを持つものであると、我々は学んだ。まさに主ご自身がこう言われるとおりである(箴言8:22-23)。『神は我をその道の初めとして創り、世々に先立ちて我を基礎づけ、すべての丘に先立ちて我を生みたまえり。』

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.4

4

Si autem ex ipso, hoc est, ab ipso erat sicuti pars ejus aut ex effluentia substantiae, non conditum jam, neque fundatum esse dictum, nec tu ignoras, domine.

PL 8, 1038B

しかるに、もし彼が彼〔父〕から出た者、すなわち彼の部分であるかのように、あるいは実体の流出によって彼から出た者であるとすれば、もはや『創られた』とも『基礎づけられた』とも言われることはなかったであろう。我が主君よ、お前もそれを知らぬわけではあるまい。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.5

5

Vere id enim quod ab ingenito existens est, conditum amplius ab altero, vel a seipso, aut fundatum non fuisse, a principio ingenitum quod fuisset.

PL 8, 1038B

というのも、まことに、生まれざる者から出て存在するものであれば、初めから生まれざるものであったことになるのだから、もはや他の者によっても自分自身によっても創られたものでも、基礎づけられたものでもなかったであろうからである。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.6

6

Si autem natum illud dicere, substantiam quamdam praestare est, veluti ex substantia paterna ipsum fuisset, et habere ex ipso identitatem naturae, cognoscimus quod non de ipso solo natum esse dixerit scriptura, sed, et in dissimilibus ipsi in omnibus naturaliter.

PL 8, 1039A

しかるに、もし『生まれた』と言うことが、あたかも父の実体から出て、それによって本性の同一性を有するかのように、ある実体を与えることを意味するのであれば〔substantiam quamdam praestare はギリシア語原文と合わず、ラテン訳者の誤読の可能性があるが、底本どおり訳した〕、我々は次のことを知っている——聖書が『生まれた』と言うのは、彼についてのみではなく、本性においてあらゆる点で彼に似ていないものどもについても言われている、ということを。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.7

7

Etenim et in hominibus dicit (Isa. I, 2) Filios genui et exaltavi, ipsi autem me respuerunt. Et: (Deut. XXXII, 18) : Deum qui te genuit, dereliquisti. Et alibi (Job. XXXVIII, 28) : Quis, inquit, est qui peperit glebas roris?

PL 8, 1039A

実に、人間についてもこう言われている(イザヤ1:2)。『われ子らを生み育てたるに、彼らはわれを退けたり。』また(申命記32:18)。『汝を生みし神を、汝は捨てたり。』また他所では(ヨブ38:28)、『露のしずくを生みし者は誰なるか』と言われている。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.8

8

Non naturam ex natura exponens, sed naturae unicujusque eorum quae generata sunt, ex ejus voluntate generationem: nihil est enim de substantia ejus: cuncta autem voluntate ejus facta, unumquodque ut et effectum est.

PL 8, 1039A

これは本性から本性を説き明かしているのではなく、生まれたものどもそれぞれの本性の生成が、彼〔神〕の意志によることを〔説いているの〕である。というのも、彼の実体から出たものは何もなく、すべては彼の意志によって造られたのであり、おのおのはそれが生じたとおりに〔ある〕からである。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.9

9

Et ille quidem Deus: quaedam autem ad similitudinem ejus per ipsum λόγῳ similia futura: quaedam autem juxta participationem substantiae facta, omnia autem per ipsum a Deo facta, omnia autem ex Deo.

PL 8, 1040A

そして、かの方はまことに神であるが、ある種のものどもは、彼を通してロゴスによって彼の似姿へと似たものとなるべきものであり、また、ある種のものどもは実体への与りにしたがって造られたものである。しかるにすべては彼を通して神によって造られたのであり、すべては神から出たものである。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 2.10

10

Quae accipiens et destruens secundum quae adest tibi divinitus gratia, scribere domino meo Alexandro cura. Credidi enim quia si scripseris ipsi, pudorem illi facias. Saluta omnes qui sunt in Domino. Salvum te, et pro nobis orantem divina gratia custodiat, domine. »

PL 8, 1040A

これらのことを受け取り、お前に神より与えられた恩恵にしたがってこれを打ち崩し〔destruens はギリシア語原文と合わない可能性があるが、底本どおり訳した〕、我が主君アレクサンドロスに書き送るよう心を配れ。お前が彼に書き送るならば、彼に恥を覚えさせることになろうと、我は信ずるからである。主にある者どもすべてによろしく伝えよ。我が主君よ、お前が安かれと、また我々のために祈るお前を、神の恩恵が守りたまわんことを。」