アリウス派のカンディドゥス4世紀中葉

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum

Caput I 第I章

Candidus the Arian · Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum · PL 8, 1035D · 8 sectiones

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 1.1

1

Multa licet colligas, o amice Victorine, et argumenta, et exempla, quibus approbare nitaris natum Christum esse, non factum: Arius tamen, vir acris ingenii, ejusque discipuli, et inter eximios excellens Eusebius, suis epistolis de isto sententias protulerunt; quas epistolas nunc subjicimus.

PL 8, 1035D

おお、友なるウィクトリヌスよ、お前は、キリストが造られたのではなく生まれたことを立証しようとして、多くの論拠と実例とを集めることができるだろうが、しかしアリウスは——鋭い才知の人であり——そしてその弟子たち、なかんずく卓越した者どものうちに秀でたエウセビオスは、この件について自らの書簡でもって見解を述べた。それらの書簡を、今ここに掲げよう。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 1.2

2

Arii ad Eusebium: « Domino desideratissimo, homini Dei fideli, recta opinanti. Arius qui persecutionem patitur ab Alexandro papa injuste, propter omnia vincentem veritatem, pro qua et tu propugnas, in Domino salvum esse.

PL 8, 1035D

アリウスからエウセビオスへ。「最も慕わしき我が主君、神の忠実なる人、正しく考える者へ。すべてに勝る真理のゆえに——お前もまたそのために闘っているところの真理のゆえに——師父アレクサンドロスより不当に迫害を受けているアリウスより、主にあって安かれと。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 1.3

3

Patre meo Ammonio veniente ad Nicomediam, rationi debitum apparuit salutare te per ipsum, simulque et communem facere charitatem tibi innatam, et affectionem quam habes ad fratres, propter Dominum et Christum ejus: quoniam magnifice nos exportat et persequitur, et omne malum movet adversum nos episcopus, ut fuget nos de civitate quasi homines sine Deo, quoniam non consonamus ipsi publice dicenti: Ingenitogenitus est, semper Deus, semper Filius, simul Pater, simul Filius consubsistit ingenite Filius Patri: semper genitus est: neque ad intelligentiam, neque exiguo aliquo praecedit Deus filium: semper filius ex ipso est Deo filius.

PL 8, 1036D

我が父アンモニオスがニコメディアに来るにあたり、彼を通じてお前に挨拶し、あわせて、お前に生まれつき備わる愛と、主とそのキリストのゆえにお前が兄弟たちに対して抱く情愛とを、ともにするのが道理にかなうことと思われた。というのも、司教は我々を盛大に追い立て、迫害し、あらゆる悪を我々に対して仕掛け、我々を神なき者どもであるかのように町から追い出そうとしているからである。それは、彼が公然と語る次のことに、我々が同意しないからである。すなわち——『子は生まれざる仕方で生まれた者である。常に神、常に子。同時に父、同時に子。子は生まれざる仕方で父と共に自存する。常に生まれている。神は知解においても、いかなる僅かな一瞬においても子に先立つことはない。常に子であり、子は神自身から出ている』と。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 1.4

4

Et quoniam Eusebius frater tuus qui in Caesarea est, et Theodotus, et Paulinus, et Athanasius et Gregorius, et Aetius, et omnes qui circum orientem dicunt, quod praeexistit Deus filio sine principio: anathema facti sunt, excepto solo Philogonio, et Hellanico, et Macario hominibus haereticis, quibus non insonuit, quod filium dicunt alii eructationem, alii emissionem, alii simul ingenitum.

PL 8, 1037A

そして、カイサリアにいるお前の兄弟エウセビオスも、テオドトスも、パウリノスも、アタナシオスも〔アナザルボスのアタナシオス。アレクサンドリアのアタナシオスではない〕、グレゴリオスも、アエティオスも、東方一帯で、神は始まりなくして子に先立って存在すると言う者どもは皆、破門された。ただし、フィロゴニオス、ヘッラニコス、マカリオスという、教えの響きの届いていない異端の者どもだけは例外である。彼らは子を、ある者は「げっぷ(噴出)」と呼び、ある者は「放出」と呼び、ある者は「共に生まれざる者」と呼んでいるのである。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 1.5

5

At istorum sacrilegia nec audire possumus, etiam si decies mille mortes nobis minentur haeretici.

PL 8, 1037A

しかし、これら異端者どもの冒瀆は、たとえ彼らが我々に一万の死をもって脅そうとも、聞くことすらできない。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 1.6

6

Nos autem dicimus et sapimus, et docuimus et docemus; quoniam filius non est ingenitus, neque pars ingeniti juxta illum modum, nec ex subjecto aliquo, sed quod voluntate et cogitatione subsistit ante tempora et aeones plenus Deus, unigenitus, et immutabilis, et antequam genitus esset aut creatus vel definitus aut fundatus, non fuit: ingenitus enim non fuit.

PL 8, 1037A

しかし我々は、こう言い、こう考え、こう教え、こう教え続けている——子は生まれざる者ではなく、かの意味における生まれざる者の部分でもなく、いかなる基体から出たものでもない。むしろ、意志と思考とによって、時と諸世代とに先立って自存する、満ちたる神であり、独り子であり、不変なるものである。そして、生まれる、あるいは造られる、あるいは定められる、あるいは基礎づけられる以前には存在しなかった。というのも、彼は生まれざる者ではなかったからである。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 1.7

7

Persequimur, quoniam diximus: principium habet filius, Deus autem sine initio. Propterea persequimur, et quia diximus quia non de existentibus est. Sic autem diximus, juxta quod nec pars Dei est; nec ex subjecto aliquo: idcirco persequimur. Jam tu scis.

PL 8, 1037B

我々が迫害されるのは、こう言ったからである——子は始まりを持つが、神は始まりを持たない、と。それゆえに我々は迫害される。また、彼は存在するものどもから出たのではない、と言ったからでもある。我々がそう言うのは、彼が神の部分でもなく、いかなる基体からも出たのでもない、という意味においてである。そのゆえに我々は迫害される。お前はすでに知っているとおりである。

Epistola Candidi Ariani ad Marium Victorinum 1.8

8

Confortari te in Domino, preces facio, memorem tribulationum nostrarum, Collucianista, vere Εὐσέβιε. » Haec Arius dicit.

PL 8, 1037B

我々の苦難を心に留めるお前が、主にあって力づけられるよう、我は祈る。共にルキアノスに学びし者よ、まことにエウセビエ(敬虔なる者)よ。」これがアリウスの語るところである。