作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Appendix: documenta Constantino adscripta

Documentum I 第I項

Anonymous · Appendix: documenta Constantino adscripta · PL 8, 565B · 17 sectiones

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.1

1

[0565] Nemo, qui divinas Scripturas legit, ignorat, quod in principio nascentis ecclesiae discipuli in unum congregati sunt cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique vendentes praedia et possessiones suas, afferebant pretia, et dividebatur singulis, prout cuique opus erat.

PL 8, 565B

神の聖書を読む者は誰も、教会が生まれた初めに、弟子たちが信ずる者たちの群れとともに一つに集められ、彼らのうちには一つの心と一つの魂があったこと、また彼らが自分の地所と財産を売り、その代金を持ち寄り、それが各人に、それぞれの必要に応じて分け与えられていたことを、知らないはずがない。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.2

2

Futuram namque ecclesiam in gentibus apostoli previdebant, maximeque quia Dominus praedixerat: Euntes in mundum universum, praedicate evangelium.

PL 8, 565B

使徒たちは、諸国民のうちに教会が生まれることを予見していた。とりわけ、主が「全世界に行って、福音を宣べ伝えよ」とあらかじめ告げていたからである。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.3

3

Vel quia expellendos se noverant a Judaea, et in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo; idcirco praedia in Judaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes.

PL 8, 565B

あるいはまた、自分たちがユダヤから追われ、諸国民のうちに散らされること、そして教会が未開の民から集められることを知っていたので、ユダヤでは地所をまったく手に入れず、貧しい者を養うための代金だけを得たのである。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.4

4

At vero cum inter turbines et adversa mundi succrescret Ecclesia, eo usque pervenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui pene totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent.

PL 8, 565B

しかし教会が世の嵐と逆境のただなかで成長するにつれ〔底本は succrescret。succresceret と読む〕、ついには、諸国民のみならず、ほとんど全世界の統治権を握っていたローマの皇帝たちまでもが、キリストへの信仰と洗礼の秘跡へと集まってくるに至った。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.5

5

E quibus vir religiosissimus Constantinus, primus fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem sub suo degentes imperio, non solum fieri Christianos, sed etiam fabricare ecclesias, et praedia tribuere posse constituit.

PL 8, 566B

彼らのうち、きわめて敬虔な人コンスタンティヌスは、真理の信仰を最初に公然と受け入れた者であり、自らの帝国の下に暮らす全世界の人々に、キリスト教徒となることのみならず、教会を建てることをも許し、また地所を寄進できると定めた。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.6

6

Denique idem praefatus princeps donaria immensa contulit, et fabricam templi primae sedis beati Petri principis apostolorum instituit: adeo ut sedem imperialem, quam Romani principes possederant, relinqueret, et beato Petro, suisque praesulibus profuturam concederet.

PL 8, 566B

さらに同じ前述の皇帝は、莫大な寄進を行い、使徒たちの首長である幸いなるペトロの首位の座の聖堂の造営を定めた。それほどに、ローマの皇帝たちが占めていた帝座を去り、それを幸いなるペトロとその司教たちの益となるよう譲ったのである。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.7

7

Idem vero praesidens in sancta synodo, quae apud Nicaeam congregata erat, cum querelam quorumdam conspiceret coram se delatam, ait: Vos a nemine dijudicari potestis, quia solius Dei judicio reservamini.

PL 8, 566B

同じ彼は、ニカイアに召集された聖なる教会会議を主宰し、ある者たちの訴えが自分の前に持ち出されるのを見て、言った。「諸君は誰からも裁かれえない。ただ神の裁きにのみ留保されているからである。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.8

8

Dii etenim vocati estis, idcirco non potestis ab hominibus judicari. Ab illo etenim tempore, et deinceps, viri religiosissimi non solum possessiones et praedia quae possederant, sed etiam semetipsos domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis in honorem sanctorum martyrum per civitates, ac monasteria innumera, in quibus coetus domino servientium conveniret.

PL 8, 567A

諸君は神々と呼ばれている。それゆえ人間に裁かれることはできない。」その時から以後、きわめて敬虔な人々は、所有していた財産と地所のみならず、自分自身をも主に献げ、諸都市で聖なる殉教者たちを称えて自分の所領に聖堂を建て、また、主に仕える者たちの集いが集まるための無数の修道院を建てた。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.9

9

Denique reges et praesides ac magistratus, non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes, qui nihil in mundo possidebant, ecclesiaeque Dei fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et ecclesiae ejus rite famulantibus, servisque illius supplementa (ut absque necessitate essent) tribuerentur: ut haec accipientes possent (secundum monita apostoli) orationes, postulationes, obsecrationes, gratiarumque actiones facere pro omnibus hominibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam habeant.

PL 8, 567A

さらに王たちも総督たちも役人たちも、この許可を与えたのみならず、自ら私財をも地上のあらゆる王国にわたって惜しみなく与えた。それによって、世に何も持たぬ貧しい者が養われ、神の教会が建てられ修復され、神とその教会に正しく仕える者たち、その僕たちに、(困窮することのないよう)援助が与えられるようにするためである。これらを受けて彼らが、(使徒の教えに従い)すべての人のため、王たちのため、高い地位にある人々のために、祈り、願い、とりなし、感謝をささげ、静かで穏やかな生活を送れるようにするためである。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.10

10

Et hoc bonum et acceptum esse coram Deo, idem magister gentium protestatur, cui sollicitudo omnium ecclesiarum incumbit, quippe episcopos regere per Spiritum sanctum constituit ecclesiam Dei.

PL 8, 567B

そして、これが神の前に善であり受け入れられるものであることを、諸国民の師が証している。彼にはすべての教会への心配がのしかかっており、実に、司教たちを、聖なる霊によって神の教会を治める者として立てたのである〔constituit の主語は定かでない。諸国民の師と取ったが、聖なる霊と取ることもできる〕。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.11

11

Quibus ait: Pascite qui in vobis est, gregem Dei providentes non coacte, sed sponte secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie. Quibus et dicebat: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus.

PL 8, 567B

彼は彼らに言った。「汝らのうちにある神の群れを牧せよ。強いられてではなく、神に従って自ら進んで見守りつつ、恥ずべき利得のためではなく、喜んで牧せよ。」また彼らにこうも言っていた。「神に仕えて戦う者は誰も、世の事柄にかかずらわない。」

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.12

12

Quae autem sint negotia saecularia, sancti canones manifestant et inhibent, dum perspicue docent, quod quidam qui in clero videntur electi, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua accipiant, domini quidem ministerium parvi pendentes, per saecularium vero domos discurrentes, et propter avaritiam, patrimoniorum sollicitudinem sumentes.

PL 8, 567C

世の事柄とは何かを、聖なる規定が明らかにし、また禁じている。それらは、聖職者団に選ばれたと見える者たちの一部が、恥ずべき利得のために他人の所領の借り手となり、世の事柄を自らの管理の下に引き受け、主の務めをほとんど重んじず、俗人の家々を駆け回り、貪欲のゆえに家産の世話を負うことを、はっきりと教えているからである。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.13

13

Decrevit namque supradicta sancta synodus, nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, nisi propter curam pupillorum et orphanorum ac viduarum, aut si forte episcopus civitatis ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat.

PL 8, 568A

前述の聖なる教会会議は、以後いかなる聖職者も、被後見の幼い者たち、孤児たち、寡婦たちの世話のため、あるいは都市の司教が教会の事柄の管理を命じる場合を除き、所領を借り受けたり世の事務に関わったりしてはならないと定めたからである。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.14

14

Ubi liquido patet, quia alia sunt negotia saecularia, alia ecclesiastica. Nonne Moyses in saeculo erat, cum crebro tabernaculum intraret et exiret? qui intus contemplatione raptus, foris infirmantium negotiis urgebatur: intus Dei arcana considerans, foris onera carnalium portabat.

PL 8, 568A

これによって、世の事柄と教会の事柄が別であることは明らかである。モーセは、しばしば幕屋に出入りしたとき、世にいたのではなかったか。彼は内では観想に引き上げられ、外では弱い者たちの事柄に迫られていた。内では神の秘められた事柄を見つめ、外では肉に属する者たちの重荷を担った。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.15

15

Cujus typum sacerdotes in ecclesia agere debent, ut dum foras exeunt ad exercenda negotia pro necessitatibus subditorum, intus ad se redeant per contemplationem mandatorum: sicut Paulus, qui coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera, carnalium cubile perscrutatur.

PL 8, 568B

その型を、教会の司教たちは実践しなければならない。すなわち、委ねられた者たちの必要のために事務を行おうと外へ出るときには、内では戒めの観想によって自らに立ち返るのである。パウロもそうであって、彼は天の秘められた事柄に組み入れられながら、へりくだって寄り添う憐れみの情ゆえに、肉に属する者たちの寝所までも探り歩く。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.16

16

Sic et Jacob ascendentes et descendentes angelos vidit, quia videlicet rectores Ecclesiae non solum Deum contemplando superna appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando condescendunt.

PL 8, 568B

ヤコブもまた、天使たちが上り下りするのを見た。すなわち、教会の指導者たちは、神を観想して天上のものを求めるのみならず、下へも、その肢体である者たちのもとへ、憐れみをもって降り立つからである。

Appendix: documenta Constantino adscripta 1.0.17

17

Et Domini sacerdotes horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorum onera portant, et videntur tales esse, quales idem egregius praedicator praecepit: ut qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; et qui gaudent, tanquam non gaudentes, et qui emunt; tanquam non possidentes.

PL 8, 568B

主の司教たちはこれらの者たちの行いに倣い、自らを守り、委ねられた者たちの重荷を担い、あの卓越した説教者が命じたとおりの者と見られる。すなわち、「この世を用いる者は用いない者のように、喜ぶ者は喜ばない者のように、買う者は所有しない者のようであれ」と。