Epistola I 2.1
Sed neque minus culpandi sunt, qui Filium opus esse existimant, et Dominum factum esse, sicut unum eorum quae vere facta sunt arbitrantur: cum illum genitum esse, ut congruit ac decet, non conditum aut factum, divina eloquia testentur.
PL 5, 113Aしかし、子を作品であるとみなし、主が造られた者であって、真に造られたものの一つであるかのように考える者たちも、劣らず非難されるべきである。神の御言葉は、この方がふさわしく相応しい仕方で生まれた者であって、創造された者でも造られた者でもないと証ししているからである。
Epistola I 2.2
Non levis igitur, sed maxima est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere. Nam si factus est Filius erat tempus quando non erat: atqui fuit semper, si utique est, ut ipse declarat, in Patre (Joan. XIV, 12) .
PL 5, 113Aそれゆえ、主をある仕方で人手によって造られた者と言うことは、軽微どころか、この上ない不敬である。なぜなら、もし子が造られたのであれば、彼が存在しなかった時があったことになるからである。しかし、彼自身が示すとおり彼が確かに父のうちにあるのだから(ヨハネ14:12)、常に存在していたのである。
- ミーニュはヨハネ14章12節と刷るが、指されているのはヨハネ14章10-11節の言葉である。
Epistola I 2.3
Et si Christus verbum, sapientia et virtus est (haec enim Christum esse divinae docent Litterae, ut ipsi nostis), haec sane virtutes Dei sunt.
PL 5, 115Aそしてもしキリストが言葉であり知恵であり力であるならば(実に、神の文書はキリストがこれらであると教えている、諸君自身が知るとおり)、これらは実に神の力なのである。
Epistola I 2.4
Quocirca si factus est Filius, fuit tempus quando haec non erant: adeoque fuit tempus, quo sine his erat Deus: quod perabsurdum est.
PL 5, 115Aそれゆえ、もし子が造られたのであれば、これらが存在しなかった時があったことになる。したがって、神がこれらなしに存在した時があったことになるが、これはこの上なく不合理である。
Epistola I 2.5
Sed quid pluribus de his apud vos disseram, viros Spiritu plenos, et apprime intelligentes quae sequuntur absurba ex illa sententia, quae Filium factum asserit?
PL 5, 115Aしかし、霊に満ちた人々であり、子が造られたと主張するあの学説から生じる不合理な帰結をよく理解している諸君の前で、これらのことについてこれ以上多くを論じて何になろうか。
Epistola I 2.6
Ad haec minime attendisse mihi videntur opinionis hujus duces; et idcirco a veritate prorsus aberrasse, qui aliter, quam quod sibi vult divina et prophetica Scriptura, explicant illud, Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. VIII, 22).
PL 5, 115Aこの説の指導者たちは、これらのことに全く注意を払わなかったのだと私には思われる。それゆえ、神的で預言的な聖典が意図するところとは異なる仕方で、『主は、その道の初めとして私を創造された』(箴言8:22)というこの言葉を解釈し、真理から全く逸脱してしまったのである。
Epistola I 2.7
Non enim una est, ut scitis, verbi creavit significatio. Nam hoc in loco creavit idem est quod, praefecit operibus ab ipso factis, factis, inquam, per ipsum Filium. At hic creavit non perinde intelligendum est, atque fecit. Facere enim et creare inter se differunt.
PL 5, 115B実に、諸君が知るとおり、『創造した』という語の意味は一つではない。なぜなら、この箇所における『創造した』とは、彼(父)自身によって造られた業、すなわち子その方を通して造られた業の上に、彼(子)を立てたということと同じだからである。しかしここでの『創造した』は、『造った』と同じように理解されるべきではない。造ることと創造することとは、互いに異なるのである。
Epistola I 2.8
Nonne ipse ille pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? ait Moises in magno Deuteuronomii carmine (Deut., XXXII, 6) .
PL 5, 115B「汝の父、その方こそ、汝を得、汝を造り、汝を創造したのではないか」と、モーセは申命記の大いなる歌の中で言う(申命記32:6)。
Epistola I 2.9
Sic etiam illos recte quis possit coarguere: O praecipites temerariique homines! ergone facta res est primogenitus omnis creaturae (Coloss. I, 15) , ex utero ante luciferum genitus (Psal. CIX, 3) , qui ut Sapientia dicit, Ante omnes colles gignit me (Prov. VIII, 28) ?
PL 5, 115Bこのようにして、誰かがこう言って彼らを正しく論駁することもできよう。「おお、軽率で向こう見ずな人間たちよ。すべての被造物の初子(コロサイ1:15)、明けの明星に先立って胎より生まれ(詩篇109:3)、知恵が言うとおり『すべての丘に先立って、彼は私を生む』(箴言8:28)と言われるこの方が、造られたものだとでもいうのか。」
Epistola I 2.10
Denique multis in locis divinorum eloquiorum eum genitum dici, at nusquam factum Filium, quis legerit. Ex quibus aperte convincuntur falsa de Domini generatione opinari, qui divinam atque inexplicabilem ejus generationem factionem audent dicere.
PL 5, 115B実に、神の御言葉の多くの箇所において、この方が生まれた者と言われている一方、子が造られた者とはどこにも言われていないことは、読んだ者であれば誰でも知るところである。この方の神的で言い表しがたい生成を『造ること』と呼ぶことをあえてする者たちは、これらのことによって、主の生成について誤った考えを抱いていることが明白に示される。