作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus)

Carmen, Prooemium 詩 冒頭

Anonymous · Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) · PL 19, 773A · 11 sectiones

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.1

1

Omnipotens genitor tandem miseratus ab alto,Postquam cuncta dedit coelo constare sereno,Omnibus in terris divinum aspirat amorem,Semper honore pio nomen Natique, PatrisqueOrnare, et canere, paribusque in regna vocariAuspiciis, hinc progeniem virtute futuramEgregiam, et totum quae legibus occupet orbem.Ne tamen in terris mortalia pectora turbet,Ignotum numen, Deus aethere missus ab alto,Mortalis visus potuit quantusque videri.

PL 19, 773A

全能の父〔genitor。父なる神を言う〕はついに高みから憐れみ、万物を澄んだ天の下に立たせたのち、すべての地に神的な愛を吹き込む、常に敬虔な栄誉をもって、子と父の名を飾り、歌い、等しい吉兆のもとに国へと呼ばれることを〔教える〕、ここから、徳において来たるべき卓越した子孫が、法によって全世界を治めるようになる。しかし、地上で死すべき者たちの胸を乱さぬために、知られざる神威〔キリストを言う〕、高い天空から遣わされた神は、死すべき者の目に見える大きさで、見られうるものとなった。

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.2

2

Virgo matura fuit jam plenis nubilis annis,Cui genus a proavis ingens, nomenque, decusque:Intemerata toris talem se laeta ferebat,Casta pudicitiam miro servabat amore.Huic se forma dei, coelo demissus ab altoSpiritus, intus alit, casto se corpore miscet.Ante tamen dubiam dictis solatur amicis:Alma parens, mundi Dominum paritura potentem,Nam te digna manent generis cunabula sancti,Vade, ait, o felix nati pietate, quocumque vocaris,

PL 19, 775A

おとめは成熟し、満ちた年を重ねて、すでに嫁ぐ年頃であった、その家系は祖先から偉大で、名も誉れも高かった。寝床に触れられず、そのような者として喜んで振る舞い、貞潔な彼女は、驚くべき愛をもって慎みを守っていた。彼女のもとに、神の姿として、高い天から遣わされた霊が、内に養い、貞潔な体に自らを交える。だがその前に、ためらう彼女を、親しい言葉で慰める。「恵み深い母よ、力ある世界の主を産もうとする者よ、聖なる家系の揺りかごが、汝にふさわしく待っている。行け」と彼は言う。「子の慈しみによって幸いな者よ、どこへ呼ばれようとも、」

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.3

3

Auspiciis manifesta novis, hic vertitur ordo,Hujus in adventu fides, et fama perennis.Dixerat: illa pavens oculos suffusa nitentes,Suspirans, imoque trahens a pectore vocem,Virgo refert: Haud equidem tali me dignor honore:Non opis est nostrae, nec fas, nec conjugis umquamPraetendi taedas, aut haec in foedera veni:Sed post jussa Deum nihil est, quod dicta recusem.Accipio, agnoscoque libens: sequor omina tanta,Promissisque Patris exsequar coelestia dona,

PL 19, 775B

「新しい吉兆のもとで、明らかにされて。ここに秩序が転ずる、この者の来臨に、信仰と絶えぬ名声がある」。彼は言い終えた。彼女は恐れ、輝く目を潤ませ、溜息をつき、胸の底から声を引き出して、おとめは答える。「私は自分をこのような栄誉にふさわしいとは思わない。私の力の及ぶことではなく、許されることでもない、夫の松明が差し出されることは。私はこのような契りに入ったこともない。だが神の命令のあとでは、その言葉を拒むべきものは何もない。私は受け入れ、喜んで認める。これほどの兆しに従い、父の約束に従って、天の賜物を行い遂げよう、」

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.4

4

Admiranda Dei tantarum munera laudum.Panditur interea domus omnipotentis olympiSideream in sedem, terras unde arduus omnesAspicit, et natum verbis compellat amicis:Nate, meae vires, mea magna potentia solus,Nate, mihi quem nulla dies ab origine rerumDissimilem arguerit, comitem complector in omnes.Te sine nil altum mens inchoat: omnia mecumAeternis regis imperiis, et quidquid ubique est.Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:

PL 19, 776A

「神の驚嘆すべき、これほどの栄誉の賜物を」。そのとき、全能の天〔Olympus。天を言う〕の館が開かれる、星の座へと。そこから高みにある者は、すべての地を見下ろし、子に親しい言葉で呼びかける。「子よ、私の力よ、ただ汝だけが私の大いなる権能である、子よ、万物の始まりよりこのかた、いかなる日も私に似ぬ者と明かさなかった汝を、すべてにおいて伴として抱く。汝なしには、精神は何も高きことを始めない。万物を私とともに汝は永遠の命令で治める、またあらゆる所にあるものを。汝なしには、私の事柄にいかなる栄光も求められない」。

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.5

5

Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrensAspicit oceanum, vertique, regique videbunt.Quae tibi polliceor, neque est te fallere quidquam,Haec tibi semper erunt vatum praedicta priorum:Nec mea jam mutata loco sententia cedit.Nascere, praeque diem veniens age, lucifer, almum;Nascere, quo toto surgat gens aurea mundo.Unde etiam magnus coelorum nascitur ordo;Nascere, ut incipiant magni procedere menses,Ne maneant nobis priscae vestigia fraudis;

PL 19, 776A

「すべては足もとに、太陽が往き来して両方の海を見渡す限り。変えられ、治められるのを、彼らは見るだろう。私が汝に約束することは、汝を欺くことなど何ひとつない、これは常に汝に、先の預言者たちの予言としてあり続ける。私の決定は、もはや場を変えて退くことはない。生まれよ。明けの明星よ、恵み深い日に先立って来て導け。生まれよ、それによって黄金の民が全世界に起こるように。そこからまた、天の大いなる秩序も生まれる。生まれよ、大いなる月々が進み始めるように、古い欺きの跡が我々に残らぬように」。

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.6

6

Prospera venturo laetentur ut omnia saeclo.Aggredere o magnos, aderit jam tempus, honores:Aspera tum positis mitescent saecula bellis,Pacatumque reges patriis virtutibus orbem.Haud mora, continuo Patris praecepta facessit:Aethere se mittit, figitque in Virgine vultus,Nec mortale tuens, afflata est numine quandoJam propiore Dei. Nam tempore eodemMatri longa decem tulerunt fastidia menses;Et nova progenies mox clara in luce refulsit.

PL 19, 776B

「来たるべき世のすべてが幸いに喜ぶように。大いなる栄誉へと取りかかれ、時はすでに来る。そのとき、戦が置かれて荒々しい世々は和らぎ、汝は父の力によって、平定された世界を治めるだろう」。遅れはない。ただちに父の命令を果たす。天空から自らを送り、おとめに顔を注ぎ、死すべきものを見るのでなく、彼女は神威に吹き込まれた、そのとき〔Nec mortale tuens … quando / Jam propiore Dei の係りは定かでない。見る者を神、吹き込まれた者をおとめと取った〕すでにより近い神の〔神威〕に。実に同じ時に母には十か月が長い倦怠をもたらした。そして新しい子孫が、やがて明るい光のなかで輝いた。

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.7

7

Mox etiam magni processit numinis astrum,Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.Ille dies primus lethi, primusque salutisMonstrat iter vobis ad eum, quem semper acerbumSemper honoratum cuncti celebrate faventes.Annua vota tamen noctem non amplius unamHaud segnes vigilate, viri, dapibusque futurisLuce palam cumulate piis altaria donis.Hac vestri maneant in relligione nepotes;Jamque egomet venio, sedes arcemque reviso.

PL 19, 777A

やがて大いなる神威の星も現れ、星は松明を引き、多くの光とともに走った。「あの日は死の最初であり、救いの最初でもある。その日への道を汝らに示す。その日を常に厳しい日として、常に敬われる日として、皆、好意をもって祝え。だが年ごとの誓願は、一夜以上は求めない。怠らず目を覚ませ、男たちよ、来たるべき食事のために、昼の光に公然と、敬虔な賜物で祭壇を積み上げよ。この信心のうちに、汝らの子孫がとどまるように。いま私自身が来る、座と城を再び訪れる」。

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.8

8

Accipite ergo animis, atque haec mea figite dicta,Ore favete omnes, et huc advertite mentem.E diverso sedem quotiens venietis in unam,Undique collecti pacem laudate frequentes.Cogite consilium, coeant in foedera dextrae,Qua datur pacis solum inviolabile pignus.Discite justitiam, aeterna in pace futuraeConcordes animae, si non irrita dicta putatis.Nulla dies usquam memori vos eximet aevo:Mortalem eripiam formam, et praemia reddam

PL 19, 777B

「ならば心で受けよ、そして私のこれらの言葉を固く留めよ、皆、敬虔に口をつぐみ、ここに精神を向けよ。汝らがそれぞれ異なる所から一つの座に集まるたびに、四方から集められ、大勢で平和を讃えよ。協議を結集せよ、右手は契りに向けて結び合え、それによって平和の唯一不可侵のしるしが与えられる。正義を学べ、永遠の平和のうちにあるべき心を一にする魂たちよ、もし私の言葉が空しいと思わないなら。記憶される時代から、汝らをいかなる日も除きはしない。私は死すべき姿を取り去り、報いとして与えよう、」

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.9

9

Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.Non eritis regno indecores, nec vestra fereturFama levis, mecum pariter considite regnis.Urbem quam statuo, vestra est, intrare licebit.Nusquam abero, et tutos patrio vos limine sistam:Iidem venturos tollemus in astra nepotes.Quae vero nunc quoque vobis, dum vita manebit,Praemia digna feram? non vobis numine nostroDivitis uber agri, rerumque opulentia deerit.Fundit humo facilem victum justissima tellus,

PL 19, 778A

「幸いな者たちの森を、そして福なる座を。汝らは王国にふさわしくない者にはならず、汝らの名声が軽んじて語られることもない。私とともに、同じく国々に座せ。私が建てる都は汝らのものである、入ることが許される。私はどこにも不在でなく、汝らを安全に父の戸口に立たせよう。同じく我々は、来たるべき子孫を星々へ引き上げよう。では今も汝らに、命のあるかぎり、どんなふさわしい報いを与えよう。我々の神威によって汝らには豊かな畑の豊饒も、財の豊かさも欠けることはない。いと正しい大地は、地から容易な食べ物を注ぎ出し、」

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.10

10

Proventuque onerat sulcos, atque horrea vincit:Floret ager, spumat plenis vindemia labris.Exuberat fetus ramos frondentis olivae:Quotque in flore novo pomis se fertilis arborInduerit, totidem autumno matura tenebit.Non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt:Et quantum longis carpent armenta diebus.Exigua tantum gelidus ros nocte reponet.Haec sunt, quae nostra deceat vos voce moneri.Vivite felices, et condita mente tenete.

PL 19, 778B

「収穫で畝を満たし、倉をも凌ぐ。畑は花咲き、ブドウの収穫は満ちた縁から泡立つ。茂るオリーブの枝に実りがあふれ、新しい花のなかで、豊かな木が果実で自らを覆っただけの数を、そのまま秋に熟して保つ。群れには澄んだ泉も、草も欠けない。牛の群れが長い日々に食むだけの量を、冷たい露がわずかな夜のうちに戻す。我々の声で汝らが諭されるにふさわしいのは、これらである。幸いに生きよ、そして心に蓄えて保て」。

Carmen de incarnatione (Cento Vergilianus) carm.0.11

11

Haec ubi dicta dedit, mox sese attollit in auras,Suspiciens coelum, caput inter nubila condit.Atque ita discedens terris, animisque suorumConcretam exemit labem, purumque reliquitAethereum sensum, atque aurai simplicis ignem.Ex illo celebratus honos, laetique minoresServavere diem, atque haec pia sacra quotannisMatres, atque viri, pueri, innuptaeque puellaeCarminibus celebrant, paterisque altaria libant.Ast ego, qui cecini magnum et mirabile numen,Haec eadem gentique meae generique manebunt.

PL 19, 779A

これらの言葉を与えると、ただちに空中へ昇り、天を仰ぎ、頭を雲のなかに隠す。こうして地を去りつつ、自らの者たちの心から固まった汚れを取り除き、清い天空の思いと、混じりけのない息吹の火を残した。その時以来、栄誉は祝われ、喜ぶ後の世代の者たちはその日を守り、これらの聖なる儀を毎年母たちも男たちも、少年たちも未婚の少女たちも歌をもって祝い、杯で祭壇に注ぎ献げる。さて私は、大いなる驚くべき神威を歌った者として〔Ast ego の文は結ばれず、次の行は別の主語で続く〕、これらは同じく私の民と一族にとどまるだろう。