Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.1
1. Summa et incomprehensibilis natura, virtus vitaque beata, lux inaccessibilis, vera, singularis, et una sapientia, veritas incommutabilis, sancta, incomparabilis, et aeterna dilectio, temporalium rerum sine tempore conditor, visibilium et invisibilium invisibilis aeternusque patrator, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus et verus in Trinitate Dominus Deus: Pater non habens a quo sis, habens tamen sapientiam, id est, Filium, cui major vel anterior non sis: Filius habens Patrem a quo sis, non tamen habens cui minor vel posterior sis: Spiritus sanctus habens Patrem et Filium, a quibus sis, non tamen habens quibus vel inaequalis vel impar sis; quia totum in hac tua divinitate, cui tempus numquam accidit, aeternum ac coaeternum, aequale ac coaequae est, in qua alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus: sed Pater in Filio et Spiritu sancto, Filius in Patre et Spiritu sancto, Spiritus sanctus in Patre et Filio est; quia sicut tua, Deus noster, natura personas recipit, sic partes nequaquam admittit: cui nec supra, nec subtus, ante vel retro convenit, quia corporum lineamenta non recipit.
PL 17, 755A1. 至高にして把握しえない本性、力、祝福された生命、近づきえない光、まことの、唯一の、ひとつの知恵、不変の真理、聖なる、比べるもののない、永遠の愛、時間的なものを時なしに造る者、見えるものと見えないものを成し遂げる、見えない永遠の者、父と子と聖なる霊、三位一体においてひとりのまことの主なる神よ。父は、汝がそれから出るところの者を持たないが、知恵、すなわち子を持ち、汝は子より大でも先でもない。子は、汝がそれから出るところの父を持つが、汝がそれより小でも後でもあるところの者を持たない。聖なる霊は、汝がそれらから出るところの父と子を持つが、汝がそれらに対して不等でも不同でもあるところの者を持たない。それは、時間が決して及ばない汝のこの神性においては、すべてが永遠であり共に永遠であり、等しく共に等しいからである。そこでは、父は別の者、子は別の者、聖なる霊は別の者である。しかし父は子と聖なる霊のうちに、子は父と聖なる霊のうちに、聖なる霊は父と子のうちにある。我々の神よ、汝の本性はペルソナを受け入れるように、部分は決して受け入れないからである。それには上も下も、前も後ろも当てはまらない。物体の輪郭を受け入れないからである。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.2
Unde et tota omnibus in locis sine loco habetur, nec tamen tota comprehenditur; tota namque ubique habetur, quia profecto pars in ea nulla reperitur: tota autem non comprehenditur, quia videlicet cum in creaturis unicuique tota praesens efficitur, etiam ultra creaturas tota invenitur.
PL 17, 755Bそれゆえ、〔本性は〕場所なしに、すべての場所に全体として保たれるが、しかし全体として捉えられることはない。全体としてあらゆる所に保たれるのは、そこに部分がまったく見いだされないからである。しかし全体として捉えられないのは、被造物のそれぞれに全体として臨在しながらも、被造物の外にも全体として見いだされるからである。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.3
Quamobrem cum coelum et terram implet, tota est: cum hominem unum implet, tota est; nec variatur per singula, quae in singulis tota est; nec de loco ad locum transit, cum unum deserens, alterum petit, quae semetipsam sine loco et tempore movet.
PL 17, 755Cだから、天と地を満たすときも全体であり、一人の人を満たすときも全体である。個々のものの中で全体であるそれは、個々に応じて変化することもなく、一つを去って他を求めて、場所から場所へ移ることもない。場所と時なしに自らを動かすのである。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.4
Hinc merito colendus, hinc adorandus es, hinc incommutabilis, hinc incircumscriptus agnosceris: hinc mediator Dei et hominum homo Christus Jesus secundum divinitatis essentiam, totus cum hominibus in terris, totus erat cum Patre in coelis, cum diceret: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis, qui in coelo est (Joan. III, 13) .
PL 17, 755Cここから汝は、敬われるべき者、崇められるべき者であり、ここから不変の者、限界づけられない者として知られる。ここから、神と人との間の仲介者である人キリスト・イエスは、神性の本質に従えば、地上で人々とともに全体としてあり、天で父とともに全体としてあった。彼はこう言ったのである。「天から降った者、すなわち天にいる人の子のほかは、誰も天に上らなかった」(ヨハネ3:13)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.5
Qui videlicet, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
PL 17, 755D彼は実に、「神の形であったとき、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取り、人々に似たものとなり、姿において人として見いだされた」。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.6
Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6) .
PL 17, 755D「自らを低くし、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった」(フィリピ2:6)〔引かれた句はフィリピ2:6–8〕。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.7
2. Per hunc te, beata Trinitas, humanitatis habitum, per hujus subjectionis humilitatem deprecor, per hujus sacratissimam obedientiam, per hujus beatissimam mortem exoro in primis; ut te Dominum Deum meum diligam, te sitiam, te toto corde perquiram: deinde ut proximum juxta vires atque mensuram in hac ipsa tua dilectione charum semper atque dilectum attendam.
PL 17, 755D2. 祝福された三位一体よ、この人性の姿によって、この服従のへりくだりによって、このいと聖なる従順によって、このいと祝福された死によって、私は汝に懇願し、まず願う。主なる私の神である汝を愛し、汝に渇き、全き心で汝を探し求めるように。次に、力と程度に応じて、隣人を、汝のこの愛のうちで、常に貴い愛される者として見るように。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.8
Sed hanc dilectionem nulli, Domine, praestabis, nisi cui vitia prius odisse donaveris. Obsecro ergo, pia et vera misericordia, solida atque unica spes mea, ut superbiae regnum auferas ab anima mea.
PL 17, 756Aしかし主よ、汝はこの愛を、悪徳を憎むことをあらかじめ授けた者でなければ、誰にも与えないであろう。それゆえ願う、慈しみ深いまことの慈しみよ、堅固にして唯一の私の希望よ。高ぶりの支配を、私の魂から取り去れ。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.9
Horrendum, Domine, pavendumque tam maximum malum, quod angelos de coelo projecit, quod homines de paradiso eliminavit, quodque initium omnis peccati est, et ad ipsum pertinet quidquid vitii et iniquitatis est, cujus primae soboles septem nimirum principalia vitia, ex hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies atque luxuria.
PL 17, 756A主よ、これほど極大の悪は、恐るべく、おののくべきである。それは天使たちを天から投げ落とし、人々を楽園から追い出し、あらゆる罪の始まりであり、悪徳と不法のすべてがこれに属する。その最初の子孫である七つの主な悪徳が、この毒のある根から生じる。すなわち、空しい栄光、妬み、怒り、悲しみ、貪欲、腹の貪り、そして淫蕩である。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.10
Sed et numerosa propaginis turba ex singulis generatur. 3. Inanis ergo gloria cum plene mentem ceperit, mox septiformem in illa nequitiam gignit, inobedientiam scilicet, jactantiam, hypocrisin, contentionem, pertinaciam, discordiam, ac novitatum praesumptionem.
PL 17, 756Bだが、それぞれから、多数の分枝の群れも生まれる。3. 空しい栄光は、精神を完全に捉えると、たちまちそのなかに七重の悪を生む。すなわち、不従順、自慢、偽善、争い、頑固、不和、そして新奇なものへの僭越である。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.11
Sed si huic vera humilitas opponatur, omnis ejus nequitia vacuatur. Te ergo deprecor, humilitatis magister, ut hanc cordi meo inseras, insertamque custodias, quae dum cunctis inferiorem se attendit, subjectionem protinus gignit, jactantiam exstinguit, hypocrisin excludit, contentionem refugit, pertinaciam emollit, discordiam praecavet, novitatum praesumptionem abhorret.
PL 17, 756Bしかし、これにまことのへりくだりが対置されるなら、その悪はすべて空しくされる。それゆえ、へりくだりの師よ、汝に願う。これを私の心に植え付け、植え付けたものを守れ。それは、すべての者より自分を下と見る間に、ただちに服従を生み、自慢を消し、偽善を締め出し、争いを避け、頑固を和らげ、不和を防ぎ、新奇なものへの僭越を忌み嫌う。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.12
Hoc beatae humilitatis medicamine morbum elationis sanandum praevideras, cum per hominem assumptum auctor nostrae salutis, tuis ad te venientibus diceres: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29) .
PL 17, 756B汝は、この祝福されたへりくだりという薬によって、高ぶりの病が癒やされるべきことを、あらかじめ見ていた。それは、我々の救いの創始者である汝が、受け取られた人間を通して、汝のもとに来る汝の者たちに言ったときである。「私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者だからである。そうすれば、汝らは汝らの魂に安らぎを見いだすであろう」(マタイ11:29)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.13
Et rursum: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3) . 4. De invidia quoque odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis ejus propagatur.
PL 17, 756Cまた、こうも言った。「汝らが立ち返り、幼子のようにならなければ、汝らは天の国に入らない」(マタイ18:3)。4. 妬みからもまた、憎しみ、陰口、中傷、隣人の逆境での歓喜、その順境での苦悩が広がる。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.14
O mala progenies, quae si animo intromissa dominari coeperit, omnem sanctitatis sobolem exstinguit!
PL 17, 756Cああ、悪しき子孫よ。心に入り込んで支配し始めるなら、聖性のあらゆる子孫を消し去る。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.15
Qui itaque invidet vel odit, non alium prius quam se ipsum occidit: qui susurrat et detrahit, prius suas quam aliorum radices evellit: qui exsultat in adversis proximi, et affligitur in prosperis ejus, alieno se primum gladio petit.
PL 17, 756Cそれゆえ、妬み、あるいは憎む者は、他の誰かより先に、自分自身を殺す。陰口を言い中傷する者は、他の者たちの根より先に、自分の根を引き抜く。隣人の逆境で歓び、その順境で苦しむ者は、まず他人の剣で自分を襲う。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.16
Hoc secundum superbiae virgultum tunc primo fuit exortum, cum ille de quo scriptum est, Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24) , Cain persuasit ut livoris odio fraternum funderet sanguinem.
PL 17, 756D高ぶりのこの第二の若枝は、あの者——「悪魔の妬みによって死が世界に入った」(知恵の書2:24)と書かれたその者——が、カインを説き伏せて、妬みの憎しみで兄弟の血を流させたとき、初めて芽生えた。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.17
Sed nimirum idem Cain invidus prius suam animam, quam alterius carnem peremit, scriptum quippe est: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III, 15) .
PL 17, 756Dしかし確かに、妬むそのカインは、他人の肉より先に、自分の魂を滅ぼした。というのも、書かれている。「自分の兄弟を憎む者は、人殺しである。そして汝らは知っている。すべて人殺しは、永遠の生命が自分のうちにとどまってはいない」(一ヨハネ3:15)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.18
Hinc, Domine, apparet cujus primum homicida est, qui alterum odit, in quo vita non est. Quod contra Moyses omnium mitissimus admonet, dicens: Ne oderis proximum tuum in corde tuo (Lev. XIX, 17) .
PL 17, 756D主よ、ここから、他人を憎む者——その者のうちには生命がない——が、まず誰の人殺しであるか〔cujus「誰の」は、前節のとおり自分自身を言う〕が明らかになる。これに反して、すべての人の中で最も柔和なモーセは、戒めて言う。「汝の隣人を、汝の心の中で憎むな」(レビ記19:17)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.19
Et quia ille, qui invidet et odit, consequenter susurrat et detrahit; hoc malum Scriptura sancta praecavendum denuntiat: Non eris, inquit, susurro in populis (Ibid., 16) ; et: Nolite detrahere alterutrum, fratres (Jacob. IV, 11) .
PL 17, 757A妬み憎む者は、その帰結として陰口を言い中傷するので、聖書はこの悪を避けるべきものと告げる。「汝は民の間で陰口を言う者となるな」と言い(レビ記19:16)、また、「兄弟たちよ、互いに中傷するな」(ヤコブ4:11)と言う。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.20
Qui vero detrahit fratri, detrahit legi; qui enim susurrat et detrahit, consequens est ut in adversis proximi exsultet, in prosperis autem animi tristitiam contrahat.
PL 17, 757A兄弟を中傷する者は、律法を中傷する。陰口を言い中傷する者は、その帰結として、隣人の逆境で歓び、その順境では心に悲しみを抱くことになる。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.21
Sed occurrit beatus Apostolus, et dicit: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15) .
PL 17, 757Aしかし福なる使徒が立ち向かい、言う。「喜ぶ者とともに喜び、泣く者とともに泣け」(ローマ12:15)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.22
Et ecce alius pro terrenis rebus, terrenisque honoribus, alius pro virtutum successibus cuilibet invidet, quemlibet odit, contra quemlibet susurrat, de quolibet detrahit, de cujuslibet adversis exsultat, de prosperis animum moestificat.
PL 17, 757A見よ、ある者は地上の物事と地上の栄誉のために、またある者は徳の成功のために、誰にでも妬み、誰をも憎み、誰に対しても陰口を言い、誰についても中傷し、誰の逆境にも歓び、その順境には心を悲しませる。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.23
5. Sed ut in cunctis hoc multiplex malum superetur, occurrat, Domine, quaeso, illud multiforme bonum, quod potenti virtute resistens non det invidiae locum, charitas scilicet, quae fundamentum est omnium virtutum et bonorum: quae non invidet, sed congaudet: non odit, sed diligit: non susurrat, sed objurgat: non detrahit, sed arguit: non de adversis proximi gaudet, sed moeret: non de prosperis afflictionem contrahit, sed consolationem recipit.
PL 17, 757B5. しかし、すべての者においてこの多様な悪が打ち負かされるように、主よ、願う、あの多様な善が立ち向かうように。それは、力強い力で抗って、妬みに場を与えない。すなわち愛であり、それはあらゆる徳と善の土台である。愛は妬まず、ともに喜ぶ。憎まず、愛する。陰口を言わず、叱責する。中傷せず、諭す。隣人の逆境を歓ばず、嘆く。順境から苦悩を抱かず、慰めを受ける。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.24
Merito autem tale nomen accepit, quod illa charius inveniri non poterit: quam qui habet, te utique habet. Deus, inquit, charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 8) .
PL 17, 757B愛がこのような名を受けたのは当然である。それより貴い〔charius。charitas との語呂〕ものは見いだされえないからである。それを持つ者は、まさしく汝を持つ。「神は愛である。愛にとどまる者は、神にとどまり、神もその者にとどまる」と言う(一ヨハネ4:8)〔引かれた句の後半は一ヨハネ4:16〕。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.25
Qui ut praefatum invidiae superet malum, cordis simul et oris jungenda custodia est: cordis scilicet, ne invideat, ne in adversis proximi exsultet, ne in prosperis moestitiam contrahat: oris vero, ne susurret, ne detrahat.
PL 17, 757B〔愛にとどまる〕この者が、前に述べた妬みの悪に打ち勝つには、心と口の見張りを併せ持たねばならない〔Qui の係りは定かでない。前節の「愛にとどまる者」と取った〕。すなわち、心の見張りは、妬まず、隣人の逆境に歓ばず、その順境に悲しみを抱かないこと。口の見張りは、陰口を言わず、中傷しないことである。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.26
Scriptum quippe est: Omni custodia serva os tuum: serva tuum cor, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23) . Et rursum scriptum est: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21) .
PL 17, 757C書かれているからである。「あらゆる見張りをもって、汝の口を守れ。汝の心を守れ。そこから生命が出るからである」(箴言4:23)。また、書かれている。「死と生命は、舌の手にある」(箴言18:21)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.27
Citius autem malum quod intus latet, exstinguitur, si a pravo eloquio foris lingua frenetur. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis; ut non declinet cor meum in verbum malum (Psal. CXL, 3) .
PL 17, 757C内に潜む悪は、外で舌が悪しき言葉から抑えられるなら、より速く消える。「主よ、私の口に見張りを置け。私の唇に、囲いの戸を〔置け〕。私の心が悪い言葉に傾かないように」(詩篇140:3)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.28
Libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2) . 6. Ira autem invidiam sequitur, qua inter caetera vitia nihil asperius, nihil invenitur amarius: quae dum ultra modum efferbuerit, atrociter mentem exulcerat, sensum hebetat, linguam immutat, oculos obumbrat, totumque corpus perturbat.
PL 17, 757C「私の魂を、不法な唇と、欺く舌から救い出せ」(詩篇119:2)。6. 怒りは妬みに続く。諸悪徳の中で、これほど辛辣なもの、これほど苦いものは見いだされない。怒りは、度を越して煮えたぎると、精神を残酷に爛れさせ、感覚を鈍らせ、舌を変え、目を暗くし、体全体を乱す。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.29
Hinc protinus rixae, contumeliae, clamor, indignatio, tumor mentis, et blasphemiae suscitantur. De qua nimirum Scriptura sancta testatur, dicens: Ira in sinu stulti requiescit (Eccl. VII, 10) , et: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I, 20) .
PL 17, 757Dここからただちに、争い、侮辱、叫び、憤慨、精神の膨れ上がり、冒瀆が引き起こされる。これについて、聖書は確かにこう証言する。「怒りは愚か者の懐にとどまる」(コヘレトの言葉7:10)、また、「人の怒りは、神の正義を行わない」(ヤコブ1:20)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.30
7. Sed objice, Domine, contra tam amarissimum iracundiae malum suavissimum patientiae bonum, in quo specialiter animarum nostrarum salus collocatur, cum nobis per Evangelium dicatur: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19) .
PL 17, 757D7. しかし主よ、憤りというこれほど苦い悪に対して、忍耐というこの上なく甘い善を差し向けよ。そこにこそ、我々の魂の救いが特別にかかっている。福音を通して、我々にこう言われているからである。「汝らの忍耐によって、汝らは汝らの魂を獲得するであろう」(ルカ21:19)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.31
Quae nimirum dum arcem et principatum in mente susceperit, omnes mox perturbationes compescit: rixas et contumelias in exhortationem convertit, confusum clamorem sub ordinato silentio premit, indignationem tumoremque mentis mansuetudine vincit, blasphemias gratiarum actione repellit.
PL 17, 757D忍耐は、精神に砦と首位を得ると、あらゆる動揺をたちまち抑える。争いと侮辱を勧めに変え、混乱した叫びを整えられた沈黙のもとに押さえ、憤慨と精神の膨れ上がりを柔和で打ち破り、冒瀆を感謝によって退ける。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.32
Quod si forte in immensum ira succensa ad horam patientia succubuerit, nullumne, Domine, remedium erit? Erit certe.
PL 17, 758Aもし怒りが際限なく燃え上がり、しばらく忍耐が屈したなら、主よ、何の治療もないのか。確かにある。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.33
Nam cum hujus mali damnationem Evangelium denuntiet, dicens: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22) ; protinus recuperationem subjungit, cum dicit: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid., 23) .
PL 17, 758Aこの悪の断罪を福音が告げて、こう言うからである。「自分の兄弟に怒る者は、裁きに問われる者となる。自分の兄弟に『ラカ』〔Racha。アラム語の罵りの語〕と言う者は、議会に問われる者となる。『愚か者』と言う者は、ゲヘナの火に問われる者となる」(マタイ5:22)。福音はただちに回復の道を付け加えて、こう言う。「汝が供え物を祭壇に献げるとき、そこで、兄弟が汝に対して何かを持っていることを思い出したなら、汝の供え物をそこ、祭壇の前に置き、まず行って汝の兄弟と和解せよ。それから来て、汝の供え物を献げよ」(マタイ5:23)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.34
Et illud: Cum statis ad orandum, remittite, si quid habetis adversus alterum in cordibus vestris (Marc. XI, 23) . Hanc mihi, Domine Deus, secundam tribue victoriam, si furore caecatus amisero primam, cum non tuo zelo, sed meo vitio cujuslibet animum offendo.
PL 17, 758Bまた、あの句もある。「汝らが祈るために立っているとき、汝らが心の中で誰かに対して何かを持っているなら、赦せ」(マルコ11:23)〔引かれた句はマルコ11:25〕。主なる神よ、もし私が怒りに目をくらまされて第一の勝利を失ったなら、この第二の勝利を私に与えよ。それは、私が汝の熱心によってではなく、私の悪徳によって、誰かの心を傷つけるときのことである。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.35
8. Tristitia quoque iram persequitur: quae dum cordis arcana penetrat, protinus in ejus cubiculo malitiam, rancorem, pusillanimitatem, desperationem, torporem circa praecepta, vagationem mentis erga illicita generat.
PL 17, 758B8. 悲しみもまた、怒りを追う。それは心の奥に入り込むとたちまち、その寝室に、悪意、恨み、小心、絶望、戒めに対する怠惰、許されぬものへ向かう精神のさまよいを生む。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.36
Quae inter caetera vitia quam sit detestanda, beatus Paulus indicat: Saeculi, inquiens, tristitia mortem operatur (II Cor. VII, 10) .
PL 17, 758Bそれが諸悪徳の中でどれほど忌むべきものかを、福なるパウロは示す。「世の悲しみは死をもたらす」と言う(二コリント7:10)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.37
Sed obsecro, Deus et Dominus meus, oppone contra saeculi tristitiam futurae beatitudinis laetitiam, quae ex moerore contractam malitiam vincat benevolentia, taedio procreatum rancorem pellat sinceritate, pusillanimitatem fortitudine roboret, desperationem spei fiducia erigat, torporem circa praecepta exercitio spiritali repellat, vagationem mentis erga illicita inconcussa stabilitate refrenet.
PL 17, 758Bしかし願う、私の神、私の主よ。世の悲しみに対して、来たるべき至福の喜びを対置せよ。その喜びは、嘆きから生じた悪意を好意によって打ち負かし、倦怠から生まれた恨みを誠実によって追い払い、小心を勇気によって強め、絶望を希望の確信によって立ち上がらせ、戒めに対する怠惰を霊の鍛錬によって退け、許されぬものへ向かう精神のさまよいを、揺るぎない堅固さによって抑えるように。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.38
Quod si, ad momentum subtracta laetitia spiritali, malum tristitiae praevaluerit, agam, quaeso, quod monet beatus Jacobus: Tristatur quis in vobis? Oret aequo animo, et psallat (Jacob. V, 13) .
PL 17, 758Cもし、霊の喜びがしばらく取り去られて、悲しみの悪が優勢になったなら、願う、福なるヤコブの勧めることを私が行うように。「汝らのうちに悲しむ者がいるか。平静な心で祈り、賛美の歌を歌え」(ヤコブ5:13)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.39
9. Avaritia sequitur tristitiam, quae in utroque Testamento pari notatur exsecratione. In veteri namque dicitur: avaro nihil est scelestius (Eccl. X, 9) ; in novo autem: et avaritiam, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5) .
PL 17, 758C9. 貪欲は悲しみに続く。それは旧約でも新約でも、等しい呪詛をもって刻印される。旧約では、「貪欲な者より悪事に満ちた者はない」(集会の書10:9)と言われ、新約では、「また貪欲は、偶像への隷属である」(エフェソ5:5)と言われる。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.40
Ex qua profecto septem nequitiae procreantur, scilicet, proditio, fraus, fallacia, perjurium, inquietudo, violentia, et contra misericordiam obduratio.
PL 17, 758Dこの貪欲からは、確かに七つの悪が生まれる。すなわち、裏切り、欺き、偽り、偽誓、不穏、暴力、そして慈しみに対する頑なさである。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.41
Et ecce, Domine Deus, quilibet amator mundi, et non tui, propter metalla pretiosa, ardentes fulgentesque lapides, servos et servas, praedia et fundos ad mortem proximum tradit, fraudem incurrit, fallaciam obducit, perjurium committit: et alius inquietus et violentus est propter villam, alius propter gallinam: alius obduratur contra misericordiam ne retribuat aurum, alius ne porrigat potum.
PL 17, 758D見よ、主なる神よ、世界を愛する者は誰でも、汝を愛さず、高価な金属、燃えるように輝く宝石、男女の奴隷、地所と農地のために、隣人を死に引き渡し、欺きに陥り、偽りを覆い被せ、偽誓を犯す。ある者は農場のために、ある者は鶏のために、落ち着きを失い、暴力に走る。ある者は金を返すまいとして慈しみに対して頑なになり、ある者は飲み物を差し出すまいとして頑なになる。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.42
Sed peto, mi Deus, amator castus et verus, ut cui praeter te nulla possessio debetur in terra, nihil quod tu non es, concupiscam in terra; semper illius sententiae meminerim, qua dicitur: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc (Job. I, 21) .
PL 17, 758Dしかし願う、私の神、貞潔でまことの愛する者よ。地上で汝のほかにはいかなる所有も負われていない私が、汝でないものを地上で何一つ欲しないように。私が常に、こう言われるあの言葉を思い起こすように。「私は裸で母の胎から出た。裸でそこへ帰るであろう」(ヨブ記1:21)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.43
Atque illius: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7) . Quae nimirum dum pie considerantur, mundi contemptum afferre videntur, qui avaritiae contrarius est.
PL 17, 759Aまた、あの句もある。「我々は何もこの世界に持ち込まなかった。何も持ち去ることもできない」(一テモテ6:7)。これらが敬虔に考えられるとき、世界を蔑むことをもたらすように思われ、それは貪欲に反する。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.44
10. Post haec restat ventris ingluvies, quae a necessitate quidem incipit, sed modus necessitatis excedens, ad voluptatem pertransit; dumque a licitis ad illicita pervenerit, mox ineptam laetitiam, scurrilitatem, immunditiam, multiloquium, sensusque hebetudinem circa intelligentiam parturit: cujus mortiferum virus tunc utcumque vacuatur, cum non qualitas, sed libido in escis praecavetur.
PL 17, 759A10. このあと、腹の貪りが残る。それは確かに必要から始まるが、必要の度を越えて快楽へ移る。許されたものから許されないものへ至ると、たちまち愚かな浮かれ、道化、汚れ、多弁、理解における感覚の鈍さを産む。その死をもたらす毒は、食物において質ではなく情欲が戒められるとき、ともかくも空にされる。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.45
Prima enim mulier non exquisitarum dapum, sed sola pomi delectatione mortem mundo induxit (Gen. III, 6) : et antiquus hostis regem nostrum non de carne, sed de pane tentavit (Matth. IV, 3) : et Sodoma idcirco igne et sulphure periit; quia inter caetera mala panem in saturitate comedit (Gen. XIX, 24) .
PL 17, 759B最初の女は、凝った食事ではなく、ただ果実の喜びによって、世界に死を持ち込んだ(創世記3:6)。古き敵は、我々の王を、肉ではなくパンによって試みた(マタイ4:3)。ソドムは、他の悪の中で満腹してパンを食べたゆえに、火と硫黄によって滅びた(創世記19:24)〔満腹してパンを食べたことを言う句はエゼキエル16:49〕。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.46
11. Quapropter clementiam tuam, Deus, imploro, ut sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes accedam; nequaquam scilicet in eis voluptatem appetens, sed necessitati subveniens.
PL 17, 759B11. それゆえ神よ、私は汝の寛容に願う。病人が薬に向かうように、私が食事を取りに行くように。決してそこに快楽を求めず、ただ必要を満たすために。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.47
Aufer a me propter magnam misericordiam tuam omne ciborum noxium desiderium, congruamque servo tuo escarum propitius tribue abstinentiam; ut inter necessarium modum proprium temperem appetitum, remotaque a me omni prorsus crapula et ebrietate, sciam in virtute tua abundare, sciam et penuriam pati, noverim quoque in quibus mihi sufficiens esse possim.
PL 17, 759B汝の大いなる慈しみのゆえに、私から、食物へのあらゆる有害な欲求を取り去れ。そして汝の僕に、ふさわしい食物の禁欲を、寛大に与えよ。私が必要な量のうちに自分の食欲を抑え、飽食と酩酊をすべて私から遠ざけて、汝の力によって豊かになることを知り、欠乏に耐えることも知り、何をもって私が満ち足りうるかも知るように。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.48
Ita, Domine, ita, Pater bone, noxiis gastrimargiae succis arefactis inepta laetitia vel scurrilitas non pullulabit, quae illos maxime ad insaniam perducit, in quibus crapula et ebrietas dominium sumit: Sedit enim populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6) .
PL 17, 759Cそうだ、主よ、そうだ、善き父よ。大食〔gastrimargia〕の有害な汁が枯れたなら、愚かな浮かれや道化は芽生えない。それは、飽食と酩酊が支配を得た者たちを、とりわけ狂気へ導く。「民は座って食べ飲み、立って戯れた」(出エジプト記32:6)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.49
Contra quos illa sententia venit, qua dicitur: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram! Et vae vobis, qui ridetis nunc; quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25) !
PL 17, 759Cこれらの者たちに対して、この言葉が来る。「災いだ、汝ら富める者は。汝らは自分の慰めを得ている。災いだ、今笑う汝らは。汝らは嘆き、泣くからである」(ルカ6:25)〔前半の句はルカ6:24〕。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.50
Quod contra ii qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis ejus (Galat. V, 24) audiunt: Mundus gaudebit, vos vero contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 20) .
PL 17, 759Cこれに反して、肉を悪徳と欲望とともに十字架につけた者たち(ガラテヤ5:24)は、こう聞く。「世界は喜ぶ。だが汝らは悲しむ。しかし、汝らの悲しみは喜びに変わり、汝らの喜びを、誰も汝らから奪わない」(ヨハネ16:20)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.51
Et rursum: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) . Immunditia quoque quae juxta Apostolum quibusdam regni coelestis aditum claudit, vigilantem numquam, dormientem vero tardius sua colluvione foedabit.
PL 17, 759Dまた、こうも言う。「嘆く者は幸いである。その者たちは慰められるからである」(マタイ5:5)。汚れもまた、使徒によれば、ある者たちに天の国への入口を閉ざすが、目覚めている者をその汚水で汚すことは決してなく、眠っている者をも遅くにしか汚さない。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.52
Multiloquium inedia pressum silebit: hebetudo sensus circa intelligentiam spiritualis acuminis ingenio cedet; quod sancta parcimonia in mente propagabit; venter enim abstinentia contractus humanos in altum elevat sensus.
PL 17, 759D多弁は、飢えに押さえられて黙る。理解における感覚の鈍さは、霊的な鋭さという才に席を譲る。聖なる倹約が、それを精神のうちに広げる。禁欲によって縮んだ腹は、人間の感覚を高みへ上げるからである。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.53
12. Luxuria gastrimargiam sequitur, quae dum licentiae metas excedit, mox de se caecitatem mentis, inconsiderationem, inconstantiam, praecipitationem, amorem sui, odium Dei, affectum praesentis saeculi, horrorem autem vel desperationem gignit futuri.
PL 17, 759D12. 淫蕩は大食に続く。それは放縦の境を越えると、たちまち自らから、精神の盲目、無思慮、不安定、軽率、自己愛、神への憎しみ、現在の世への情、来たるべきものへの恐怖あるいは絶望を生む。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.54
Sed peto, Domine, ut qui ab ipso pubertatis tempore a complexu carnalis copulae alienum me esse voluisti, delectationis ejus consensu non tangar. Quid enim prodest, Domine Deus, virginem esse corpore, si contingat mente esse corruptum?
PL 17, 760Aしかし主よ、願う。汝は、思春期のまさにそのときから、私を肉の交わりの抱擁から遠ざけておくことを望んだ。その汝が、その快楽への同意によって私が触れられることのないようにせよ。主なる神よ、体において童貞〔virgo〕であっても、精神が堕落しているなら、何の益があろうか。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.55
Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) .
PL 17, 760A「女を見て、これを欲する者は、すでに心の中でこれを姦淫した」(マタイ5:28)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.56
Huic profecto necdum castitatem professo, juxta Apostolum melius est nubere, quam uri (II Cor. VII, 9) : sed obsecro, Domine, ut cui non licet nubere, nec contingat aduri.
PL 17, 760Aまだ貞潔を宣言していないこの者には、使徒によれば、燃えるより結婚するほうがよい(二コリント7:9)〔引かれた句は一コリント7:9〕。しかし主よ、結婚が許されない者には、燃えることも起こらないようにと願う。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.57
13. Ecce dum pro me sollicitus talia postulo, meminisse charitatis debeo; ut etiam pro aliis exorem. Te igitur amatorem Ecclesiae tuae deprecor, Deus, pro sacerdotibus ejus; ut verbis simul et meritis vitae populum sibi creditum ad coelestem patriam invitent.
PL 17, 760A13. 見よ、私は自分のために気遣ってこのようなことを願っているが、愛を思い起こさねばならない。他の者たちのためにも願えるように。それゆえ、神よ、汝の教会を愛する者である汝に、教会の祭司〔sacerdos。ミサを献げる者を言う〕たちのために懇願する。彼らが、言葉と生き方の功績とをともにして、自分に委ねられた民を天の故郷へ招くように。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.58
Pro regibus, ducibus, et iis qui in sublimitate positi sunt; ut patres orphanorum et judices viduarum semetipsos exhibeant, miseriis inopum, et gemitibus pauperum condoleant, nihil nisi quod justum est, in judicio quaerant; sicque administrent praesentia, ne amittant bona futura.
PL 17, 760B王たち、君主たち、また高い地位に置かれた者たちのために。彼らが孤児の父、やもめの裁き人として自らを示し、貧しい者の惨めさと乏しい者の呻きをともに悲しみ、裁きにおいて正しいこと以外を求めず、こうして現在のものを治めて、将来の善を失わないように。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.59
Pro virginibus, continentibus, ac mundo renuntiantibus; ut praesentia despiciant, futura requirant, nec se negotiis saecularibus implicent; ut tibi militantes placeant, cui se probaverunt.
PL 17, 760Bおとめたち、自制を保つ者たち、世界を捨てる者たちのために。彼らが現在のものを蔑み、将来のものを求め、世の営みに身を絡めず、兵士として仕えて、自分を適任と示した相手である汝に喜ばれるように。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.60
Pro conjugatis, ut sic sibi invicem carnis debitum solvant, ne a desiderio patriae coelestis exorbitent. 14. Sed quid ago, Domine? Quasi oblitus peccatorum meorum, pro aliis exorare praesumo. O quam in multis offendi atque offendo!
PL 17, 760B夫婦のために。互いに肉の負い目を果たしつつ、天の故郷への思慕から逸れないように。14. だが主よ、私は何をしているのか。自分の罪を忘れたかのように、他の者たちのために執り成しをあえてする。ああ、私はどれほど多くの点で過ちを犯し、犯していることか。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.61
Sed tamen non subrepit desperatio, cum publicanum in templo justificatum attendo, cum latronem in cruce confitentem, et de cruce ad Paradisum transeuntem aspicio, cum Mariam post multas criminum maculas fonte pietatis ablutam, cum Petrum post negationem apostolatus gratiam recuperasse intueor.
PL 17, 760Cしかし、それでも絶望は忍び寄らない。神殿で義とされた徴税人を見るとき、十字架の上で告白し、十字架から楽園へ移った盗人を目にするとき、多くの罪過の汚れののちに慈しみの泉で洗われたマリアを、否認ののちに使徒職の恩寵を取り戻したペトロを思い見るときには。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.62
Sed rogo, ineffabilis pietas, ut cui de tantis exemplis praesumere donasti, gemitus publicani, confessionem latronis, lacrymas meretricis, fletusque negantis apostoli concedas.
PL 17, 760Cしかし願う、言い表せない慈しみよ。これほどの例に拠って〔望みを〕抱くことを許してくれた私に、徴税人の嘆き、盗人の告白、娼婦の涙、否認した使徒の泣き声を与えよ。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.63
Quia si flagello temporali scelera mea vindicanda provideris, lacrymosus imploro; ut dum contra haec iratus desaevis, semper in ira misericordiae recorderis: quem enim diligis, corripis; flagellas autem omnem filium, quem recipis (Heb. XII, 6) .
PL 17, 760Cというのも、もし汝が、私の罪を一時の鞭で罰すべきものと見定めたのなら、私は涙ながらに乞う。これらに対して怒り猛るあいだも、怒りのうちに慈しみを常に思い起こせ。「汝は愛する者を懲らしめ、受け入れるすべての子を鞭打つ」(ヘブライ12:6)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.64
Quibus nimirum verbis etsi virga percussoris minatur, paternus tamen pietatis affectus monstratur. Da ergo, Domine, inter flagella tolerantiam, ne murmurationis notam, ut malus servus incurram: sed magis quasi bonus filius, gratiarum actiones rependam.
PL 17, 760Dこれらの言葉において、打つ者の鞭は脅かしていても、慈しみの父としての情が示されている。それゆえ主よ、鞭のあいだ私に忍耐を与えよ。悪い僕のように不平の汚名を負うことなく、むしろ善い子のように感謝をもって報いることができるように。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.65
15. Illud etiam magnopere peto, ut diem obitus, diem extremi judicii, damnationem aeterni supplicii, beatitudinemque regni futuri semper meminerim: quod nemo indesinenter potest, nisi qui ad vitam praeordinatus est aeternam.
PL 17, 760D15. 私はまた、死の日、最後の審判の日、永遠の刑罰への断罪、来たるべき国の至福を、常に思い起こせるよう切に願う。永遠の生命に予め定められた者でなければ、これを絶え間なく思い起こすことは誰にもできない。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.66
Indesinenter, Domine, recolenda est dies illa, in qua lux cum tenebris pugnat, misericordia cum crudelitate desudat, in qua adversarius noster mala quae fecimus, locuti sumus, vel cogitavimus, violentissimus accusator retexet, justitiam tuam ad haec punienda deposcet.
PL 17, 761A主よ、絶え間なく思い起こすべきはあの日である。その日、光は闇と戦い、慈しみは残酷さと汗を流して争い、その日、我々の敵対者、きわめて激しい告発者は、我々が行い、語り、思った悪を暴き立て、これを罰するよう汝の正義を求めるだろう。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.67
Ubi quid sum, Domine, nisi tu qui juste judicas, etiam misericorditer defendas? Recordare, quaeso, quia advocatus meus es ipse, qui judicas.
PL 17, 761Aそのとき主よ、私は何者であろうか、正しく裁く汝が、慈しみをもって弁護もしてくれるのでなければ。思い起こせ、願う、裁く汝自身が私の弁護者であることを。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.68
Quod si etiam in illo adhuc saeculo aliquid in me vindicandum reservas, peto ne me potestati daemonum tradas, dum scelus meum purgatoria poena detergis.
PL 17, 761Aもしあの世においてなお、私において罰すべき何かを残しておくのなら、清めの刑罰で私の罪を拭い去るあいだ、私を悪霊どもの力に渡さぬよう願う。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.69
16. Numquam, Domine, oblivioni tradenda est dies illa, de qua dixit propheta: Dies, inquit, irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Sophon. I, 15 et seq.) : in qua, coelis et terris ardentibus, exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis (Matth. XIII, 49) : in qua messores collecta zizania alligabunt in fasciculos ad comburendum.
PL 17, 761A16. 主よ、あの日は決して忘却に委ねてはならない。それについて預言者は言った。「怒りの日」と彼は言う、「あの日は、苦難と苦悩の日、災厄と悲惨の日、闇と暗黒の日、雲と嵐の日、ラッパと叫びの日」(ゼファニヤ1:15以下)。その日、天と地が燃えるとき、天使たちが出て行き、悪い者たちを正しい者たちのただ中から分け、彼らを火の炉に投げ込む(マタイ13:49)。その日、刈り取る者たちは、集めた毒麦を、焼くために束に縛る。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.70
In qua a sinistris positi audient impii: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .
PL 17, 761Bその日、左に置かれた不敬虔な者たちは聞く。「呪われた者どもよ、私から離れ、悪魔とその使いたちのために備えられた永遠の火に入れ」(マタイ25:41)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.71
In qua jam obseratis vitae januis cum exstinctis lampadibus stultae virgines a thalamo exclusae plorabunt, dominationemque ingementes clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis (Ibid., 11) ; et tunc dices illis: Nescio vos.
PL 17, 761Bその日、すでに命の門が閉ざされ、ともし火が消えて、愚かなおとめたちは婚礼の部屋から締め出されて泣き、主権〔刷りは dominationem(支配、主権)。刷りのまま訳した。主権、すなわち主を指す〕に向かって嘆きながら叫ぶ。「主よ、主よ、我々に開けよ」(マタイ25:11)。そのとき汝は彼女たちに言うだろう。「私は汝らを知らない」。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.72
In qua etiam qui miraculis coruscaverunt, similiter lamentabuntur repulsi, et dicent: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22) ?
PL 17, 761Cその日、奇跡によって輝いた者たちさえ、同じように退けられて嘆き、言うだろう。「主よ、主よ、我々は汝の名によって預言し、汝の名によって悪霊を追い出し、汝の名によって多くの力ある業を行ったではないか」(マタイ7:22)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.73
Et tunc confiteberis etiam istis quia numquam novisti eos, subjiciens: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9) .
PL 17, 761Cそのとき汝は、これらの者たちにも、彼らを決して知らなかったと言明し、続けて言うだろう。「不法を行う者どもはみな、私から離れよ」(詩篇6:9)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.74
Quis haec, Domine Deus, terribilis in consiliis, mirabilis in majestatibus, faciensque prodigia: quis, inquam, haec non paveat, et a fundo cordis non contremiscat; cum etiam illos damnari audiat, quos in hac vita contigit miraculis coruscare?
PL 17, 761C誰がこれに恐れずにいられようか、計らいにおいて畏るべく、威光において驚くべく、不思議を行う主なる神よ。誰が、と私は言う、これに恐れず、心の底から震えずにいられようか。この世で奇跡によって輝いた者たちでさえ断罪されるのを、聞くのだから。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.75
Ad quae nimirum valet illa sententia, qua dicitur: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia reservantur in futurum incerta (Eccles. IX, 1) . In quo et si justus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt?
PL 17, 761Cこれには、次の言葉が確かに当てはまる。「人は、自分が愛に値するのか憎しみに値するのかを知らない。すべては将来に向けて、不確かなまま取っておかれる」(コヘレトの言葉9:1)。そこにおいて、正しい者でさえかろうじて救われるのなら、罪人と不敬虔な者はどこに現れるのか。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.76
17. Etiam, Domine Deus, indesinenter meditandum aeternae damnationis supplicium, in quo quidquid poenarum nunc excogitari potest, quidquid etiam non potest, semper adest.
PL 17, 761D17. 主なる神よ、永遠の断罪の刑罰もまた、絶え間なく思い巡らさねばならない。そこには、今思い描きうるどんな刑罰も、思い描きえないどんな刑罰も、常にある。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.77
Cujus vermis immortalis, ignis inexstinguibilis, fetor intolerabilis est: cujus terra tenebrosa, et mortis caligine cooperta, terra miseriae et tenebrarum est: cujus torrentes in picem convertuntur, et humus in sulphur, ardebitque in sempiternum; cujus lacus sanguine, igneque permixtus est, et quoscumque suscipit, demergit simul et exurit.
PL 17, 761Dその刑罰の虫は不死であり、火は消えず、悪臭は耐えがたい。その地は闇に包まれ、死の暗黒に覆われた、悲惨と闇の地である。その急流は瀝青に変わり、土は硫黄に変わって、永遠に燃える。その湖は血と火が混じり合い、受け入れる者を誰であれ、沈めると同時に焼き尽くす。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.78
O quam horrenda! o quam stupenda sunt ista! 18. Sed major erit, Domine, cruciatus, amissio tuae claritatis.
PL 17, 762Aああ、なんと身の毛のよだつことか。ああ、なんと茫然とさせることか、これらは。18. しかし主よ、より大きな責め苦は、汝の栄光を失うことであろう。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.79
Sufficit enim ad plenam miseriam tua non perfrui beatitudine, in qua justi receptis corporibus, sanctorumque angelorum celsitudini coaequati, in aeternam lucem aspicientes, sicut sol refulgebunt.
PL 17, 762A完全な悲惨となるには、汝の至福にあずかれないことで足りる。その至福において、正しい者たちは体を取り戻し、聖なる天使たちの高みに等しくされて、永遠の光を見つめながら、太陽のように輝くだろう。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.80
Nec immerito sole et luna non indigebunt; quia te perenne lumen habebunt. Non esurient neque sitient, non laborabunt neque deficient, non moerebunt neque lugebunt; quia quidquid satietatis, quidquid quietis, quidquid gaudii est, tua visitatio praestabit, quae in omnibus omnia erit.
PL 17, 762A彼らが太陽と月を要さないのも当然である。絶えることのない光として、汝を持つからである。飢えず、渇かず、労苦せず、衰えず、嘆かず、悲しまない。満ち足りることも、安らぎも、喜びも、すべて汝の訪れが与えるからであり、その訪れはすべてにおいてすべてとなるだろう。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.81
Nec tempus jam illis accedet, quia totum aeternitas possidebit: nec timebunt ultra jam mori, qui meruerint beata immortalitate vestiri.
PL 17, 762Aもはや彼らに時が加わることはない。永遠がすべてを所有するからである。幸いな不死を着せられるにふさわしかった者たちは、もはや死ぬことを恐れない。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.82
Quid autem de hac beatitudine miser ego homo amplius dicere valeo? qui de illa quidquid dixero, illa sententia reprimor, quam per prophetam et Apostolum dictam intelligo: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his, qui diligunt eum (I Cor. II, 9) .
PL 17, 762Bしかし、惨めな人間である私は、この至福についてこれ以上何を言えようか。それについて何を言おうとも、預言者と使徒によって語られたと私が理解する、あの言葉に抑えられる。「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上らなかったもの、神が、神を愛する者たちのために備えたもの」(一コリント2:9)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.83
Erunt certe in illa beata vita haec bona quae praemisi, sed ineffabili, et nobis adhuc incomprehensibili modo.
PL 17, 762B私が先に述べたこれらの善いものは、確かにあの幸いな生命のうちにあるだろう。しかし、言い表せない、我々にはなお理解できない仕方で。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.84
Hujus desiderio, Domine Deus, formator et reformator meus, hujus amore peragam quidquid in hac vita praecipis ut agam: nec sit ultra timor in charitate, sed perfecta charitas foras mittat timorem (II Joan. IV, 18) .
PL 17, 762Bこの望みによって、主なる神よ、私を造り、造り直す者よ、この愛によって、私はこの世で汝が行えと命じることをすべて行おう。「愛には恐れがもはや無く、完全な愛が恐れを外へ追い出すように」(二ヨハネ4:18)〔引かれた句は一ヨハネ4:18〕。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.85
19. Et ut efficax haec mea sit deprecatio, beatae Mariae virginis suffragia peto, quam tanti meriti esse fecisti, ut prima inter mulieres novum munus offerret, et nulla praeter ipsam tam novum acciperet: novum scilicet munus prima offerret, ut puerpera virgo perseveraret: nulla praeter ipsam tam novum acciperet, ut Deum virgo pareret, et post partum virgo maneret.
PL 17, 762B19. そして、私のこの願いが効き目あるものとなるよう、福なるおとめマリアの助力を求める。汝は彼女を、女たちの中で最初に新しい贈り物を献げ、彼女のほかの誰もそれほど新しいものを受けないほどの功績のある者とした。すなわち、最初に献げた新しい贈り物とは、産婦となってもおとめであり続けたことであり、彼女のほかの誰も受けなかったそれほど新しいものとは、おとめでありながら神を産み、出産ののちもおとめであり続けたことである。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.86
Apostolorum intercessionem imploro, qui beatissimam Mediatoris paupertatem, ejusque passiones vestigio insequentes, ad tantum celsitudinis culmen pervenerunt; ut quaecumque ligarent super terram, essent ligata et in coelo: et quae solverent super terram, essent soluta et in coelo (Matth. XVI, 19) : atque in extremis sederent super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
PL 17, 762C使徒たちの執り成しを乞う。彼らは仲介者のいとも幸いな貧しさと、その受難の足跡に従って、これほどの高みの頂に達し、地上で縛るものは何であれ天でも縛られ、地上で解くものは何であれ天でも解かれ(マタイ16:19)、終わりには十二の座に座って、イスラエルの十二部族を裁くまでになった(マタイ19:28)。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.87
Martyrum preces deposco, qui pro veritate non dubitarunt sanguinem fundere, nec dilexerunt animas suas usque ad mortem, ut mortis superarent auctorem.
PL 17, 762C殉教者たちの祈りを乞う。彼らは真理のために血を流すことをためらわず、死に至るまで自分の魂を愛さず、死の創始者に打ち勝った。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.88
Confessorum orationes expostulo, qui bella tentantis inimici, dum pie viverent in catholica pace, vel etiam haereticorum conflictationem diuturno certamine pertulerunt, atque, ut verum dicam, longioris occultique martyrii palmas acceperunt.
PL 17, 762D告白者たちの祈願を切に求める。彼らは、敬虔に生きて公同の平和のうちにありながら、試みる敵の戦いと、異端者たちの攻撃とを、長い闘いのうちに耐え、さらに、真実を言えば、より長く隠れた殉教のヤシ〔palma。勝利の印〕を受けた。
Precationes duae hactenus Ambrosio attributae 2.0.89
Talium, Deus meus, preces numquam spernas, si ut pro me exorent, ipse inspiraveris, qui in aeternitate perenni vivis et regnas cuncta per saecula, et in omnibus saeculis, amen.
PL 17, 762D私の神よ、このような者たちの祈りを決して退けるな。私のために祈るよう、汝自身が彼らに促したのであれば。汝は絶えることのない永遠のうちに生き、支配する。すべての世々を通して、またあらゆる世々において。アーメン。