作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De dignitate conditionis humanae libellus

Caput III 第III章

Anonymous · De dignitate conditionis humanae libellus · PL 17, 1018A · 6 sectiones

De dignitate conditionis humanae libellus 3.1

1

Nunc vero de similitudine aliqua intellige, quae minoribus cernenda est; ut sicut Deus Creator, qui hominem ad similitudinem suam creavit, est charitas, est bonus, et justus, patiens atque mitis, mundus et misericors, et caetera virtutum sanctarum insignia, quae de eo leguntur: ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, ut patiens atque mitis, mundus et misericors foret.

PL 17, 1018A

次に、似姿について、あるものを理解せよ。それはより小さなことのうちに見るべきものである。人を自分の似姿に造った造り主なる神は、愛であり、善く、正しく、忍耐強く柔和で、清く慈しみ深く、そのほか、神について読まれる聖なる徳の印を備えている。それと同じように、人は、愛を持ち、善く正しく、忍耐強く柔和で、清く慈しみ深い者であるように造られた。

De dignitate conditionis humanae libellus 3.2

2

Quas virtutes quanto plus quisque in seipso habet, tanto propius est Deo, et majorem sui conditoris gerit similitudinem.

PL 17, 1018B

誰でもこれらの徳を自分のうちにより多く持つほど、神により近く、自分の創り主の似姿をより多く帯びる。

De dignitate conditionis humanae libellus 3.3

3

Si vero, quod absit, aliquis per devia vitiorum, et divortia criminum ab hac nobilissima sui conditoris similitudine degener oberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est: Et homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13) .

PL 17, 1018B

だが、もしそうなることがないよう願うが、誰かが悪徳の逸れ道と罪過の分かれ道を通って、自分の創り主のこの最も高貴な似姿から堕落してさまようなら、そのとき、書かれていることがその人に起こる。「人は栄誉のうちにあったが悟らなかった。思慮のない家畜に比べられ、それらに似た者となった」(詩篇48:13)。

De dignitate conditionis humanae libellus 3.4

4

Qui major honor potuit homini esse, quam ut ad similitudinem sui factoris conderetur, et eisdem virtutum vestimentis ornaretur; quibus et conditor, de quo legitur: Dominus regnavit, decorem indutus est (Psal. XXIX, 1) ; id est, omnium virtutum splendore, et totius bonitatis decore ornatus?

PL 17, 1018B

人にとって、自分の作り主の似姿に創られ、創り主と同じ徳の衣で飾られること以上に、大きな栄誉がありえたであろうか。創り主については、こう読まれる。「主は王として治め、麗しさをまとった」(詩篇29:1)〔引かれた句は詩篇92:1〕。すなわち、あらゆる徳の輝きと、善さのすべての美しさで飾られている。

De dignitate conditionis humanae libellus 3.5

5

Vel quod majus homini potest esse dedecus, aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui conditoris amissa, ad informem et irrationabilem brutorum jumentorum delabatur similitudinem?

PL 17, 1018B

あるいは、人にとって、自分の創り主の似姿というこの栄光を失い、形も理性も無い、獣同然の家畜の似姿に落ちること以上に、大きな恥辱、より不幸な悲惨があろうか。

De dignitate conditionis humanae libellus 3.6

6

Quapropter, o dilectissime, quisque diligentius attendat primae conditionis suae excellentiam, et venerandam in seipso sanctae Trinitatis imaginem agnoscat, honoremque similitudinis divinae ad quem creatus est, nobilitate morum, exercitio virtutum, dignitate meritorum habere contendat; ut quando appareat qualis sit, tunc similis ei appareat, qui se mirabiliter ad similitudinem suam in primo Adam condidit, mirabiliusque in secundo reformavit (I Joan. III, 2) .

PL 17, 1018C

それゆえ、最愛の者よ、誰もが自分の最初の創造の卓越をいっそう丁寧に心に留め、聖なる三位一体の像を、敬うべきものとして自分のうちに認め、自分がそのために造られた神の似姿の栄誉を、品性の高貴さ、徳の実践、功績の尊さによって保つよう努めよ。それは、どのような者であるかが現れるとき、その人が、自分を第一のアダムにおいて驚くべく自分の似姿に創り、第二のアダムにおいてさらに驚くべく造り直した者に、似た者として現れるためである〔qualis sit の主語は定かでない。人と取った〕(一ヨハネ3:2)。