De dignitate conditionis humanae libellus 1.1
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. XI, 26) . Tanta itaque dignitas humanae conditionis esse cognoscitur, ut non solo jubentis sermone, sicut alia sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis, et opere majestatis divinae creatus sit homo; ut ex primae conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo conditori, dum tantum in conditione mox dignitatis privilegium praestitit ei conditor; ut tanto ardentius amaret conditorem, quanto mirabilius se ab eo esse conditum intelligeret: nec ob hoc solum quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a conditore conditus est, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam ipse creator omnium eum creavit, quod nulli alii ex creaturis donavit.
PL 17, 1015A「我々の像と似姿に人を造ろう」(創世記11:26)〔引かれた句は創世記1:26〕。このように、人間の創造の尊さは大きいと知られる。人は、六日間のほかの業のように命じる言葉だけによってではなく、聖なる三位一体の協議と、神の威光の業によって造られたからである。それは、人が最初の創造の栄誉から、自分の創り主にどれほど負っているかを悟るためであった。創り主は創造においてただちに、それほどの尊さの特権を人に与えたのである。それは、自分がどれほど驚くべく創り主に創られたかを悟るほど、いっそう熱く創り主を愛するためである。人は、聖なる三位一体の協議によってこのように卓越して創り主に創られたからというだけでなく、万物の造り主自身が、自分の像と似姿に人を造ったからでもある。これは、被造物のうちほかのどれにも与えなかったことである。