Pro sancto Athanasio libri II 2.0.1
Audes ad Deo dicatos tendere, Constanti, manus, ad eos vexandos, quorum felicitatem declarat apostolus dicens: Scimus autem quoniam diligentibus Dominum omnia procedunt in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt, quos praesciit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii ejus (Rom. VIII, 28) .
PL 13, 881Cあなたは、神に献げられた者たちに、彼らを苦しめようと手を伸ばすのか、コンスタンティウスよ。使徒は彼らの幸いをこう宣べている。「我々は知っている、主を愛する者たち、すなわち〔神の〕定めに従って召された者たちには、万事が益となるよう進むことを。神は彼らをあらかじめ知り、その子の像に等しい者となるようにあらかじめ定めた」(ローマ8:28)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.2
Procedunt quidem nobis in bonum tuae persecutiones. Sed adverte per Jeremiam quae vobis persecutoribus promittat Deus dicens: Sanctus Israel Domino, initium generationum ejus: omnes qui edunt eum, poenitebunt. Mala inducam super eos, dicit Dominus (Jer. II, 3) .
PL 13, 881Cあなたの迫害は、たしかに我々にとって益となるよう進む。だが、迫害者である諸君に神が何を約束しているかを、エレミヤを通して悟れ。神はこう言う。「イスラエルは主に聖なるもの、その諸世代の初めである。これを食らう者は皆、悔いることになる。私は彼らの上に災いをもたらす、と主は言う」(エレミヤ2:3)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.3
Venient super te mala quae tibi promittit Deus, Constanti, nisi temet correxeris, sicut venerunt super illum populum carnalem comblasphemum tuum, ad quem dicitur: Tu malignatus es ut coinquinares vias tuas, et in manibus tuis inventus est sanguis animarum innocentium (Ibid. 33) .
PL 13, 881C神があなたに約束する災いは、あなたの上に臨むであろう、コンスタンティウスよ、あなたが身を正さないかぎり。それは、あなたと共に冒瀆するあの肉に属する民の上に臨んだのと同じである。その民に対しては、こう告げられている。「汝は悪をなして自分の道を汚し、汝の手に、無実の者たちの魂の血が見いだされた」(エレミヤ2:33)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.4
Eris in aeternum inter Dei inimicos, nisi audieris audiens ejus sanctam dicentis admonitionem: Si emendantes emendabitis vias vestras, et cogitationes vestras, et facientes feceritis judicium inter virum et proximum ejus, et proselytum, et pauperem, et viduam non potentabitis, sanguinem innocentis non effuderitis in hoc loco, et post alienos Deos non abibitis (Ib. VII, 5) .
PL 13, 881Dあなたは、神の聖なる訓戒に耳を傾けて従わないかぎり、永遠に神の敵のうちにあることになる。神はこう言っている。「もし汝らが汝らの道と汝らの思いを真に正し、人とその隣人のあいだに真に裁きを行い、寄留者や貧しい者ややもめを力で抑えつけず、この場所で無実の者の血を流さず、他の神々のあとに従って行かないなら」(エレミヤ7:5)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.5
Emendabis vias tuas, si jam desinas persequi Dei servos, si te Christianum fueris confessus, et esse Arianum negaveris, si Filium Dei, verum Dei Filium credideris, si anathema feceris dicentes: Erat quando non erat, et factus est ex nihilo: mutabis vias tuas, si poenitueris pro homicidiis, proque sacrilegio tuo; alioquin eris, ut nunc es, ex illis, in quorum exprobrationem dicitur a Deo: Numquid spelunca latronum est domus mea, in qua vocatum est nomen meum (Ibid. 11) ?
PL 13, 882Cあなたは、もし神の僕たちを迫害するのをやめ、自分がキリスト教徒であると告白し、アレイオス派であることを否み、神の子を真の神の子と信じ、「存在しない時があった」「無から造られた」と言う者たちを呪うなら、自分の道を正すであろう。人殺しと自分の冒瀆を悔い改めるなら、自分の道を変えるであろう。さもなければ、あなたは、いまそうであるとおり、神がその非難のために次のように言った者たちの一人であろう。「私の名が呼ばれている私の家は、盗賊の巣窟になったのか」(エレミヤ7:11)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.6
Quos vis esse Dei domum, vosne Arianos, an nos Christianos? Si enim vestra maligna congregatio est domus Dei, ergo latronum congregatio est domus Dei. Vos etenim fundendo sanguinem Dei servorum, ut tunc fundebant Judaei, inspicimini esse latrones.
PL 13, 882Cあなたは、どちらを神の家にしたいのか。アレイオス派の諸君か、キリスト教徒である我々か。もし諸君の悪しき集まりが神の家であるなら、盗賊の集まりが神の家だということになる。実際、諸君は、かつてユダヤ人たちが流したように、神の僕たちの血を流しており、盗賊であると見極められる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.7
Ex fructibus tuis, Imperator Constanti, non esse Christianus, sed plane manceps latronum cognosceris.
PL 13, 882Dあなたの実によって、皇帝コンスタンティウスよ、あなたはキリスト教徒ではなく、まぎれもなく盗賊どもの元締めであると知られる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.8
Praecipis denique innocentes interimi, habitans scilicet non in ecclesia Domini, sed in spelunca latronum: non desinis interficere eos, quos videas interfici paratos pro unici Dei Filii claritate, pro aeterna illius majestate.
PL 13, 882Dあなたは、とうとう無実の者たちを殺せと命じている。主の教会にではなく、盗賊の巣窟に住んでいるのだから当然である。あなたは、神の独り子の栄光のため、その永遠の威光のために殺される覚悟のある者たちを、殺すことをやめない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.9
Noluimus ad falsas suggestiones tuas, dare contra virum justum sententiam, ne et nos percuteret tecum et cum Judaeis ista Domini increpatio: Extendit linguam suam sicut arcum in falso, et fides non invaluit super terram, quia de malis mala exierunt, et me nescierunt (Ibid. IX, 3) .
PL 13, 883A我々は、あなたの偽りの讒言に従って、義人に対して判決を下すことを望まなかった。主のこの叱責が、あなたとユダヤ人たちとともに、我々をも打つことのないようにするためである。「彼はその舌を、偽りのために弓のように張った。地上では信義が力を持たなかった。悪から悪が出て、彼らは私を知らなかったからである」(エレミヤ9:3)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.10
Tu, qui falsorum es criminum concinnator pariter et amator, tu Dominum nesciens, nisi te correxeris, ut es, unus eris ex illis, de quibus scriptum legisti: Veritatem non loquuntur, didicit lingua eorum loqui mendacium: reverti noluerunt, et non obreliquerunt usuram super usuram, dolum super dolum: noluerunt me nosse, dicit Dominus.
PL 13, 883Aあなたは、偽りの罪状をでっち上げる者であり、同時にそれを愛する者であり、主を知らない者である。あなたが身を正さないかぎり、現にそうであるとおり、聖書で読んだあの者たちの一人となるであろう。「彼らは真実を語らない。彼らの舌は偽りを語ることを学んだ。立ち帰ろうとせず、利息に利息を、欺きに欺きを重ねることをやめなかった〔底本は non obreliquerunt。「やめなかった」と取った〕。彼らは私を知ろうとしなかった、と主は言う。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.11
Propter haec, hoc dicit Dominus: Ecce ego comburo eos, et probabo eos, quia sic faciam a facie malignitatis filiae populi mei. Sagitta vulnerans lingua eorum, maligna verba oris eorum: proximo suo loquitur pacifica, et in semetipsum detinet inimicitiam.
PL 13, 883A「それゆえ、主はこう言う。見よ、私は彼らを焼き、彼らを試す。私の民の娘の悪意のゆえに、そのように行うからである。彼らの舌は傷つける矢であり、その口の言葉は悪意に満ちている。隣人には平和を語り、自分の内には敵意を抱いている」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.12
Numquid in his visitabo, dicit Dominus, aut in gentem talem non vindicabit anima mea (Ibid. 5) ? Eripe te, Constanti, a fovea Arianae dementiae, ne des aeternas poenas cum consacrilegis tuis.
PL 13, 883B「これらのことで、私は彼らを訪れないであろうか、と主は言う。このような民に対して、私の魂は報復しないであろうか」(エレミヤ9:5)。アレイオス派の狂気の落とし穴から抜け出せ、コンスタンティウスよ。あなたと共に冒瀆する者たちとともに、永遠の罰を受けることのないように。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.13
Noli gloriari tibi de caduca tua dignitate: considera te mortalem, quia aliter non possis consequi immortalitatem, nisi Deum agnoveris, et ejus feceris voluntatem; sicut scriptum est: Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sua sapientia, et non glorietur fortis in fortitudine sua, nec glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intelligere, et scire in Deum gloriari, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam super terram; quia in his est voluntas mea, dicit Dominus (Ibid. 23) .
PL 13, 883Bあなたのはかなく消える地位を誇ってはならない。あなたが死すべき者であることを考えよ。神を知り、その意志を行わないかぎり、不死を得ることはできないからである。こう書かれているとおりである。「主はこう言う。知恵ある者はその知恵を誇ってはならず、強い者はその強さを誇ってはならず、富む者はその富を誇ってはならない。誇る者は、私を求め、悟り、神を誇ることを知ることにおいて誇れ。私は主であって、地上に憐れみと裁きと正義を行うからである。私の意志はこれらのうちにある、と主は言う」(エレミヤ9:23)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.14
Cum igitur videas in his esse voluntatem Domini, quomodo haec quae amare se dicit Dominus, perosa habere dignaris? In hoc, inquit, glorietur, qui gloriatur, inquirere me et intelligere, et scire in Deum gloriari (Ibid. 24) .
PL 13, 883Cこれらのうちに主の意志があるのを見ていながら、主が愛すると言うこれらを、あなたはどうして憎むことをよしとするのか。主は言っている。「誇る者は、このことにおいて誇れ。私を求め、悟り、神を誇ることを知ることにおいてである」(エレミヤ9:24)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.15
Quomodo poteris te dicere nunc in Deum gloriari? Quomodo poteris requirere te illum astruere, cum sis provocans omnes cultores ejus majestatis ad deserendam fidem apostolorum, ad blasphemiam dogmatis vestri suscipiendam?
PL 13, 883Cどうしてあなたは、いま自分が神を誇っていると言えようか。どうしてあなたは、神を証し立てることを求めうる〔requirere te illum astruere は構文が崩れているらしく、このように取った〕というのか。その威光を崇めるすべての者を、使徒たちの信仰を捨て、諸君の教説の冒瀆を受け入れるよう駆り立てているというのに。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.16
In hoc glorietur, qui gloriatur, inquirere me et intelligere, et scire in Deum gloriari, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam super terram, quia in his est voluntas mea, dicit Dominus (Ibid.) .
PL 13, 883C「誇る者は、このことにおいて誇れ。私を求め、悟り、神を誇ることを知ることにおいてである。私は主であって、地上に憐れみと裁きと正義を行うからである。私の意志はこれらのうちにある、と主は言う」(エレミヤ9)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.17
Cum itaque judicium vis injustum a Dei proferri sacerdotibus, cum sis fusor innocentium sanguinis, non es ejus servus, qui haec ore loqui dignatus sit prophetae, sed plane es illius famulus qui repleverit cor Cain, ut justum puerum primum cultorem interficeret Domini.
PL 13, 884Aそれゆえ、あなたは、神の司教たちによって不正な裁きが下されることを望んでおり、無実の者たちの血を流す者である以上、これらの言葉を預言者の口を通して語ることをよしとした神の僕ではない。むしろ、まぎれもなく、カインの心を満たして、義なる子、主を崇める最初の者を殺させた者の下僕である。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.18
Hinc est quod cum sis tanta in sublimitate positus, unus tamen ex his esse inveniaris, de quibus Dominum locutum in evangelio legisti: Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentiam patris vestri facere vultis: ille enim homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit (Jo. VIII, 44) .
PL 13, 884Aここから、あなたは、これほど高い地位に置かれながら、それでもなお、福音書で主が語ったとあなたが読んだ者たちの一人であると見いだされる。「汝らは父なる悪魔から出た者であり、汝らの父の欲望を行おうと望んでいる。彼は初めから人殺しであり、真理のうちに立たなかった」(ヨハネ8:44)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.19
Es mendax et homicida: mendax, qui crimina falsa obieceris Dei servo Athanasio; mendax, quia haereticam fidem dicas catholicam, et catholicam dicas haereticam; homicida, quia et sanguinem persequeris Athanasii, et jam interfeceris certum numerum Dei cultorum.
PL 13, 884Aあなたは偽る者であり、人殺しである。偽る者であるのは、神の僕アタナシオスに偽りの罪状を着せたからであり、また異端の信仰を公同のものと呼び、公同の信仰を異端のものと呼ぶからである。人殺しであるのは、アタナシオスの血を追い求め、すでに一定の数の神を崇める者たちを殺したからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.20
Non stetisti sine dubio in veritate, quia sis haec gerens, sed es totus in mendacio constitutus, quia et mendax sit pater tuus, qui te cogit ad unicum negandum Dei Filium, qui te impellit ad ejus servorum effundendum cruorem.
PL 13, 884Bあなたは疑いなく、真理のうちに立ってはいなかった。これらのことを行っているからである。むしろ全身が偽りのうちに置かれている。あなたの父が偽る者であり、神の独り子を否むようあなたを強い、その僕たちの血を流すようあなたを駆り立てるからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.21
Noluimus damnare absentem, noluimus innocentum ferre sententiam, noluimus haeresim suscipere tuam, ne facti tibi similes mereremur audire, quae audiunt coerratici tui Judaei, in quorum opprobrium colligimus per Jeremiam dictum: Omnes gentes sine circumcisione sunt, et omnis domus Israel sine circumcisione sunt cordis (Jer. IX, 26) .
PL 13, 884B我々は、不在の者を断罪することを望まなかった。無実の者たちに判決を下すことを望まなかった。あなたの異端を受け入れることを望まなかった。あなたと同じ者となって、あなたと共に迷うユダヤ人たちが聞かされていることを、聞くに値する者とされないためである。彼らへの非難として、我々はエレミヤを通して語られた次の言葉を引く。「諸国民はみな無割礼であり、イスラエルの全家は心が無割礼である」(エレミヤ9:26)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.22
Es atque eris, nisi te nobis tradideris, inter illos, quos contra clamat Spiritus sanctus ex persona nostri populi ad Deum dicens: Scio, Domine, quoniam non sunt hominis viae ejus, neque vir ibit et corriget cogitationem suam: doce nos Domine, sed in judicio, et non in ira, ne paucos nos facias: effunde iram tuam super gentes, quae nesciunt te, et super regna quae nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et consumpserunt illum, et pascua ejus exterminaverunt (Ib. X, 23) .
PL 13, 884Cあなたは、我々に身を引き渡さないかぎり、聖なる霊が我々の民の立場から神に向かって訴えるあの者たちの中にいるし、これからもいるであろう。聖なる霊はこう言う。「主よ、私は知っている。人の道は人のものではなく、人が歩んで自分の思いを正すこともない。主よ、我々を教えよ。ただし裁きによって、怒りによってではなく。我々を少なくするな。汝を知らない諸国民の上に、汝の名を呼び求めなかった諸国の上に、汝の怒りを注げ。彼らはヤコブを食らい、これを滅ぼし、その牧場を荒らし尽くしたからである」(エレミヤ10:23)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.23
Conspicis te unum esse ex illis, contra quos dicit Dei spiritus ex persona populi nostri. Respicis, nisi te converteris, quod ira Domini in te alienigenam, in te regem; quia non solum non invocaveris nomen Domini, sed adhuc fueris persecutus, sit ventura.
PL 13, 884Cあなたは、自分が、神の霊が我々の民の立場から語って非難するあの者たちの一人であると見て取る。もしあなたが立ち帰らないなら、異邦人であるあなたの上に、王であるあなたの上に、主の怒りが臨むことを、あなたは顧みる。あなたは主の名を呼び求めなかっただけでなく、なお迫害してきたからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.24
Nam et cum dicit: Quia comederunt Jacob, et consumpserunt eum, et pascua ejus desolaverunt (Ibid. 25) ; quis reperiri potest esse inter contyrannos tuos, princeps hujus pascuae exterminator, nisi tu quidem, qui nec laniando Dei destiteris servos, nec blasphemias tuas toto in regno seminans tuo?
PL 13, 885A実際、神はこうも言っている。「彼らはヤコブを食らい、これを滅ぼし、その牧場を荒れ果てさせた」(エレミヤ10:25)。あなたの共僭主たちのうちで、この牧場を荒らし尽くす者の頭であると見いだされうるのは、あなたをおいて誰であろうか。あなたは神の僕たちを引き裂くことをやめず、自分の冒瀆の言葉を王国のいたるところにまいているのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.25
Exterminare etenim te populi Dei pascuam conatum non poterit dubitari, quando ejus pastores tuleris, de quibus, sicut saepe diximus, per Jeremiam dixerit Deus: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Ib. III, 15) ; et statueris haereticos, aliis vero catholicis imponi feceris modum, ut si in votis gererent in suis considere sedibus, non auderent fidem praedicare apostolicam, non tentarent, te haeresis Arianae defensore degenti in corpore, evangelicam traditionem populis insinuare.
PL 13, 885Aあなたが神の民の牧場を荒らし尽くそうと企てたことは、疑いえない。あなたは、その牧者たちを奪い去ったからである。その牧者たちについては、我々がたびたび述べたとおり、神がエレミヤを通して語った。「私は汝らに、私の心にかなう牧者たちを与える。彼らは教えをもって汝らを牧する」(エレミヤ3:15)。あなたは異端者たちを立て、他方、公同の司教たちには、次のような制限を課させた〔imponi feceris modum 以下の ut 節は係りが崩れており、「…という制限を課させた」と取った。ミーニュの脚注は in votis gererent を in votis haberent(望む)の意とし、「自分の座に安んじてとどまりたければ、使徒の信仰を説くな」と解する〕。すなわち、自分の座にとどまりたいと願うなら、あなたがアレイオス派異端の擁護者として肉体のうちに生きているあいだは、使徒の信仰をあえて説かず、福音の伝承を民にしみ込ませようと試みてはならない、という制限である。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.26
Haec est causa, quae te probat pascuam Dei populi exterminare tentasse. Omnis etenim sagina animarum christianarum non est nisi credere, quomodo et crediderint patriarchae, prophetae, apostoli ac martyres, deinde omnem facere justitiam.
PL 13, 885Bこれこそ、あなたが神の民の牧場を荒らし尽くそうと企てたことを証明する理由である。キリスト教徒の魂のあらゆる糧は、族長たち、預言者たち、使徒たち、殉教者たちが信じたとおりに信じること、そのうえで、あらゆる正義を行うことにほかならない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.27
Tu contra cum et fidem tollere volueris de cordibus populorum Dei, et perfidiam tuam inserere, cum justitia Dei vis in ecclesia fieri ut absens et innocens damnetur a justitiae sectatoribus, et per sacerdotes puniatur consacerdos eorum catholicus ad tuam haeretici suggestionem; quomodo videri poteris non esse exterminator pascuae dominici gregis, quando nostra pascua non sit nisi coelestis doctrina?
PL 13, 885Bところがあなたは、神の民の心から信仰を取り除き、自分の不信仰を植えつけようと望み、教会において神の正義によって、不在で無実の者が、正義を追い求める者たちに断罪されること、また、司教たちを通して、彼らの同僚である公同の司教が、異端者であるあなたの讒言に従って罰せられることを望んでいる。主の群れの牧場を荒らし尽くす者でないと、どうして見られえようか。我々の牧場とは、天の教えにほかならないというのに。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.28
Si vis, inquit Dominus, ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17) ; et iterum: Si feceritis quae mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos (Jo. XV, 14) .
PL 13, 885C主は言う、「もし命に入りたいなら、戒めを守れ」(マタイ19:17)。また、「もし汝らが、私が命じることを行うなら、もはや私は汝らを僕とは呼ばず、友と呼ぶ」(ヨハネ15:14)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.29
Cum haec ita sint, debes tu ad te purgandum dare praecepta dominica, quae jusserint innocentem catholicum episcopum, te haeretico interea imperatore accusante, debere interfici a consacerdotibus suis.
PL 13, 885Cこうである以上、あなたは、自分の潔白を示すために、主の戒めを示さねばならない。すなわち、異端者であるあなたが皇帝として訴え出ているあいだに、無実の公同の司教が、同僚の司教たちによって殺されるべきだと命じた戒めである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.30
Fortassis etenim tentabis isto in loco dicere, non te pascuam dominici gregis exterminare conatum.
PL 13, 885Cおそらくあなたは、ここで、自分は主の群れの牧場を荒らし尽くそうとはしなかったと言おうとするであろう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.31
Si nullum Domini praeceptum illiusmodi quale prolatum est a te poteris prolerre, superest ut cordis illi tui oculi blasphemia caecati Arii patefacti per Dei servos hanc increpationem videant omnia te fecisse quae tibi objecimus.
PL 13, 885Cもし、あなたが挙げたようなものを命じた主の戒めを、一つも示せない〔底本は prolerre。proferre と読む〕のなら、あとは、アレイオスの冒瀆によって盲いたあなたの心の目が、神の僕たちによって開かれ、この叱責のうちに、我々があなたに突きつけたことをすべてあなたが行ったと悟るほかはない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.32
Negare non poteris, talem te praebere circa nos, qualem se praebuerit Herodes ille, cui et in carnificinae rabie, et in sacrilegio, et in regali dignitate esse inveniris collega, circa illos quos in evangelio legimus propter Deum Dei Filium interfectos parvulos.
PL 13, 886Aあなたは否定できまい。あなたが我々に対して見せている姿は、あのヘロデが、福音書で我々が読む、神なる神の子のゆえに殺された幼子たちに対して見せた姿と同じである。あなたは、虐殺の狂暴さにおいても、冒瀆においても、王としての地位においても、彼の同輩であると見いだされる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.33
Invenisti utique scriptam crudelitatem Herodis, quam nunc tu dignaris exhibere, apud Matthaeum evangelistam: Tunc Herodes cum videret quia delusus est a Magis, iratus est vehementer, et misit occidere omnes infantes in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis (Matth. II, 16) .
PL 13, 886Aあなたは確かに、いまあなたが示そうとしている残酷さの、書き記されたヘロデの例を、福音書記者マタイのもとに見いだした。「そのときヘロデは、博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕に欺かれたと見て、激しく怒り、人を遣わして、ベツレヘムとその全域の、二歳以下の幼児をすべて殺させた。博士たちから確かめた時に従ってである」(マタイ2:16)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.34
Minime adhuc fortassis conspicis sic te injuste contra nos Dei cultores motum, ut contra illos parvulos fuerit motus Herodes. Cur nobis dignaris esse infestus? nempe quia fateamur nos Christianos, qui non damnaverimus justum falsis a te praegravatum criminibus.
PL 13, 886Aあなたはおそらく、まだまったく気づいていない。神を崇める者である我々に対して、ヘロデがあの幼子たちに対して動かされたのと同じように、あなたが不当に動かされているということに。なぜあなたは我々に敵意を向けるのか。まさしく、我々がキリスト教徒であると告白し、あなたに偽りの罪状で重く責められた義人を断罪しなかったからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.35
Quibus rebus quisnam sis, ex beati Baptistae Joannis responsis poteris perpendere, et temet reconciliare Deo per poenitentiam: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab ira superventura?
PL 13, 886Bあなたが何者であるかを、これらのことから、幸いなる洗礼者ヨハネの答えによって推し量ることができ、また悔い改めによって神と和解することができる。「蝮の子らよ、迫り来る怒りから逃れよと、誰が汝らに示したのか。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.36
Facite ergo dignum poenitentiae fructum, et nolite praeferre vos, dicentes: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quod potens sit Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Jam enim ad radices arborum posita est securis.
PL 13, 886B「それゆえ、悔い改めにふさわしい実を結べ。そして、『我々の父はアブラハムだ』と言って、自分を〔他より〕上に置くな。汝らに言うが、神はこれらの石からアブラハムの子らを起こすことができる。すでに斧は木々の根もとに置かれている。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.37
Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, exciditur, et in ignem mittitur (Ib. III, 7) . Quid sentis ad haec? debuimus damnare innocentem, debuimus dare contra absentem inauditum sententiam? et quomodo cum hoc fecissemus, potueramus reperiri Christiani?
PL 13, 886B「善い実を結ばない木はみな、切り倒されて火に投げ入れられる」(マタイ3:7)。あなたはこれらについてどう思うのか。我々は無実の者を断罪すべきだったのか、不在で弁明を聞かれていない者に対して判決を下すべきだったのか。そして、もしそうしていたなら、どうして我々はキリスト教徒と認められえたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.38
Cum illos quo possint esse Christiani, hortatus fuerit beatissimus Joannes, ut dignum fructum fecissent poenitentiae; illi, qui nec dum comprehenderant viam justitiae, comprehendere cogebantur; nos, qui jam tenemus, urgebamur atque urgemur a te illud occupare iter iniquitatis, in quo positi noscantur Judaei.
PL 13, 886Cいと幸いなるヨハネは、彼らがキリスト教徒でありうるよう、悔い改めにふさわしい実を結べと励ました。正義の道をまだつかんでいなかった彼らは、それをつかむよう迫られた。だが我々は、すでにそれを保っているのに、ユダヤ人たちがそこに置かれていると知られる不義の道を取るよう、あなたから迫られていたし、いまも迫られている。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.39
Quid igitur nobis posset accidere, si vipereis tuis depasti fuissemus consiliis? nisi ut ex Christianis fuissemus viperae progenies effecti.
PL 13, 886Cでは、もし我々があなたの蝮のような謀議に養われていたなら、我々に何が起こりえたであろうか。キリスト教徒でありながら蝮の子らとされること、それにほかならない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.40
Cur haec fieri mandasti, nisi quia conserpentes nos tuos effici cupiveris tu? qui cum scias dixisse Dominum in evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur.
PL 13, 886Cあなたがこれらを行うよう命じたのは、我々をあなたと同じ蛇の仲間にしたかったからでなくて何であろうか。主が福音書で、「義に飢え渇く者は幸いである。その人たちは満たされるからである」と言ったことを、あなたは知っているというのに。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.41
Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur (Ib. V, 6) ; et tamen dixeris, necandum innocentem. Quomodo etenim beatus potero esse, si damnavero virum justum, si rejiciens sitim justitiae concepero ardorem injustitiae?
PL 13, 887A「憐れみ深い者は幸いである。その人たちは憐れみを受けるからである」(マタイ5:6)。それなのに、あなたは、無実の者は殺されるべきだと言ったのである。実際、もし私が義人を断罪し、義への渇きを捨てて不義の熱を宿すなら、どうして私が幸いな者でありえようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.42
Quomodo propter fructus justitiae saturabor a Deo, cum opus hoc injustum faciat me Cain fratricidam?
PL 13, 887A義の実のゆえに神から満たされることが、どうしてありえようか。この不義の業が、私を兄弟殺しのカインにするというのに。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.43
Quomodo iterum potero inter misericordes fructibus misericordiae locupletatis regnum consequi coeleste? cum, si interfecero juxta desideria tua Dei servum, inveniar non misericors, sed crudelis atque sceleratus, quippe homicida; cum, si cum ego immisericors fuerim circa fratrem meum, sic sit et circa me futurus ille misericordiae amator, ille justitiae exactor, qui dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur.
PL 13, 887Aまたどうして私は、憐れみの実で富んだ憐れみ深い者たちのうちにあって、天の国を得られようか。もし私があなたの望みどおりに神の僕を殺すなら、私は憐れみ深い者ではなく、残酷で凶悪な者、すなわち人殺しと見いだされるからである。もし私が兄弟に対して無慈悲であれば、憐れみを愛し義を求める神は、私に対してもそのようになるであろう〔cum, si cum ego … と cum が重なり、構文がゆるい。ひとつながりの条件として訳した〕。その神はこう言っている。「義に飢え渇く者は幸いである。その人たちは満たされるからである」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.44
Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur (Ibid.) . Quicumque, dicit Dominus, solverit unum ex mandatis his minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Ibid. 19) ; et dicis, Constanti, ut quicumque non fuderit sanguinem innocentis, non potest regnum consequi coelorum?
PL 13, 887B「憐れみ深い者は幸いである。その人たちは憐れみを受けるからである」(マタイ5)。主は言う、「これらの最も小さな戒めの一つでも解き、そう人々に教える者は、天の国で最も小さな者と呼ばれる」(マタイ5:19)。それなのに、コンスタンティウスよ、あなたは、無実の者の血を流さない者はだれも天の国を得られない、と言うのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.45
Dic, sanctissime, in quo abundare poterit Christianorum justitia, plus quam scribarum et pharisaeorum, si eum, quem tu, quod se Christianum dicat, quod nolit fieri Arianus, persequeris, interfecerimus? in quo essemus potiores scribis et pharisaeis, si exstitissemus tecum negatores unici Dei Filii, si, ut illi repudiant, tecum repudiaremus evangelicam fidem, destruxissemusque apostolicam traditionem?
PL 13, 887B言え、このうえなく聖なる者よ、自分をキリスト教徒と称するからといって、またアレイオス派になろうとしないからといって、あなたが迫害している者を、もし我々が殺したなら、キリスト教徒の義は、律法学者たちとファリサイ派の人々の義に、何において勝りえようか。もし我々が、あなたとともに神の独り子を否む者となっていたなら、彼らが退けるように、あなたとともに福音の信仰を退け、使徒の伝承を壊していたなら、我々は律法学者たちやファリサイ派の人々より、何において優れていたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.46
Ne dixisse memineras Dominum: Audistis quia dictum est antiquis : Non occides; quicumque autem occiderit, reus erit judicio . Ego autem dico vobis quod omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio (Ibid. 21) ; ut haec fieri imperares?
PL 13, 887Cあなたは、主が言ったことを覚えていなかったのか〔底本は Ne dixisse memineras。ミーニュの脚注は、Ne を nec とする読みを挙げたうえで、anne あるいは nonne と読むのがよいとする。後者に従った〕。「汝らは、昔の人々に〈殺すな。殺す者は裁きを受ける〉と言われているのを聞いた。しかし、私は汝らに言う。兄弟に理由なく怒る者はみな、裁きを受ける」(マタイ5:21)。それなのに、これらが行われるよう命じたのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.47
Si iratus fuero sine causa fratri meo, si dixero ei, Fatue, reum me dicit futurum unicus Dei Filius in gehennam; et, imperator Constanti, si fudero cruorem innocentis, dicis, requiem aeternam possessurum: nec retinere potuisti, quando meditabaris interfici oportuisse Athanasium, sub quali conditione munera jusserit offerri Dominus?
PL 13, 887Cもし私が兄弟に理由なく怒るなら、もし彼に「愚か者」と言うなら、神の独り子は、私がゲヘナに値する罪責を負う者になると言う。ところが、皇帝コンスタンティウスよ、もし私が無実の者の血を流すなら、あなたは、私が永遠の安息を得ると言う。アタナシオスは殺されるべきだったとあなたが思案していたとき、主がどのような条件のもとで供え物を捧げよと命じたかを、あなたは覚えておくこともできなかったのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.48
Si igitur offers munus tuum ad altare, et ibi rememoratus fueris, quod habeas aliquid cum fratre tuo, pone munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc reversus offer munus tuum (Ibid. 23) .
PL 13, 887C「それゆえ、もし汝が祭壇に供え物を捧げ、そこで、汝が兄弟に対して何かを持っていることを思い出したなら、汝の供え物を祭壇の前に置き、まず行って兄弟と和解し、それから戻って汝の供え物を捧げよ」(マタイ5:23)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.49
Quid fuerat operatus malorum Athanasius, ut haec transgressus praecepta interfici eum mandares? nempe hoc, quod se Christianum dixerit, aut dicat. Aliud etenim nihil est quod exsecraris, atque es punire cupiens in Athanasio.
PL 13, 888Aアタナシオスがどんな悪事を働いたというのか。これらの戒めを踏み越えてまで、あなたが彼を殺せと命じたのは。まさにこれ、すなわち彼が自分をキリスト教徒と言ったから、あるいは言うからである。実際、あなたが呪い、アタナシオスにおいて罰しようと望んでいることは、ほかに何もない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.50
Non memineras praecepisse Dominum etiam inimicos diligendos, ut eum quem neque in te, neque in Deum scires peccasse, tam acerrime fuisses persecutus? Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
PL 13, 888A主が敵をさえ愛せと命じたことを、あなたは覚えていなかったのか。あなたに対しても神に対しても罪を犯していないと知っていた者を、これほど苛烈に迫害したとは。「汝らは、こう言われたのを聞いた。汝の隣人を愛し、汝の敵を憎め。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.51
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, et benedicite maledicentes vos, et benefacite eis, qui persequuntur vos, et orate pro eis, qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui est in coelis, qui solis ortus exhibet super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
PL 13, 888A「しかし、私は汝らに言う。汝らの敵を愛し、汝らを呪う者を祝福し、汝らを迫害する者に善を行い、汝らを迫害する者のために祈れ。そうして、天にいる汝らの父の子となれ。父は、太陽を善人にも悪人にも昇らせ、正しい者にも正しくない者にも雨を降らせる」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.52
Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani ita faciunt? et si salutatis amicos vestros tantum, quid plus facitis? nonne et gentiles idipsum faciunt?
PL 13, 888B「もし汝らが、汝らを愛する者を愛するなら、どんな報いがあろうか。徴税人も同じことをしているのではないか。もし汝らが、友にだけ挨拶するなら、何を余計にしているのか。異邦人も同じことをしているのではないか。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.53
Eritis ergo et vos perfecti, sicut et Pater vester, qui est in coelis, perfectus est (Ibid. 43) . Diligendos mandat etiam inimicos Dominus; et tu nos persequeris quod innocentis Domini sacerdotis cruorem non tecum fuderimus.
PL 13, 888B「それゆえ、汝らも完全であれ。天にいる汝らの父が完全であるように」(マタイ5:43)。主は、敵をさえ愛せと命じている。それなのにあなたは、我々が無実の主の司教の血をあなたとともに流さなかったために、我々を迫害している。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.54
Divina clamat vox dicens: In quo judicio judicaveritis, et de vobis judicabitur, et in qua mensura mensi fueritis, in eadem remittetur vobis (Ib. VII, 2) , et tu dicis: Jugulate quem deliquisse ignoratis.
PL 13, 888B神の声はこう叫んでいる。「汝らが裁くその裁きで、汝らも裁かれ、汝らが量るその升で、汝らにも量り返される」(マタイ7:2)。それなのにあなたは言う、「罪を犯したと知らぬ者の喉を切れ」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.55
Fontem malorum cum te esse memineris, fuisti tamen ausus de eo, quem sciebas false petitum a vobis, dicere: Reus est mortis.
PL 13, 888Bあなたは自分が悪の源であることを覚えているはずなのに、それでも、諸君から偽って訴えられたと知っていた者について、「彼は死に値する」と言いえた。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.56
Adeo es excors, Constanti auguste, ut nec dictum illud Domini cum haec mandares fieri, potueris reminisci: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ut ejiciam tibi festucam de oculo tuo, et ecce trabes in oculo tuo est?
PL 13, 888Bあなたは、アウグストゥスなるコンスタンティウスよ、これらを行わせようと命じるとき、主のあの言葉さえ思い出せないほど、分別がない。「なぜ汝は、兄弟の目にある塵を見て、自分の目にある梁には気づかないのか。あるいはどうして兄弟に、〈汝の目から塵を取らせてくれ〉と言えるのか。見よ、汝の目に梁があるではないか。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.57
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Ibid. 3) . Trabem in oculo tuo dicit esse Dominus, et audes dicere Athanasio viro justissimo, Festucam habes in oculo?
PL 13, 888C「偽善者よ、まず汝の目から梁を取り除け。そうすれば、兄弟の目から塵を取り除くことがはっきり見えるであろう」(マタイ7:3)。主は、あなたの目に梁があると言っているのに、あなたは、このうえなく義なる人アタナシオスに、「あなたの目には塵がある」と言うのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.58
Ille enim nihil horum commisit, quae ei dignaris objicere: contra tu, quaecumque diximus, es operatus, Damnate, quoties dixisti, innocentem.
PL 13, 888C彼は、あなたが彼に負わせようとするこれらのことを、何一つ行っていない。反対に、あなたは我々が述べたことをことごとく行った。「断罪せよ」と、あなたは無実の者について何度言ったことか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.59
Quam nos aliam voluisti comprehendere viam, nisi tuam, quam describit Dominus, dicens: Quam lata et spatiosa via, quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam (Ibid. 13) ?
PL 13, 888Cあなたは、我々に、あなたの道以外のどんな道をつかませようとしたのか。主はその道をこう描いている。「滅びに通じる道は広くゆとりがあり、そこから入る者は多い」(マタイ7:13)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.60
Quia itaque sis in hac lata et spatiosa constitutus via, praecepisti damnari innocentem, cupiens profecto cunctis revelari, quod tua late perditio dominetur.
PL 13, 888Dあなたはこの広くゆとりのある道に置かれているので、無実の者を断罪せよと命じたのである。あなたの滅びがどれほど広く支配しているかを、すべての人に明らかにしたいと、たしかに願ったのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.61
Tempore quo venisti ad Italiam, sic te lupum finxeras ovem, tamquam non fuissemus ex operibus tuis te reperturi, tamquam fugisset nos Domini monella dicentis: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, ex fructibus eorum cognoscetis eos (Ibid. 15) .
PL 13, 889Aあなたがイタリアに来たとき、あなたは、狼でありながら羊を装っていた。あたかも我々が、あなたの業からあなたを見いだすはずがないかのように。あたかも、主の戒め〔monella は底本のまま。ミーニュの脚注は「訓戒、勧め」(admonitio, exhortatio)の意の語とする〕の言葉が我々に忘れ去られていたかのように。主はこう言っている。「偽預言者たちに気をつけよ。彼らは羊の衣を着て汝らのもとに来るが、内側は貪欲な狼である。その実によって、汝らは彼らを知る」(マタイ7:15)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.62
Numquid non luxerunt illico tristes venenis diaboli in te inseminati amarissimi fructus tui, ut dicere tentasti, damnandum fuisse inauditum? numquid nam non patuerunt confestim insidiae tuae lupi rapacis?
PL 13, 889Aあなたの苦い実、すなわち悪魔の毒があなたのうちにまかれて生じた実は、弁明を聞かれていない者を断罪すべきだったと、あなたが言おうとしたその時に、ただちに陰鬱に輝き出たのではなかったか。貪欲な狼であるあなたの罠は、ただちに露わになったのではなかったか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.63
Quod enim contra Dei ovile machinam construxisses maximam, fructibus ergo tuis quomodo non ovis fuisse, sed lupus agnitus es, sic et quomodo sis, nisi tibi consulueris, arbor igni destinata, probant sacra evangelia.
PL 13, 889Aあなたは神の羊の囲いに対して、巨大な陰謀を築いたのであるから、あなたの実によって、あなたが羊ではなく狼であると知られたこと、また、あなたが、自分のことを顧みないかぎり、火に定められた木であることも、聖なる福音書が証している〔quomodo non ovis fuisse … agnitus es … sic et quomodo sis … は叙法が揃わず構文が崩れている。「…こと、…ことも、証している」と取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.64
Numquid colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficus? sic omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere.
PL 13, 889B「人は茨からぶどうを、あざみからいちじくを集めるだろうか。同じく、良い木はみな良い実を結び、悪い木は悪い実を結ぶ。良い木が悪い実を結ぶことはできず、悪い木が良い実を結ぶこともできない。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.65
Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur: ex fructibus enim eorum cognoscetis eos. Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei (Ibid. 16) .
PL 13, 889B「良い実を結ばない木はみな、切り倒されて火に投げ入れられる。実によって、汝らは彼らを知る。私に『主よ、主よ』と言う者がみな、天の国に入るのではなく、私の父の意志を行う者が入る」(マタイ7:16)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.66
Si voluntatem Patris unici Dei Filii facis, quomodo fit ut ejus Filium neges unigenitum, ut ipsum Patrem dicas non esse verum Patrem, ut fundamenta per apostolos coneris destruere jacta, ut interficeres atque interficias cultores ejus, ut antistites ipsius de populis pelleres sibi commissis, ut absentem et inauditum damnari juberes, ut haeresim tuam, quae unam blasphemat divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, in ecclesiam introduceres?
PL 13, 889Bもしあなたが神の独り子の父の意志を行っているなら、どうして、その子が独り子であることを否み、父そのものを真の父ではないと言い、使徒たちによって据えられた土台を壊そうと企て、その神を崇める者たちを殺し、今も殺し、その司教たちを、自分たちにゆだねられた民から追い出し、不在で弁明を聞かれていない者を断罪せよと命じ、父と子と聖なる霊の唯一の神性を冒瀆するあなたの異端を、教会に持ち込むようなことになるのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.67
Si haec cuncta, ut diximus, placita sunt Deo Patri, poteris intrare in regnum coelorum. Audis enim dicere unicum Filium ejus: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei (Ibid. 21) .
PL 13, 889Cもしこれらすべてが、すでに述べたように父なる神に喜ばれるのなら、あなたは天の国に入ることができよう。神の独り子がこう言うのを、あなたは聞いているからである。「私に『主よ、主よ』と言う者がみな、天の国に入るのではなく、私の父の意志を行う者が入る」(マタイ7:21)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.68
Damnari jubes innocentem: non recolis in Exodo dixisse Deum? Si rixaverint duo, et percusserint mulierem in utero habentem, et abortiverit non deformatum, detrimentum patietur: quodcumque aestimaverit vir mulieris, dabit cum dignitate.
PL 13, 889Cあなたは、無実の者を断罪せよと命じている。出エジプト記で神が言ったことを、思い起こさないのか。「もし二人の者が争い、身ごもっている女を打って、形の整わないうちに〔胎児が〕流れたなら、その者は損害を負う。女の夫が評価するものを、相応に支払う。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.69
Quod si deformatum fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustum pro combusto, vulnus pro vulnere, livorem pro livore (Ex. XXI, 22) .
PL 13, 890A「しかし、もし形の整ったものであったなら、命には命、目には目、歯には歯、手には手、足には足、焼き傷には焼き傷、傷には傷、打ち傷には打ち傷を償う」(出エジプト記21:22)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.70
Credo nihil sacrarum te fugere scripturarum: neque enim posses egregia nobis dare mandata, nisi fuisses legis peritus.
PL 13, 890A私は信じる、あなたは聖なる書物のどれ一つも見落としてはいない。さもなければ、あなたは我々に見事な戒めを与えることはできなかったであろう。あなたが律法に通じていなかったなら。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.71
Legisti utique etiam haec: Omnis qui audit hos sermones meos et facit illos, similem aestimabo illum viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram: descendit pluvia, et venerunt flumina, flaverunt venti, impegerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.
PL 13, 890Aあなたはきっと、これも読んだであろう。「私のこれらの言葉を聞いてそれを行う者はみな、私は、家を岩の上に建てた賢い人に似ていると見なす。雨が降り、川があふれ、風が吹いて、その家に打ちつけたが、倒れなかった。岩の上に据えられていたからである。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.72
Et omnis qui audit sermones meos, nec illos facit, similem aestimabo illum homini stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, advenerunt flumina, flaverunt venti, illiserunt domui illi, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Matth. VII, 24) .
PL 13, 890A「そして、私の言葉を聞いてもそれを行わない者はみな、私は、家を砂の上に建てた愚かな人に似ていると見なす。雨が降り、川が押し寄せ、風が吹いて、その家に打ちつけ、家は倒れ、その倒れ方は大きかった」(マタイ7:24)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.73
Quem te horum esse dicis, Constanti, sapientem, an insipientem? Si dixeris sapientem, cur opera tua monstrant te insipientem? cur domus tua invenitur collocata supra arenam?
PL 13, 890Bあなたは自分がこの二人のどちらだと言うのか、コンスタンティウスよ。賢い者か、愚かな者か。もし賢い者と言うなら、なぜあなたの業は、あなたが愚かな者だと示すのか。なぜあなたの家は、砂の上に据えられているのが見いだされるのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.74
Neque enim poteris supra petram te aedificasse domum tuam dicere, cum omnis sapiens videat fabricam stultitiae tuae, cum omnis Dei servus conspiciat magnam hanc quam praedixit Dominus ruinam salutis tuae.
PL 13, 890Bあなたは、自分の家を岩の上に建てたとは言えない。賢い者ならだれでもあなたの愚かさの建物を見、神の僕ならだれでも、主があらかじめ告げた、あなたの救いのこの大きな崩壊を見ているからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.75
In quo etenim invenitur stare Christianus, nisi in eo quod praeceptis pareat Domini? nisi in eo quod, omnibus si fuerit vexatus pro nomine Dei Filii persecutionibus, tamen duret immobilis? in quo erit perfectus Christianus, nisi si etiam fuerit interfectus pro eo, quem tu negare dignaris verum esse Filium Dei?
PL 13, 890B実際、キリスト教徒は何において立っていると見いだされるのか。主の戒めに従うことにおいてでなければ、何においてか。神の子の名のためにあらゆる迫害に苦しめられても、なお揺るがないことにおいてでなければ、何においてか。キリスト教徒が完全になるのは、あなたが真の神の子であることを否むことをよしとする、その子のために、さらには殺されることにおいてでなければ、何においてであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.76
Tu contra, cum non in ecclesia sis, sed apud Arianos Dei inimicos, cum Dei unicum Filium negans sis, cum non sis implens ejus mandata clementiae, sed magis destruere coneris, cum sis praevaricator legis, cum desertor sacramenti militiae coelestis, cum persecutor Dei religionis, cum te circa ejus cultores praebeas carnificem, quomodo poteris sapiens vir inveniri similis illi, quem dixerit Dominus supra petram aedificasse domum suam?
PL 13, 890Cところがあなたは、教会にいるのではなく、神の敵であるアレイオス派のもとにあり、神の独り子を否み、その慈しみの戒めを満たさず、かえってそれを壊そうと企て、律法の違反者であり、天の軍務の誓約を捨てた逃亡者であり、神の宗教の迫害者であり、神を崇める者たちに対して死刑執行人としてふるまっている。どうして、主が家を岩の上に建てたと言った者に似た、賢い人と見いだされえようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.77
Sed inquis contra haec: Non sum insipiens, ego novi me sapientem. Si sapiens es, cur ea fecisti atque es faciens, quae soli possunt facere insipientes?
PL 13, 890Cしかしあなたは、これに対してこう言う。「私は愚かではない。自分が賢いと知っている」。もし賢いなら、なぜ、愚か者にしかできないことを行い、今も行っているのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.78
Si es sapiens, cur damnari mandasti inauditum absentem? cur innocentem praecepisti interfici? cur Dei sacerdotes desiderasti hostes Dei fieri? neque enim possint Dei effici amici per hoc factum, cum Dominum scias dixisse apostolis: Si feceritis quod mando vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos (Jo. XV, 14) .
PL 13, 890Cもし賢いなら、なぜ、不在で弁明を聞かれていない者を断罪せよと命じたのか。なぜ無実の者を殺せと命じたのか。なぜ神の司教たちが神の敵となることを望んだのか。主が使徒たちに、「もし汝らが、私が命じることを行うなら、もはや私は汝らを僕とは呼ばず、友と呼ぶ」(ヨハネ15:14)と言ったのを知っているのだから、この行為によって彼らが神の友となりえないのは当然である。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.79
Si sapiens es, cur damnantem te Athanasium Dei sacerdos audire debeo? Tu eum causas praestare allegationum suarum minime es passus.
PL 13, 891Aもし賢いなら、なぜ神の司教である私が、アタナシオスを断罪するあなたの言うことを聞かねばならないのか。あなたは、彼が自分の申し立ての弁明を述べることを、まったく許さなかったのに。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.80
Si sapiens es, si es Dei cultor, cur nos, quia Christianos esse nos fateamur, persequeris? cur eos, qui se non dixerint esse Christianos, sed fateantur se esse Arianos, vehementer diligis? Si sapiens es, cur ad domum Dei misisti saepe militem armatum?
PL 13, 891Aもし賢いなら、もし神を崇める者なら、なぜ、我々がキリスト教徒であると告白するからといって、迫害するのか。なぜ、自分がキリスト教徒だとは言わず、アレイオス派だと告白する者たちを、強く愛するのか。もし賢いなら、なぜ神の家に、しばしば武装した兵士を送ったのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.81
Si prudens es, et Dei te nosti servum, cur ejus populum armis es persecutus atque persequeris? cur postremo fidem apostolicam atque evangelicam haereticam dicis, et haereticam catholicam pronuntias?
PL 13, 891Aもし思慮があり、自分が神の僕であると知っているなら、なぜ神の民を武力で迫害し、今も迫害しているのか。なぜ最後に、使徒と福音の信仰を異端のものと言い、異端を公同のものと宣言するのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.82
Tu te dicis sapientem; sed contra nos cernimus nullum posse, qui haec faciat, esse sapientem. Quis etenim sacrilegus poterit dici prudens, nisi ab imprudentioribus se? Si tu sapiens es, Constanti, quis sit te insipientior, invenire non potero.
PL 13, 891Bあなたは自分を賢いと言う。だが我々には、これらを行う者はだれも賢い者ではありえないと見える。実際、自分よりさらに思慮の浅い者たちから見てでなければ、いったいどの冒瀆者が思慮ある者と言われえようか。もしあなたが賢いなら、コンスタンティウスよ、あなたより愚かな者がだれなのか、私は見つけられないであろう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.83
Tune adhuc tibi videris esse sapiens, qui fueris arbitratus, quod prophetae apostoli ac martyres pro creatura fuerint interfecti? Negare enim non audebis cunctos hos pro unico Dei interfectos Filio.
PL 13, 891Bそれでもなお、あなたは自分が賢いと思えるのか。預言者たち、使徒たち、殉教者たちが、被造物のために殺されたと、あなたが考えていたというのに。これらの者がみな、神の独り子のために殺されたことを、あなたは否定できないであろう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.84
Quomodo poteris dici sapiens, qui non solum descendentibus pluviis, fluminibus inundantibus, flantibus ventis resistere non tentaveris, ne temet, qui domus esse inveniris, pessum dedissent, sed et ipse in pluvias, flumina, ventosque te verteris ad hoc, ut nos tu turbo atque procella diabolica tecum ad exteriores traheres tenebras?
PL 13, 891Bあなたは、どうして賢い者と言われえようか。あなたは、降る雨、あふれる川、吹く風に、それらが家であるあなたを破滅させないよう抵抗しようとしなかったばかりか、みずから雨となり川となり風となって、悪魔の旋風と暴風として、我々をあなたとともに外の闇へ引きずり込もうとしたのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.85
Manifesta autem sunt, dicit Apostolus, opera carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditia, impudicitia, luxuria, idololatria, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V, 19) .
PL 13, 891C使徒は言う、「肉の業は明らかである。それは、姦淫、淫行、汚れ、不品行、放蕩、偶像崇拝、魔術、敵意、争い、ねたみ、怒り、いさかい、不和、異端、そねみ、殺人、泥酔、宴楽、およびこれらに似たものである。私は前に言ったとおり、あらかじめ汝らに言う。こうしたことを行う者は、神の国を受け継がない」(ガラテヤ5:19)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.86
Et fuerit in innocentis necem mens tua sapientia vigens? Clamat apostolus quod homicidae non sunt possessuri regnum coelorum, et tu Constantius prudentissimus dicis imperator: Jugulate absentes, mactate inauditos, interficite innocentes, et vestrum erit Dei regnum.
PL 13, 891Cそれでも、無実の者を殺そうとするあなたの心は、知恵に満ちているというのか。使徒は、人殺しは天の国を得ないと叫んでいるのに、このうえなく思慮深いと言われる皇帝コンスタンティウスよ、あなたは言う。「不在の者たちの喉を切れ、弁明を聞かれていない者たちを屠れ、無実の者たちを殺せ。そうすれば神の国は諸君のものとなる」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.87
Hinc datur intelligi quam sis sapiens; si denique ille sis qui domum tuam aedificaveris supra petram: dixisse etenim te negare non poteris: Ego propterea cupio damnare Athanasium, quia desidero placere Deo.
PL 13, 891Dここから、あなたがどれほど賢いかが理解される。そして、あなたが家を岩の上に建てたあの者であるかどうかも分かる。あなたは、こう言ったことを否定できないであろう。「私がアタナシオスを断罪したいのは、神に喜ばれたいと望むからである」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.88
Sic utique et nos placere desiderasti Deo, quomodo jam tu placueris, ex quo videlicet Athanasium es dignatus cogitare interimere in nostra omnium conscientia Domini sacerdotum in primordio Cain Deo placuit, mox ut interficere meditatus est fratrem; quomodo videtur, Constanti, unde sit radix tua, de qua descendisset stirpe.
PL 13, 892Aあなたはまさにそのように、我々も神に喜ばれることを望んだというのか。あなたがすでに喜ばれているのと同じ仕方で。すなわち、主の司教である我々皆が知るところで、あなたがアタナシオスを殺そうと考えることをよしとしたとき以来、そうなのか〔Domini sacerdotum は nostra omnium と同格に取った。ミーニュの脚注も同じ解釈をとる〕。まさにそのように、初めにカインも、兄弟を殺そうと企てたとたんに、神に喜ばれたのであった〔ミーニュの脚注は、これを皮肉として言われたものとする〕。コンスタンティウスよ、あなたの根がどこから出て、どの血統から下ったのかが、これで見て取れる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.89
Numquid nam poteris negare post haec, te in illo esse choro quem narrat apostolus Romanis: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, impudicitia, cupiditate, nequitia; plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malis moribus; susurratores, detrectatores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, sibi placentes, gloriantes, inventores malorum, parentibus non obsequentes, insipientes, incompositos, sine affectu, sine misericordia, qui cum justitiam Dei cognoverint, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte.
PL 13, 892Aあなたは、この後でも、使徒がローマ人に語っているあの群れのうちにいることを、否定できようか。「彼らは神を認識のうちにとどめておくことをよしとしなかったので、神は彼らを、ふさわしくないことを行う退廃した心に引き渡した。彼らは、あらゆる不義、悪意、不品行、貪欲、邪悪に満ち、そねみ、殺人、争い、欺き、悪い習わしに満ちた者、陰口を言う者、そしる者、神に憎まれる者、侮辱する者、傲慢な者、自分に満足する者、誇る者、悪事を考え出す者、親に従わない者、愚かな者、秩序のない者、情愛のない者、憐れみのない者である。彼らは、神の義を知りながら、悟らなかった。こうしたことを行う者は、死に値するからである。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.90
Non solum qui illa faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus ea (Rom. I, 28) . Ecce nimius amor in te subito circa nos ortus quid nobis contulerat, si tibi obtemperare auderemus? mortem hauseramus perpetuam.
PL 13, 892B「それを行う者だけでなく、それを行う者たちに同意する者もである」(ローマ1:28)。見よ、あなたの我々への突然の過度の愛は、もし我々があえてあなたに従っていたなら、我々に何をもたらしていたか。永遠の死を飲み干していたのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.91
Item dicit infra: Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis ipsis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Ib. XII, 17) .
PL 13, 892B同じ使徒は、あとでも言う。「だれにも悪に対して悪を返さず、神の前だけでなく人々の前でも善を図れ。もしできるなら、汝ら自身に関するかぎり、すべての人と平和を保て」(ローマ12:17)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.92
Sitiens haec calcari salutaria monita es nos hortatus punire innocentem. Quomodo autem bona non solum coram Deo, sed et apud homines providisse inveniebamur, si damnassemus innocentem, qui dedissemus formam ad sanguinem fundendum justorum? quomodo cum omnibus inveniebar hominibus pacem desiderans habere, qui suggestione tua falsa haeretici exitus pacem exstinxissem consacerdotis mei?
PL 13, 892Bあなたは、これらの救いの戒めが踏みにじられることを渇望して、我々に無実の者を罰するよう促した。もし我々が無実の者を断罪し、義人たちの血を流す前例を与えたなら、我々はどうして、神の前だけでなく人々のもとでも善を図ったと見いだされえたであろうか。私は、異端者であるあなたの偽りの讒言に駆り立てられて〔底本は haeretici exitus。ミーニュの脚注はラティーニとガランドに従って excitus(駆り立てられて)と読む。これに従った〕、自分の同僚の司教の平和を消し去った者として、どうして、すべての人と平和を保つことを望む者と見いだされたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.93
Dic, Constanti, verum crimen detulisti de Athanasio ad Dei ecclesiam, an falsum? Si verum te detulisse certum habes, proba mihi qui te jam falsi criminis cognovi portitorem. Arbitraris nihil te malorum in conspectu egisse Dei?
PL 13, 892C言え、コンスタンティウスよ、あなたは神の教会に、アタナシオスについて真実の罪状を訴えたのか、偽りの罪状か。もし真実を訴えたと確信しているなら、すでにあなたを偽りの罪状の運び手と知った私に、それを立証せよ。あなたは、神の目の前で自分は何も悪いことをしなかったと思うのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.94
Quae te compulit ratio fieri testem falsum? cur mendax imperator exstitisti? cur non timuisti ne exemplo Ananiae et Sapphirae fuisses exstinctus?
PL 13, 892Cいかなる理由が、あなたを偽証者にしたのか。なぜ偽る皇帝となったのか。なぜ、アナニアとサッピラの例にならって滅ぼされることを恐れなかったのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.95
Loquitur in Actibus apostolorum scriptura dixisse beatum Petrum ad Ananiam: Ut quid replevit satanas cor tuum mentiri Spiritui sancto, ut subtraheres de pretio praedii? nonne manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate?
PL 13, 892D使徒言行録には、幸いなペトロがアナニアにこう言ったと書かれている。「なぜサタンは汝の心を満たして、聖なる霊を欺かせ、土地の代金の一部をごまかさせたのか。それは、売らないでおけば汝のものであったではないか。売ったのちも、汝の自由になったではないか。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.96
Quid est quod posuisti in corde tuo rem istam? Non es mentitus hominibus, sed Deo. Audiens autem Ananias hos sermones cecidit, et exspiravit: et factus est timor magnus super omnes qui audiebant. Surgentes autem adolescentes sustulerunt eum, et euntes sepelierunt.
PL 13, 893A「なぜこのことを汝の心に置いたのか。汝は人々を欺いたのではなく、神を欺いたのである」。アナニアはこれらの言葉を聞いて倒れ、息絶えた。そして、聞いていたすべての者の上に大きな恐れが臨んだ。若者たちが立って彼を運び出し、出て行って葬った。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.97
Factum est autem intervallum horarum fere trium, et uxor ejus nesciens quod erat factum, intravit; dixitque ad illam Petrus: Dic mihi si tanti praedium vendidisti? Illa vero ait: Tanti. Quid convenit inter vos tentare spiritum Domini?
PL 13, 893Aおよそ三時間ほどの間があって、彼の妻が、起きたことを知らずに入って来た。ペトロは彼女に言った、「言え、汝は土地をこれだけの値で売ったのか」。彼女は言った、「はい、これだけです」。ペトロは言った、「なぜ汝らは示し合わせて、主の霊を試みたのか。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.98
Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum in ostio sunt, et efferent te. Et protinus cecidit ante pedes ejus, et exspiravit (Act. V, 3) . Credo legeris haec, et tamen non timueris concinnare mendacium ante Domini conspectum.
PL 13, 893A「見よ、汝の夫を葬った者たちの足が戸口にある。彼らが汝をも運び出すであろう」。彼女はたちまち彼の足もとに倒れ、息絶えた(使徒言行録5:3)。あなたはこれを読んだと私は思う。それでもなお、主の目の前で偽りをでっち上げることを恐れなかった。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.99
Quare istud fecisti, nisi quia sis sapiens? Quid tu tibi futurum existimas, qui sis non solum mendax, sed homicida, non solum homicida, sed et haereticus? Credis tibi impune tanta cessura? credis te evadere posse aeterna supplicia?
PL 13, 893Bあなたがこれを行ったのは、自分が賢いからでなくて何であろうか。あなたは、偽る者であるだけでなく人殺しであり、人殺しであるだけでなく異端者でもあるが、自分にどんな将来があると思うのか。これほどのことが罰を受けずに済むと信じるのか。永遠の刑罰から逃れられると信じるのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.100
Ananiae dicitur: Ut quid replevit satanas cor tuum, ut fuisses mentitus Spiritui sancto (Ibid.) ? et dices, Constanti imperator, quia non repleverit satanas cor vestrum Arianorum ut mentiti fuissetis Spiritui sancto manenti in Dei ecclesia?
PL 13, 893Bアナニアに言われている。「なぜサタンは汝の心を満たして、聖なる霊を欺かせたのか」(使徒言行録5)。それなのに、皇帝コンスタンティウスよ、あなたは、サタンがアレイオス派である諸君の心を満たして、神の教会にとどまる聖なる霊を欺かせたのではない、と言うのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.101
Ecclesiam etenim convenisti dicens: Deliquit in Deum Athanasius; et videbat Spiritus sanctus mendaces animas vestras, sicut vidit et Ananiam ac Sapphiram.
PL 13, 893B実際、あなたは教会に訴え出て、「アタナシオスは神に対して罪を犯した」と言った。だが聖なる霊は、アナニアとサッピラを見たのと同じく、諸君の偽る魂を見ていた。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.102
Videbat, inquam, Spiritus sanctus, quando haec fingebatis, quod idcirco talia fuissetis commentati circa Athanasium, quo possetis vestram haeresem introducere in ecclesiam, quo possetis apostolicam destruere traditionem.
PL 13, 893B聖なる霊は見ていた、と私は言う。諸君がこれらを作り上げたとき、アタナシオスに対してそのようなことを企んだのは、諸君の異端を教会に持ち込み、使徒の伝承を壊すためであったことを。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.103
Ananias et Sapphira, propterea quod agrum suum vendentes fraudaverunt de pretio, quod ausi fuissent non integre loqui ante Dei apostolum, taliter judicari meruerunt.
PL 13, 893Cアナニアとサッピラは、自分たちの土地を売って代金をごまかし、神の使徒の前で偽りなく語らなかったために、あのように裁かれるに値した。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.104
Tu qui non solum crimina falsa Dei servo objecisti, sed et omnem domum Dei fueris persecutus, qui effuderis cruorem cultorum ejus, qui sacerdotes ejus miseris ad metalla et exsilia, et haereticos locis ordinaveris eorum, qui evangelicam fidem dixeris haereticam, et blasphemiam vestram dixeris catholicam, qui introduxeris idololatriam in ecclesiam, qui deserueris Deum Abrahae, Deum Isaac, Deum Jacob, ac omnium prophetarum, apostolorum, ac martyrum, et idololatriam fueris Arii secutus, existimas, si in hac blasphemia atque crudelitate duraveris, quod non in te maxima sit vindicta futura?
PL 13, 893Cあなたは、神の僕に偽りの罪状を着せたばかりでなく、神の家全体を迫害し、神を崇める者たちの血を流し、その司教たちを鉱山や流刑地に送り、彼らの座に異端者たちを任じ、福音の信仰を異端と呼び、諸君の冒瀆を公同のものと呼び、偶像崇拝を教会に持ち込み、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神、またすべての預言者、使徒、殉教者の神を捨て、アレイオスの偶像崇拝に従った者である。あなたは、この冒瀆と残酷さのうちにとどまるなら、最大の報いがあなたに臨まないと考えるのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.105
Deinde si adversariis Susannae sic est Deus vindictam dare dignatus, in te arbitraris non graviorem processuram? Procedet, mihi crede, si non te mature converteris.
PL 13, 894Aさらに、神がスザンナの敵対者たちにこのように報復を与えることをよしとしたのなら、あなたには、いっそう重い報復が来ないと考えるのか。来る、私を信じよ、もしあなたが早く立ち帰らないなら。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.106
Si enim illi, quia Susannae pudicitiam violare fuerant conati, haec quae subjeci meruerunt consequi, quanto magis tu qui ecclesiae es aggressus violare castitatem?
PL 13, 894A実際、あの者たちは、スザンナの貞潔を犯そうと企てたために、私がこのあとに付したこれらの報いを受けるに値したのであれば、教会の貞潔を犯そうと襲いかかったあなたは、なおさらである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.107
Petiverunt illi falso crimine Susannam, et vos totidem petistis non solum Athanasium, sed et cunctos vobis resistentes. Aut unum dare poteris e resistentibus, cui non applicitum fuerit crimen?
PL 13, 894Aあの者たちは偽りの罪状でスザンナを訴え、諸君はそれと同じ数だけ、アタナシオスだけでなく、諸君に抵抗するすべての者を訴えた。抵抗する者のうち、罪状をなすりつけられなかった者を、一人でも挙げられるか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.108
Sic vos fuistis armati ad ecclesiae violandam castitatem, sicut illi ad Susannae fuerunt, qui dixerunt: Ostia viridarii clausa sunt, nemo nos videt, in concupiscentia tui sumus; propter hoc consenti nobis, et esto nobiscum: alioquin falsum testimonium dicemus adversum te, quoniam erat tecum juvenis, et propter hoc dimisisti puellas a te (Dan. XIII, 20) .
PL 13, 894A諸君は、教会の貞潔を犯すために、あの者たちがスザンナを犯すために武装したのと同じように、武装した。あの者たちはこう言った。「園の戸は閉ざされている。だれも我々を見ていない。我々は汝を欲している。だから我々に同意し、我々とともにいよ。さもなくば、汝に不利な偽りの証言をしよう。汝のもとに若者がいて、そのために汝は侍女たちを遠ざけたのだ、と」(ダニエル13:20)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.109
Aut tentabis negare esse dictum? Desiderantes sumus nos Ariani, et vos, Christiani, unum effici corpus: derelinquite fidem quam apud Nicaeam contra nos tenetis conscriptam, acquiescite Arii doctrinae; alioquin quia nos multum possumus, imperium nostrum est, quibus velimus vos modis gravabimus, et omnes tollemini e vestris sedibus.
PL 13, 894Bそれとも、そう言われたことを否定しようとするのか。「我々アレイオス派と、キリスト教徒である諸君は、一つの体になりたい。諸君がニカイアで我々に対して保持して書き記した信仰を捨て、アレイオスの教えに従え。さもなくば、我々は大きな力を持ち、支配権は我々のものであるから、望むあらゆる仕方で諸君を苦しめ、諸君はみな座から取り除かれるであろう」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.110
Non poteris haec ita se habere negare, cum Deo perosae meditationes tuae rebus gestis fuerint revelatae.
PL 13, 894Bあなたは、これがこうであったことを否定できない。神に憎まれるあなたの企みが、事の経過によって明らかにされたからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.111
Cur enim cogebamur, etiamsi non damnaremus Athanasium, tamen communioni misceremur Arianorum, nisi quia tu leno haeresis Arianae cunctos nos cuperes quovis modo fieri consacrilegos tuos?
PL 13, 894B実際、なぜ我々は、たとえアタナシオスを断罪しなくても、アレイオス派との交わりに混ぜ込まれるよう強いられたのか。あなたが、アレイオス派異端の女衒として、我々すべてをどんな仕方ででも、あなたと共に冒瀆する者にしようと望んだからでなくて何であろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.112
Sed credo adhuc tentas negare, non te idcireo persequi nos, quia noluerimus Christiani fieri Ariani.
PL 13, 894Cしかし私は思う、あなたはなおも否定しようとしている。我々がキリスト教徒からアレイオス派になることを望まなかったから、あなたが我々を迫害している〔底本は idcireo。idcirco と読む〕のではない、と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.113
Quomodo negare poteris, cum sanctissimum Dionysium Mediolanensium Episcopum, qui jam tibi falsa asserenti credens damnaverat Athanasium, quod Arianus esse noluerit, miseris ad exsilium? aut si non est Auxentius, quem loco illius tu temerarius ac pestilens ordinasti, Arianus?
PL 13, 894Cどうして否定できようか。あなたは、このうえなく聖なるミラノの司教ディオニュシオスを流刑に送ったではないか。彼は、あなたの偽りの主張を信じて一度はアタナシオスを断罪したが、アレイオス派になることを望まなかったからである。あるいは、向こう見ずで疫病のようなあなたが彼の座に任じたアウクセンティオスは、アレイオス派ではないというのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.114
Si Auxentius fidem sanctam apud Nicaeam descriptam tenet, poteris nec tu esse Arianus, nec haec omnia sicut assero egisse poteris, et non misisse crimen Athanasio falsum. Fortassis dicas hinc non esse catholicos, quod Susanna fuerit exaudita, nos vero minime.
PL 13, 894Cもしアウクセンティオスがニカイアで記された聖なる信仰を保っているなら、あなたもアレイオス派ではありえず、私の主張するようにこれらすべてを行ったこともありえず、アタナシオスに偽りの罪状を送りつけたこともありえないことになろう〔nec … nec … et non misisse の構文が崩れており、否定を並べたものと取った。ミーニュの脚注は misisse を immisisse(負わせた)の意とし、同じく否定を連ねた意に解する〕。おそらくあなたは、スザンナは聞き入れられたが我々はまったくそうではなかったということから、我々は公同の者ではないと言うかもしれない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.115
Quantum apud nostram conscientiam est, tunc nos vindicatos novimus, quando tu serpens publicatus es, quando patuerunt cuncta venena tua, quando omnis machina tua patefacta est: sic etenim nos vindictam desiderabamus de vobis inimicis Dei, ut vos Deus esse haereticos revelaret populo suo.
PL 13, 895A我々の自覚するかぎり、我々のために報復がなされたと我々が知ったのは、あなたが蛇であると公にされたとき、あなたの毒がことごとく明らかになったとき、あなたの陰謀がすべて暴かれたときである。実際、我々は神の敵である諸君への報復を、こう望んでいた。すなわち、神が、諸君が異端者であることをその民に明らかにすることである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.116
Omnis pene cognovit jam mundus false Athanasium petitum per vos, hujus te esse iniquitatis auctorem; conspectus etenim es, aliud te cupienten implere, aliud protulisse. Ad senes ingemiscens dicit Susanna: Angustiae mihi undique, si enim hoc egero, mors mihi erit.
PL 13, 895A世界はほとんどすべて、アタナシオスが諸君によって偽って訴えられたこと、あなたがこの不正の張本人であることを、すでに知っている。実際、あなたは、一つのことを成し遂げようと望みながら〔底本は cupienten。cupientem と読む〕、別のことを持ち出したと見られたからである。スザンナは長老たちに向かって嘆いて言う。「私は四方から追い詰められている。もしこれを行えば、私には死が待つ。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.117
Si autem non fecero, non effugiam manus vestras. Melius est mihi non facienti incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini (Ibid. 22) .
PL 13, 895A「しかし、もし行わなければ、汝らの手を逃れられない。行わずに汝らの手に落ちるほうが、主の目の前で罪を犯すよりよい」(ダニエル13:22)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.118
Et nos crimina mox ut vidissemus imposita a vobis, exstincturi eramus fratres nostros, quoniam essemus ut estis vos tenebrae.
PL 13, 895Aそして我々も、諸君が〔兄弟たちに〕罪状を負わせたのを見るや、直ちに兄弟たちを滅ぼすことになっていた。我々が諸君と同じく闇であったならば。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.119
Quis Christianus non dicat, melius esse sibi interfici a te praecursore antichristi, quam in vestras ire Arianorum vel quorumlibet haereticorum tenebras? Impingi fecisti crimina non solum Athanasio, sed et nobis, quod noluerimus Christiani effici Ariani.
PL 13, 895Bどのキリスト教徒が言わないだろうか、反キリストの先駆者であるあなたに殺されるほうが、アレイオス派、あるいはいかなる異端者であれ、その闇の中に入るよりよい、と。あなたは、アタナシオスにだけでなく、我々にも罪状を負わせた。我々がキリスト教徒からアレイオス派になろうとしなかったからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.120
Non defuerunt singula quae possunt objici crimina singulis, quo nullus videretur e nobis propter Deum missus ad exsilia, sed quod quasi pro criminibus nostris.
PL 13, 895Bそれぞれの者に負わせうる個々の罪状には、事欠かなかった。我々のうちのだれも、神のために流刑に送られたとは見えず、いわば我々自身の罪状のゆえに〔送られたと見えるように〕〔sed quod quasi pro criminibus nostris は文が途中で切れている。補って訳した〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.121
Cum sitis igitur vos rei tantorum criminum quia non vobiscum habere Deum iratum voluerit Athanasius, dixistis eum reum esse mortis: hoc fecerunt et illi quibus in hoc scelere pares estis presbyteri.
PL 13, 895B諸君は、これほど多くの罪状の責めを負う者でありながら、アタナシオスが諸君とともに神を怒らせることを望まなかったために、彼を死に値する者だと言った。これは、この悪事において諸君と同等のあの長老たちもしたことである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.122
Loquitur enim scriptura dicens: Et factum est in die altero, ut convenit plebs ad virum ejus Joachim, venerunt duo presbyteri pleni iniquae mentis adversus Susannam, ut mortificarent eam: et dixerunt coram plebe: Mittite ad Susannam filiam Chelchiam, quae est uxor Joachim.
PL 13, 895B実際、聖書はこう語る。「翌日、民が彼女の夫ヨアキムのもとに集まったとき、二人の長老が、スザンナに対する不正な思いに満ちて、彼女を死なせようと来た。そして民の前で言った。『ヒルキヤの娘で、ヨアキムの妻であるスザンナを呼びにやれ』。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.123
Et miserunt, et venit ipsa, et parentes ejus, et omnes cognati ejus. Susanna autem erat tenera nimium et bonae formae: injusti autem jusserunt revelari eam (erat enim velata) ut saturarentur forma ejus. Flebant autem omnes ejus, et caeteri qui videbant eam.
PL 13, 895C「人々が呼びにやると、彼女は来た。彼女の両親も、親族もみな来た。スザンナは、きわめて繊細で、姿が美しかった。不正な者たちは、彼女の覆いを取るよう命じた(彼女は覆いをかぶっていたからである)。その美しさを存分に見て満足するためである。彼女の身内の者たちと、彼女を見ていたほかの者たちは、みな泣いた。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.124
Assurgentes igitur duo presbyteri in media plebe posuerunt manus super caput ejus: ipsa autem lacrymans aspexit in coelum, quoniam erat cor ejus confidens in Domino.
PL 13, 895C「そこで二人の長老は、民の真ん中に立ち上がり、彼女の頭の上に手を置いた。彼女は涙を流しながら天を仰いだ。その心は主に信頼していたからである。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.125
Dixerunt autem presbyteri: Ambulantibus nobis in viridario solis intravit haec cum puellis; et dimisit puellas, et clausit ostia viridarii: et venit ad eam juvenis qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
PL 13, 895C「長老たちは言った。『我々が園を二人だけで歩いていると、この女が侍女たちとともに入って来た。そして侍女たちを去らせ、園の戸を閉ざした。すると、隠れていた若者が彼女のところに来て、彼女と寝た。』」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.126
Nos autem cum essemus in angulo viridarii, videntes iniquitatem accurrimus ad eos, et vidimus concurrentes eos.
PL 13, 896A「『我々は園の隅にいて、この不義を見て、彼らのもとへ駆けつけ、二人が交わっているのを見た。』」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.127
Illum quidem non potuimus apprehendere quod fortior nobis esset, quod aperiens ostia prosilierit: hanc autem apprehensam interrogavimus, quis esset juvenis, et noluit nobis dicere. Haec contestamur.
PL 13, 896A「『あの若者を、我々はつかまえることができなかった。彼は我々より強く、戸を開けて飛び出したからである。この女をつかまえて、あの若者がだれか尋ねたが、彼女は我々に言おうとしなかった。我々はこれを証言する』。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.128
Et credidit eis omnis synagoga ut presbyteris plebis et judicibus, et damnaverunt ut moreretur (Ibid. 27) .
PL 13, 896A「会衆全体は、彼らを民の長老であり裁判人であると信じ、彼女を死刑に処すと断罪した」(ダニエル13:27)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.129
Considera penitus, Constanti, maledictas adinventiones vestras Arianorum, si non talia sunt quae egeritis vos interim circa Athanasium, qualia et illi egerint circa Susannam. Quis etenim non credidisset tibi imperatori dicenti? Sacrilegium fecit Athanasius.
PL 13, 896Aよく考えよ、コンスタンティウスよ、アレイオス派である諸君の呪われた企みを。諸君がさしあたりアタナシオスに対して行ったことは、あの者たちがスザンナに対して行ったことと同じようなものではないか。実際、皇帝であるあなたが「アタナシオスは冒瀆を犯した」と言ったなら、だれが信じなかったであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.130
Sed in eo quia tu detestabilior fuisti ab illis comperditis pseudopresbyteris, tibi non est fides habita a nobis; dicebatur etenim tibi, quia absens damnari non posset: illi etenim presbyteri in praesentem dixerunt allegationes criminosas, et omnis synagoga in praesentem dedit sententiam; tu contra ad accusationem haereticorum quando inauditum et absentem damnari cogebas catholicum, utique jam videri coeperat scenae tuae machina.
PL 13, 896Aしかし、あなたがあの共に滅びた偽の長老たちよりも忌まわしかったために、我々はあなたを信じなかった。実際、あなたには、不在の者は断罪されえないと言われていた。あの長老たちは、目の前にいる者に対して罪を問う申し立てを述べ、会衆全体も、目の前にいる者に対して判決を下した。ところがあなたは、異端者たちの告発に基づいて、弁明を聞かれていない不在の公同の者を断罪せよと迫ったとき、すでにあなたの舞台の仕掛けは見え始めていたのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.131
Sed jam accipe quid praestitum sit Susannae pudicae ab innocentium defensore, ab oppressorum vindice. Accipe quae referat Daniel liber de vindicta Susannae.
PL 13, 896Bだが、今度は聞け。貞潔なスザンナに、無実の者たちの擁護者、虐げられた者たちの報復者によって、何がなされたかを。スザンナへの報復について、ダニエル書が語ることを聞け。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.132
Exclamavit autem Susanna voce magna et dixit: Deus aeternus, qui occultorum cognitor es, qui scis omnia ante generationem eorum, tu scis quoniam falsum testimonium adversum me dixerunt; et ecce morior quae nihil feci horum, quae hi maligni finxerunt adversum me.
PL 13, 896B「スザンナは大声で叫んで言った。『永遠の神よ、汝は隠れたことを知る者、あらゆることを、それが生じる前から知る者である。汝は、彼らが私に対して偽りの証言をしたことを知っている。見よ、私は、この悪人たちが私に対して作り上げたことを何一つ行っていないのに、死のうとしている』。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.133
Et exaudivit Deus vocem ejus. Et cum duceretur ut periret, excitavit Deus spiritum sanctum pueri adolescentis, cui nomen erat Daniel, et exclamavit voce magna: Mundus ego a sanguine hujus.
PL 13, 896C「神は彼女の声を聞き入れた。彼女が滅びに引かれて行くとき、神は、ダニエルという名の若者の聖なる霊を奮い立たせた。彼は大声で叫んだ。『私は、この女の血に関して潔白である』。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.134
Et conversa est omnis plebs ad eum, et dixerunt: Quis est iste sermo quem tu locutus es? At ille stans in medio eorum: Sic, stulti Israel, non interrogantes neque verum cognoscentes damnastis filiam Israel?
PL 13, 896C「すると民はみな彼のほうを向いて言った、『汝が語ったこの言葉は何か』。彼は彼らの真ん中に立って言った、『イスラエルの愚か者たちよ、汝らは、問いただしもせず、真実を知りもせずに、イスラエルの娘を断罪したのか。』」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.135
Redite in judicium, falsum enim testimonium adversum eam dixerunt (Ibid. 42) . Sic etiam nunc exclamante Athanasio ad Deum, omnes famulos suos Deus fecit pro veritate exsurgere contra vos adversarios suos.
PL 13, 896C「『裁きに戻れ。彼らは彼女に対して偽りの証言をしたのだ』」(ダニエル13:42)。同じように今も、アタナシオスが神に向かって叫ぶと、神は、その僕たちすべてを、真実のために、神の敵である諸君に対して立ち上がらせた。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.136
Haec cultoribus suis praestitit, quae tunc Danieli devotissimo suo, quo possemus te falsum esse testem intelligere, te unum esse de viperarum progenie, te falsa haec cum consacrilegis tuis poetasse .
PL 13, 896Cこれらを、神は自分を崇める者たちに与えた。かつて最も忠実な僕ダニエルに与えたのと同じものである。それは、あなたが偽証者であり、蝮の子らの一人であり、あなたと共に冒瀆する者たちとともに、これらの偽りを作り上げたことを、我々が悟れるようにするためである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.137
Redeunt ad justum judicandum judicium jam cuncti inter haec torquenti mortis sententiam, etiam illi, quos inscios sua calliditate per te dominator animae tuae diabolus circumscripserat.
PL 13, 897Aいまや皆が、死の判決を迫るあなたの責め苦のさなかにあって〔inter haec torquenti mortis sententiam は構文が定かでなく、このように取った〕、正しく裁くべき裁きに立ち帰っている。あなたの魂の支配者である悪魔が、その狡猾さによって、あなたを通して、何も知らぬままに欺いていた者たちさえもである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.138
Non enim esse potest praeter coarianos tuos, qui non velit Athanasii vindicari innocentiam, adeo qui non faveat innocentiae Athanasii, sicut et nunc Susannae, posteaquam constitit illam falso crimine petitam, pudicam ab impudicis, castam ab adulteris, Dei ancillam a servis diaboli: ita a vobis serpentinis filiis satanae pulsatus est status innocentis Deo fideliter servientis; sed estis prostrati.
PL 13, 897Aあなたの共アレイオス派の者たちを除けば、アタナシオスの無実が晴らされることを望まない者はありえない。まして、アタナシオスの無実に好意を寄せない者などありえない。スザンナについても、彼女が偽りの罪状で訴えられたこと、すなわち貞潔な者が恥知らずな者たちによって、純潔な者が姦通者たちによって、神の仕え女が悪魔の僕たちによって訴えられたことが明らかになってから、そうであったように。同じように、サタンの蛇のごとき子らである諸君によって、神に忠実に仕える無実の者の立場が突き崩された。だが、諸君は打ち倒された。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.139
Jacent enim omnia venena vestra virtute Dei mortificata. Siquidem omnis anima christiana sit exorans Deum, ut sicut Susannam, dignetur Athanasium falso eripere crimine, eripere a gladio tuo carnificis, a tua saevitia homicidae.
PL 13, 897A諸君の毒はことごとく、神の力によって殺されて横たわっている。それゆえ、キリスト教徒の魂はみな、神がスザンナを救ったように、アタナシオスを偽りの罪状から救い、あなたという死刑執行人の剣から、あなたという人殺しの残忍さから救い出すよう、神に祈っている。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.140
Interea iterum atque iterum urgeo, ut videas quae vos Arianos ceperit dementia, quae comprehenderit insania, ut auderetis haec machinari in innocentis necem, quando sciretis Deum scire omnia priusquam fiant.
PL 13, 897Bともあれ、私は繰り返し迫る。アレイオス派の諸君をとらえた狂気、とらえた錯乱がどのようなものか、見るがよい。神があらゆることを、それが起こる前から知っていると知りながら、無実の者の殺害に向けてこれらを企てるとは。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.141
Sed non mirandum sit, si haec circa Athanasium fuerit per te ac tuos constructa machina quandoquidem non dubitaveris dicere de Deo Patre: Non est verus Pater: non enim habet verum filium.
PL 13, 897Bだが、驚くには当たらない。あなたとあなたの仲間が、アタナシオスに対してこの陰謀を築いたとしても。あなたは、父なる神について、「真の父ではない。真の子を持たないからである」と言うことをためらわなかったのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.142
Qui enim dicis ex nihilo esse Filium Dei, quid aliud dicis, nisi quia non sit verus Pater? Non, inquam, mirum, si in Dei servum Athanasium sic exsurrexeris, quando in eum, cujus est servus Athanasius, mittere non dubitaris funestas tuas manus.
PL 13, 897B実際、神の子は無から出たと言うあなたは、それが「真の父ではない」という以外の何を言っているのか。神の僕アタナシオスに対して、あなたがこのように立ち上がったとしても、私は言う、驚くには当たらない。アタナシオスがその僕である神に対して、あなたが不吉な手を向けることをためらわないのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.143
Nec enim latro, qui domino domus non pepercerit, poterit ejus parcere resistenti sibi familiae. Sed jam redeamus ad illud quod nos facere praecipiebas. Dixisti: Damnate Athanasium. Quid intervenerat ut non facie ad faciem illum vidissemus?
PL 13, 897B家の主人を容赦しなかった盗賊が、自分に逆らう家の者たちを容赦するはずがない。さて、あなたが我々に行わせようと命じたことに戻ろう。あなたは言った、「アタナシオスを断罪せよ」と。我々が彼と顔と顔を合わせて会うことをしなかったのは、どんな支障が生じたからなのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.144
Quid factum fuerat, ut non omnem cardinem rei fuissem perscrutatus? Cur idoneis testibus non es passus eumdem superari? Numquid vel hos sanctissimus Daniel, quin immo per Danielem Spiritus sanctus inauditos damnavit?
PL 13, 897C事の核心をすべて私が調べ尽くさなかったのは、何が起きたからなのか。なぜあなたは、ふさわしい証人たちによって、彼が打ち負かされることを許さなかったのか。あの長老たちさえ、いと聖なるダニエルは、いや、むしろダニエルを通して聖なる霊は、弁明を聞かずに断罪しただろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.145
Legimus etenim gloriosum Daniel dixisse ad populum: Separate eos ab alterutro: et vocavit unum ex illis, et dixit ad illum: Inveterate dierum malorum, nunc advenere peccata tua, quae ante faciebas, judicans judicia injusta, et innocentes quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente Domino: Innocentem et justum non occides.
PL 13, 897C実際、我々は、栄光あるダニエルが民に言ったと読む。「この二人を互いに引き離せ」。そして彼らの一人を呼び、彼に言った。「悪い日々に老いた者よ。今、汝が以前に行っていた罪が襲いかかっている。汝は不正な裁きを下し、無実の者を断罪し、罪ある者を放免していた。主が『無実で正しい者を殺してはならない』と言っているのに。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.146
Nunc tamen hanc si vidisti, dic sub qua arbore vidisti eos tractantes? Et dixit: Sub lentisco. Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum. Jam enim angelus Domini accipiens praeceptum a Deo secabit te medium.
PL 13, 897C「さて、もし汝がこの女を見たのなら、言え、汝は彼らが交わっているのを、どの木の下で見たのか」。彼は言った、「乳香樹の下で」。ダニエルは言った、「汝は自分の頭に向けて見事に偽った。すでに主の使いは、神から命令を受けて、汝を真っ二つに裂くであろう」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.147
Et cum removisset illum, jussit admoveri alterum, et dixit ad eum: Semen Chanaan et non Juda, species seduxit te, et concupiscentia evertit cor tuum: sic faciebatis filiabus Israel, et illae quidem timentes concumbebant vobiscum.
PL 13, 897Dそして、彼を退けたあと、ダニエルはもう一人を連れて来させ、彼に言った。「カナンの子孫、ユダの子孫ではない者よ、美しさが汝を惑わし、欲望が汝の心を覆した。汝らはイスラエルの娘たちにこのようにしていた。娘たちは恐れて汝らと寝ていた。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.148
Sed non sustinuit filia Juda injustitiam vestram. Nunc autem dic mihi, sub qua arbore comprehendisti eos invicem tractantes? Respondit: Sub ilice. Dixit autem illi Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum.
PL 13, 898A「しかし、ユダの娘は汝らの不正に耐えなかった。さあ、私に言え、汝は彼らが互いに交わっているのを、どの木の下で捕らえたのか」。彼は答えた、「柏の木の下で」。ダニエルは彼に言った、「汝もまた、自分の頭に向けて見事に偽った。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.149
Manet etenim angelus Dei gladium habens ad secandum te medium, ut vos perdat. Et exclamavit omnis synagoga voce magna et benedixit Deum, qui salvos facit sperantes in eum: et surrexerunt adversus duos presbyteros, quoniam comprobaverat eos Daniel ex ore ipsorum falsos testes, et fecerunt illis quemadmodum ipsi male proximo facere voluerunt secundum legem Moysi, et occiderunt, et salvus factus est sanguis innocentis in illo die (Ibid. 51) .
PL 13, 898A「神の使いは剣を持ってとどまり、汝を真っ二つに裂いて、汝らを滅ぼそうとしている」。会衆全体は大声で叫び、神を信頼する者たちを救う神をほめたたえた。そして二人の長老に立ち向かった。ダニエルが、彼ら自身の口から彼らを偽証者であると立証したからである。彼らは、彼ら自身が隣人に悪を行おうとしたとおりに、モーセの律法に従って彼らに行い、彼らを殺した。その日、無実の者の血は救われた(ダニエル13:51)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.150
Quid respondere, Constanti, imprudentia tua potest ad haec? conspicisne reos tanti sceleris passim damnatos, nisi omnibus diligentissime discussis? et tu in eum quem innocentem sciebas, jubere non dubitasti, darent Dei sacerdotes mortis sententiam?
PL 13, 898Bこのことに、コンスタンティウスよ、あなたの無思慮は何と答えられるのか。これほどの罪の責めを負う者たちでさえ、すべてを最も入念に吟味しないまま、むやみに断罪されることはなかったのを、あなたは見ていないのか。それなのにあなたは、無実と知っていた者に対して、神の司教たちが死の判決を下すよう命じることをためらわなかった。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.151
Quid audituri si fecissemus? nempe haec quae illi libidinis scopuli pseudopresbyteri falsi testes audiunt: Inveterate dierum malorum, nunc advenerunt peccata tua, quae ante faciebas, judicans judicia injusta, et innocentes quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente Domino: Innocentem et justum non occides (Ibid. 52) .
PL 13, 898Bもし我々がそうしていたなら、何を聞かされることになっていたか。まさに、情欲の岩礁であるあの偽の長老、偽証者たちが聞かされたことである。「悪い日々に老いた者よ。今、汝が以前に行っていた罪が襲いかかっている。汝は不正な裁きを下し、無実の者を断罪し、罪ある者を放免していた。主が『無実で正しい者を殺してはならない』と言っているのに」(ダニエル13:52)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.152
Haec nonne jure meritoque audire mereremur, qui a te sentina Ariani dogmatis aut fuissemus illecti aut territi ad innocentis damnationem? et idcirco in te haec omnia mala venerunt.
PL 13, 898B我々が、アレイオス派教説の汚水溜めであるあなたによって、誘惑されたにせよ脅されたにせよ、無実の者の断罪へと至っていたなら、これを聞くに値するのは当然ではないか。そしてそれゆえに、これらの災いはすべてあなたの上に臨んだのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.153
Tu cum tuis auditurus, quae illi per Daniel audierunt, sive quia falsi criminis objecti reus sis, sive quia ad innocentis necem omnem chorum invitaris episcoporum, et quia volueris omnem Dei populum haeresim suscipere tuam, audies et quidem gravius, quia tua sint graviora facinora, quippe qui Dei religionis destructor exstiteris, qui ingentem multitudinem Christianorum se dicentium interemeris, qui haeresim vestram Arianam introduxeris in ecclesiam, qui catholicam damnaveris fidem, qui Deum Patrem negaveris verum Patrem, qui unicum ejus Filium dixeris non esse verum Filium, Spiritum quoque sanctum paracletum asseveraveris non esse verum Dei Spiritum.
PL 13, 898Bあなたは、あなたの仲間とともに、あの者たちがダニエルを通して聞かされたことを聞くことになる。偽りの罪状を負わせた罪責があるからであり、また、無実の者の殺害のために司教たちの全員を招いているからであり、神の民すべてにあなたの異端を受け入れさせようとしたからである。しかも、いっそう厳しく聞かされる。あなたの凶行のほうが重いからである。あなたは、神の宗教の破壊者として現れ、自らをキリスト教徒と称する者たちの膨大な数を殺し、諸君のアレイオス派異端を教会に持ち込み、公同の信仰を断罪し、父なる神を真の父ではないと否み、その独り子を真の子ではないと言い、聖なる霊パラクレートスをも、神の真の霊ではないと断言した者である。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.154
Cum te contra et contra omnes Dei inimicos clamet sanctae ecclesiae fides, credere se in Deum verum Patrem innatum, et in unicum Filium ejus natum ex innato et vero Patre, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt omousion, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, et in Spiritum paracletum verum Dei Spiritum.
PL 13, 898C聖なる教会の信仰は、あなたに対し、また神のすべての敵に対して、こう叫んでいる。自分は、真の神、生まれざる父を信じ、その独り子、すなわち生まれざる真の父から、すなわち父の実体から生まれた、神からの神、光からの光、真の神からの真の神、造られたのではなく生まれ、父と同一実体であり——これをギリシア人はホモウシオス(同一実体)と言う——、万物がそれによって造られ、それなくしては何ものも造られなかった者を信じ、真の神の霊であるパラクレートスなる霊を信じる、と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.155
Tibi ergo falso testi, spiritali adultero, homicidae sacrilego digne graviora dicentur, digne qui tantis ac talibus criminibus major sis illis pseudopresbyteris Susannae inimicis. Si enim illis dicitur mentientibus: Recte mentitus es in caput tuum.
PL 13, 899Aそれゆえ、偽証者であり、霊的な姦淫者であり、冒瀆する人殺しであるあなたには、いっそう重いことが、ふさわしく言われるであろう。あなたは、これほど多くの、これほどの罪において、スザンナの敵であったあの偽の長老たちよりも大きいのだから。実際、あの偽る者たちにはこう言われている。「汝は自分の頭に向けて見事に偽った」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.156
Jam etenim angelus Domini accipiens praeceptum a Deo secabit te medium; (Ibid. 55) . Et, Recte mentitus es in caput tuum. Manens est angelus Dei gladium habens ad secandum te medium, ut vos perdat (Ibid. 59) .
PL 13, 899A「実際、すでに主の使いは、神から命令を受けて、汝を真っ二つに裂くであろう」(ダニエル13:55)。また、「汝は自分の頭に向けて見事に偽った。神の使いは剣を持ってとどまり、汝を真っ二つに裂いて、汝らを滅ぼそうとしている」(ダニエル13:59)と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.157
Quanto magis, nisi tibi prospexeris, ad te talia dicentur! Num scis esse scriptum: Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud (Luc. XI, 28) ? exciderat cordi illi tuo errorum vincto tenebris, ut juberes damnari innocentem: nisi fallor etenim omni in loco lex sacra innocentem et justum non condemnandum loquitur; et idcirco quia haec fieri contra Dei mandasti praeceptum, unum te habemus ex illis, quos Dominus percutit in evangelio: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia monumenta estis quae non parent, et homines nesciunt ambulantes super ea (Ibid. 44) .
PL 13, 899Aあなたには、いっそうこのようなことが言われるであろう、もしあなたが自分のことを顧みないなら。あなたは、「神の言葉を聞いてそれを守る者は幸いである」(ルカ11:28)と書かれているのを知っているか。誤りの闇に縛られたあなたの心からは、あなたが無実の者を断罪せよと命じるとき、これが抜け落ちていた。私の見誤りでなければ、聖なる律法はあらゆる箇所で、無実で正しい者を断罪してはならないと述べている。そして、あなたは神の戒めに反してこれを行えと命じたのだから、我々はあなたを、福音書で主が打つあの者たちの一人と見なす。「災いあれ、律法学者とファリサイ派の者たちよ。汝らは、人に気づかれない墓であり、人はその上を歩いても知らない」(ルカ11:44)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.158
Nesciebant quidem illi, quos ad te sacrilegum illexisti amandum, qui per conatus tuos non consideraverant te esse monumentum omnibus immunditiis plenum; arbitrabantur hominem.
PL 13, 899B実際、冒瀆者であるあなたを愛するよう、あなたが誘い込んだ者たちは、知らなかった。あなたの企てを見ても、あなたがあらゆる汚れに満ちた墓であることに気づかず、人間だと思っていた。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.159
Caeterum nos statim, ut coepisti episcopis imponere necessitatem damnandi absentem, illico diximus te injustitiae cultorem, justitiae vero esse persecutorem.
PL 13, 899Bしかし我々は、あなたが司教たちに、不在の者を断罪する強制を課しはじめるや、直ちに、あなたは不義を崇める者であり、正義の迫害者であると言った。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.160
Item cum te urgeremus legati nos beatae ecclesiae, sectam damnandam Arii, et illam magis dixisti esse catholicam, praenuntiavimus te Antichristi fuisse praecursorem.
PL 13, 899B同じく、我々が祝福された教会の使節としてあなたに迫ったとき、アレイオスの宗派は断罪されるべきであるのに、あなたはむしろそれこそ公同のものだと言ったので、我々は、あなたが反キリストの先駆者であったと予告した。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.161
Cum persequi Christianos dignaris, cum interficis, similem te, Constanti, illorum facis, ad quos Dominus dicit: Vae vobis qui aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos.
PL 13, 899Cキリスト教徒を迫害することを良しとし、人を殺すとき、コンスタンティウスよ、あなたは、主がこう告げた者たちと同じ者になる。「災いだ、汝らは。預言者たちの記念碑を建てるが、汝らの父たちが彼らを殺したのだ。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.162
Ergo testimonium perhibetis, non consentientes operibus patrum vestrorum, quoniam illi quidem occiderunt eos, vos autem aedificastis sepulcra eorum: ideo mitto prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, ut inquiratur sanguis omnis prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi usque ad generationem istam: a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem: ita dico vobis, requiretur ab hac generatione (Ibid. 47) .
PL 13, 899C「それゆえ汝らは、父たちの行いに同意しないと言って証しをする。彼らは確かに預言者たちを殺し、汝らはその墓を建てたのだから。だからこそ我は預言者たちと使徒たちを遣わす。彼らはそのうちのある者を殺し、迫害するであろう。それは、世の基が据えられてから今の世代に至るまでに流された、すべての預言者たちの血が問われるためである。アベルの血から、祭壇と神殿の間で滅んだザカリアの血に至るまで。まことに汝らに告げる、この世代にこそ問われよう」(ルカ11:47)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.163
Tu autem esse ex illis hinc intelligeris, quod cum sis memorias martyrum beatorum instaurans, tamen servorum unici Filii Dei cruorem fundas.
PL 13, 899Cあなたがこの者たちの仲間であることは、ここから知られる。あなたは祝福された殉教者たちの記念を修復していながら、神の独り子の僕たちの血を流しているのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.164
Redi, Constanti, ad domum Dei, esto Christianus, ne inventus foris ecclesiam, sis semper ut es hodie inter illos, quos percutiens dicit Dominus: Contendite intrare per angustum ostium, quia dico vobis, multi quaerunt et non poterunt.
PL 13, 900Aコンスタンティウスよ、神の家に戻れ、キリスト教徒であれ。教会の外にいるところを見いだされて、主が打ちながらこう告げる者たちの中に、今日のままいつまでもいることのないように。「狭い戸口から入るよう努めよ。我は汝らに告げる、多くの者が求めるが、入れないであろう。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.165
Cum exsurrexerit pater familias et cluserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Et respondens dicet: Nescio vos unde sitis. Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti .
PL 13, 900A「家の主人が立ち上がって戸を閉めたとき、汝らは外に立って戸をたたき始め、『主よ、主よ、我々のために開けよ』と言う。すると主は答えて言う。『我は汝らがどこの者か知らない。』そのとき汝らは言い始める。『我々は汝の前で食べ、飲み、我々の広場で汝は教えた』と。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.166
Et dicet vobis: Nescio unde estis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Cum videbitis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes prophetas introeuntes in regnum Dei, vos autem expelli foras (Ibid. XIII, 24) .
PL 13, 900A「すると主は汝らに言う。『我は汝らがどこの者か知らない。我から離れよ、不義を行う者どもよ。』そこには嘆きと歯ぎしりがある。汝らは、アブラハム、イサク、ヤコブ、またすべての預言者たちが神の国に入るのを見ながら、自分たちは外へ追い出されるのを見るであろう」(ルカ13:24)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.167
Noli ita te peresum habere, ut te sinas haec audire inter illos, maxime cum videas te nequiorem fuisse quam cui digne dicatur: Discede a me, operarius iniquitatis.
PL 13, 900B自分をそれほど見捨てて、これらの言葉をあの者たちの中で聞くままにしてはならない。ことに、「我から離れよ、不義を行う者よ」と言われるにふさわしい者よりも、自分がさらに邪悪であったと見ているのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.168
Eris, Constanti, si in hac malevolentia tua manere volueris, inter illum populum carnalem, cui dicitur: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te (Ibid. 34) ; eris, inquam, inter illos, quia sic sis persecutor eorum, qui te hortentur promereri Deum, sicut illi fuerint persecuti prophetas atque apostolos.
PL 13, 900Bコンスタンティウスよ、あなたはこの悪意の中にとどまろうとするなら、あの肉に属する民の中にいることになる。その民にはこう言われている。「エルサレム、エルサレムよ、預言者たちを殺し、汝のもとに遣わされた者たちを石で打つ者よ」(ルカ13:34)。あなたはあの者たちの中にいることになる、と言う。あなたを促して神にかなう者となるよう勧める者たちを、あの者たちが預言者たちや使徒たちを迫害したのとちょうど同じように、あなたは迫害しているからだ。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.169
Iterum urget defensio veritatis quaeri a te, cur absentem damnari praeceperis. Dic, quaeso, bene an male id fieri imperaris?
PL 13, 900B真理の弁護がまたしても迫る。あなたに問わねばならない。なぜ不在の者を断罪せよと命じたのか。答えてほしい、それを行うよう命じたのは正しいことか、悪いことか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.170
Si dixeris bene, credo te ad beati Pauli confugere factum, quod Corinthiis scripserit, jam se illum punisse peccatorem, quem comperisset graviter deliquisse.
PL 13, 900B正しいと答えるなら、あなたは福者パウロの行いに逃げ込むのだと私は思う。パウロはコリントの人々に書き送って、重大な罪を犯したと知った罪人をすでに罰したと述べたのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.171
Videamus nunc, si tu, bellua, membra et corpus tantum habens hominis, animum vero ferinum, si ita egeris ut egit apostolus, si tali ordine rem celebraveris, quo ille qui dixit: Sic omnino auditur inter vos fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat: et vos inflati estis, et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio vestrum qui hoc opus fecit.
PL 13, 900Cさあ見てみよう、獣よ、人間の肢体と体ばかりを備え、心は野獣であるあなたが、使徒が行ったとおりに行ったのかどうか。使徒がこう言った、そのとおりの順序で事を進めたのかどうか。「汝らのうちには、異邦人の間にもないような淫行があると聞く。ある者が父の妻を我がものにしているというのだ。それなのに汝らは思い上がり、むしろ嘆き悲しんで、この行いをした者を汝らの中から除こうとはしなかった。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.172
Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu jam judicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini Jesu, congregatis vobis et spiritu meo cum virtute Domini nostri Jesu Christi, tradere hujusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 1) .
PL 13, 900C「私は体では不在であっても、霊では現にいるものとして、このような行いをした者を、現にいるかのように、主イエスの名によってすでに裁いた。汝らが集まり、私の霊も我々の主イエス・キリストの力とともにあって、このような者をサタンに引き渡し、肉の滅びに至らせる。それは、主イエス・キリストの日に霊が救われるためである」(一コリント5:1)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.173
Dicis, credo: Et ego idcirco vobis mandaveram damnare absentem, quia damnaverat et apostolus. Primo omnium beato apostolo catholici nuntiaverant hi, quos norat fideles, quos Deo probaverat devotos, et testem sciebat esse omnem Corinthiorum sanctam ecclesiam.
PL 13, 901Aあなたはこう言うのだろう。「私もだからこそ、諸君に不在の者を断罪するよう命じたのだ。使徒も断罪したのだから」と。だが使徒には、まず第一に、彼が信頼できると知っていた者たち、神に献身していると確かめていた者たち、すなわち公同の信徒たちが知らせてきたのであり、しかも使徒は、コリントの人々の聖なる教会全体が証人であることを知っていたのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.174
Tu contra cum consacrilegis tuis accusantibus Deo odibilibus haereticis nos dignabaris urgere ad absentis damnationem.
PL 13, 901Aあなたはそれと逆に、あなたと同じ冒瀆者たちである告発者たち、神に憎まれる異端者たちとともに、不在の者を断罪させようと我々に迫ろうとした。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.175
Deinde cum apostolum audis dicere: Congregatis vobis et spiritu meo cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi hominem satanae in interitum carnis (Ibid. 4) ; tu, tenebra, cur nobis dicentibus: Ad ipsum nos nostris impendiis pergemus in plebe, cui divinitus constitutus est, eumdem audiemus, tantum da catholicos accusatores secundum sacrae legis mandatum; cur detrectrasti? cur, tamquam gladiatores, non episcopi essemus, tantum juxta vota tua, quo possemus interficere eum, cujus tu olim sitiebas cruorem, operam dabas?
PL 13, 901Aさらに、あなたは使徒がこう言うのを聞いている。「汝らが集まり、私の霊も主イエスの力とともにあって、このような者を、サタンに引き渡し、肉の滅びに至らせる」(一コリント5:4)。闇よ、あなたは、我々がこう言ったのに、なぜそうしたのか。「我々は自分の費用で、神によって彼が立てられた民のもとへ当人のところまで行き、同じ彼の言うことを聞く。ただ、聖なる律法の定めに従って、公同の告発者たちを付けよ」と。なぜ拒んだのか〔底本は detrectrasti。detrectasti と読む〕。なぜ、我々が司教ではなく剣闘士であるかのように、ただあなたの望みにしたがって、かつてあなたがその血に渇いていた者を殺すことができるよう、あなたは手を尽くしたのか〔底本は cur, tamquam gladiatores, non episcopi essemus … operam dabas で、構文が崩れている。tamquam gladiatores, non episcopi を「司教ではなく剣闘士として」の意に取り、essemus は quo possemus と重複したものと解した〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.176
Interea sic te infelicem traditum satanae pro homicidiis, proque sacrilegio tuo debes scire ut ille qui in illo reatu apud Corinthios inventus est.
PL 13, 901Bそうしているうちにも、あなたは不幸にも、殺人のゆえに、また自らの冒瀆のゆえに、サタンに引き渡されたのだと知らなければならない。コリントでその罪に問われた者と同じように。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.177
Neque enim ista tua quae gesseris ac geris minora sunt funera; ut, si se illum tradidisse ore beati apostoli loquitur Spiritus sanctus satanae in interitum, et te mox ut tam gravia commisisti crimina non tradiderit.
PL 13, 901Bあなたがこれまでに行い、今も行っているその殺戮は、あの者の罪より小さなものでは決してないのだから。もし聖なる霊が福者である使徒の口を通して、あの者をサタンに引き渡し滅びに至らせたと語るのなら、あなたも、これほど重い罪を犯すや否や、引き渡されなかったというのか〔「ut, si…」の文は主節を欠く。引き渡されたのだ、という趣旨に取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.178
Si enim non ita esset, meminisses profecto dixisse apostolum: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (Ibid. VII, 23) : numquam cogere Dei ausus fuisses sacerdotes ad inauditum damnandum.
PL 13, 901Bそうでないとすれば、あなたは確かに使徒がこう言ったことを思い出したはずだ。「汝らは代価を払って買われたのだ。人間の僕となってはならない」(一コリント7:23)。そうしていれば、あなたは神の司教たちに、弁明を聞かれていない者を断罪するよう強いることを、決してあえてしなかっただろう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.179
Qui enim pretio emptus sum, quia liberatus a lege peccati servus fuerim factus justitiae, jam viventi mihi in lege justitiae imponi onus non debuerat a te, ut servus iterum efficerer iniquitatis atque injustitiae.
PL 13, 901B実際、代価を払って買われた私は、罪の律法から解放されて義の僕とされたのだから、義の律法のうちに生きている私に、あなたが重荷を課すべきではなかった。私が再び不義と不正の僕とされるようなことを。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.180
Impositum itaque est onus a te, quia traditus fueris satanae in interitum propter homicidia atque sacrilegium.
PL 13, 901Cそれゆえ、あなたがその重荷を〔我々に〕課したのは、殺人と冒瀆のゆえにサタンに引き渡され、滅びに至っていたからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.181
Si non fuisses traditus satanae, retineres Timotheo scripsisse apostolum: Scimus autem quoniam bona est lex si quis ea legitime utatur, sciens hoc quia justo lex non est posita, injustis autem, et non obedientibus, et impiis, et peccatoribus, sceleratis, et profanis, parricidis, et matricidis, impudicis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae secundum evangelium est gloriae beati Dei quod creditum est mihi (I Tim. I, 8) .
PL 13, 901Cもしサタンに引き渡されていなかったなら、あなたは、使徒がテモテに書き送ったことを覚えていただろう。「我々は知っている、人が次のことを知ったうえで律法を正しく用いるなら、律法は良いものであることを。すなわち、律法は義人のために定められたのではなく、不義の者、従わない者、不敬虔な者、罪人、罪悪に染まった者、瀆聖の者、父殺し、母殺し、淫らな者、男色をする者、人さらい、偽る者、偽誓する者のためであり、そのほか健全な教えに反するものがあれば、それのためである。その教えは、祝福された神の栄光の福音にかなうもので、私に委ねられたのである」(一テモテ1:8)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.182
Si non est traditus, ex quo Filium Dei negasti, in interitum satanae, quomodo praeteriens tanta, quae te cohibere a tanto potuerant scelere, ad haec gerenda exsilire dignatus es, quae possint cuncta tollere haec, quae noscantur sanae esse doctrinae?
PL 13, 902Aもしあなたが神の子を否んだときから〔底本は est(三人称)。文脈から es と読む〕サタンの滅びに引き渡されていないというなら、あなたをこれほどの悪から引き止めることができたはずの多くのことを見過ごして、なぜ、健全な教えとして知られているものをすべて覆してしまうようなことを行おうと、あえて飛び出したのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.183
Haec qui sis faciens, quae sanae adversentur doctrinae, qui proscribas, torqueas, deportes, mittas in carcerem interficiasque, dic, obsecro, si sis dissimilis ab Herode illo rege, cujus carnificinam describens ita loquitur sacra scriptura: Eodem in tempore remisit Herodes rex manus, ut noceret quosdam de ecclesia.
PL 13, 902Aあなたはこのようなこと、すなわち健全な教えに反することを行い、追放を宣告し、拷問し、流刑にし、牢に入れ、殺しているが、答えてほしい、あなたはあのヘロデ王と違わないのか。聖なる書はその屠殺ぶりを描いてこう語っている。「そのころ、ヘロデ王は教会のある者たちに害を加えようと、手を差し伸べた。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.184
Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio, et cum vidisset quod placeret hoc Judaeis, addit ut comprehenderet Petrum. Erant autem dies azymorum.
PL 13, 902A「彼はヨハネの兄弟ヤコブを剣で殺し、それがユダヤ人たちの気に入ったのを見ると、さらにペトロを捕らえようとした。そのころは除酵祭の日であった。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.185
Hunc cum apprehendisset, misit in carcerem traditum quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post pascha producere eum plebi. Petrus vero custodiebatur in carcere.
PL 13, 902B「彼を捕らえると、牢に入れ、四人ずつの兵士の組四つに引き渡して見張らせた。過越の後に民の前へ引き出そうと思ったのである。ペトロは牢に見張られていた。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.186
Oratio ergo instantissime fiebat ad Dominum pro eo ab ecclesia: et cum futurum esset ut eum Herodes produceret, illa nocte Petrus dormiebat inter milites alligatus catenis duabus, et custodes ante ostium, et custodiebant carcerem.
PL 13, 902B「そこで教会は、彼のために主に切に祈っていた。ヘロデが彼を引き出そうとしていたその夜、ペトロは二本の鎖でつながれて兵士たちの間で眠っており、番人たちは戸の前にいて牢を見張っていた。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.187
Et ecce angelus Domini astitit, et lux ab eo refulsit in illo loco: compungens autem latus Petri suscitavit eum dicens: Surge velociter. Et surrexit, et ceciderunt catenae de manibus ejus (Act. XII, 1) .
PL 13, 902B「すると見よ、主の天使が立ち、その場所に光が輝いた。天使はペトロの脇腹をつついて起こし、言った。『急いで立て。』すると彼は立ち上がり、鎖は彼の手から落ちた」(使徒言行録12:1)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.188
Et infra: Et cum transisset primos et secundos custodes, venit ad portam ferream, quae ducit in civitatem, quae a se aperta est eis. Et cum exiissent, processerunt vicum unum, et continuo discessit ab eo angelus.
PL 13, 902Bさらに後にはこうある。「第一、第二の番兵のところを通り過ぎ、町に通じる鉄の門に来ると、門はひとりでに彼らのために開いた。外に出て、一つの通りを進むと、すぐに天使は彼から離れ去った。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.189
Et Petrus in se conversus ait: Nunc scio quia vere misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manibus Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum (Ibid. 10) . Facta autem die turbatio erat inter milites, quidnam Petrus factus esset.
PL 13, 902C「ペトロは我に返って言った。『今こそ、まことに主がその天使を遣わして、ヘロデの手から、またユダヤ人の民のあらゆる待ち構えから、私を救い出したのだと分かった』」(使徒言行録12:10)〔ミーニュの引照(10節)は、前節の「第一、第二の衛所を過ぎ…」から始まる引用の起点を示す。この節は11節にあたる〕。「夜が明けると、ペトロはいったいどうなったのかと、兵士たちの間で騒ぎが起こった。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.190
Herodes autem cum requisiisset eum, et non invenisset, interrogatos custodes jussit duci (Ibid. 18) .
PL 13, 902C「ヘロデは彼を捜して見つけられず、番兵たちを尋問して、連れて行くよう命じた」(使徒言行録12:18)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.191
Similem te illi in omnibus videmus sive in crudelitate, sive in sacrilegio; ut enim ille Jacobum beatum apostolum interfecit, ita et tu ingentem multitudinem credentium, sicuti credidit Jacobus apostolus, interfecisti; ut ille in Jacobo apostolo Dei unicum persequebatur Filium, ita et tu, et in illos quos jam interemisti, et in nos, quos persequeris.
PL 13, 902C我々は、あなたがあの者とあらゆる点で似ているのを見る。残酷さにおいても冒瀆においても同じだ。あの者が福者である使徒ヤコブを殺したように、あなたも、使徒ヤコブが信じたとおりに信じた無数の信徒を殺した。あの者が使徒ヤコブにおいて神の独り子を迫害したように、あなたもまた、すでに殺した者たちにおいても、今迫害している我々においても、そうしている。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.192
Iterum te et instruimus et hortamur, ut redeas ad Dei ecclesiam desinasque jam persequi Athanasium, vel nos facientes contra tuam haeresim, ne istius Herodis exemplo disperire incipias; cujus interitum loquitur sacra scriptura dicens: Descendit a Judaea Caesarea, ibique mansit.
PL 13, 903A我々はもう一度あなたを諭し、勧める。神の教会に戻り、もうアタナシオスを迫害するのをやめよ。あなたの異端に逆らっている我々をも迫害するな。このヘロデの例にならって滅び始めることのないように。聖なる書は彼の滅びをこう語っている。「彼はユダヤからカイサリアに下り、そこにとどまった。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.193
Erat autem infestus Tyriis et Sidoniensibus: et unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasio, qui erat a cubiculo regis, postulabant pacem, eo quod regiones eorum de regia alerentur.
PL 13, 903A「彼はティルス人とシドン人に腹を立てていた。彼らは心を一つにして彼のもとに来た。王の侍従ブラストを説き伏せて、和解を願った。自分たちの地方が王の領地から食料を得ていたからである。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.194
Statuto autem die Herodes vestitus veste regali sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. Populus autem clamabat: Dei voces, et non hominis. Confestim autem percussit eum angelus Domini, quia non dedit honorem Deo, et vermibus scatens exspiravit (Ibid. 19) .
PL 13, 903A「定めた日、ヘロデは王の衣をまとって裁判の座に着き、彼らに向かって演説した。民は叫んだ。『神の声だ、人の声ではない。』するとただちに主の天使が彼を打った。彼が神に栄光を帰さなかったからである。そして彼は虫に食い尽くされて息絶えた」(使徒言行録12:19)〔ミーニュの引照(19節)は、前節から始まる引用の起点を示す。引用は12:19–23にわたる〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.195
Ignorabas tu, qui te legisperitum vis videri, dixisse Joannem apostolum , ut cum diceres, Damnate innocentem: Ex hoc intelligimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus servemus.
PL 13, 903Aあなたは知らなかったのか、自分を律法に通じた者と見せたがっているあなたが。「無実の者を断罪せよ」とあなたが言うときに、使徒ヨハネがこう言っていたことを〔「ut cum diceres」の ut は文脈上そぐわない。「…と言うときに」と取った〕。「その掟を守るなら、我々はこのことによって、彼を知っていることを悟る。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.196
Qui autem dicit: Quoniam cognovi eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. Qui autem servaverint ejus verbum, vere ab eis charitas Dei consummata est (I Joan. II, 3) .
PL 13, 903B「『私は彼を知っている』と言いながらその掟を守らない者は、偽り者であり、その人のうちに真理はない。しかし、その言葉を守る者においては、まことに神の愛が全うされている」(一ヨハネ2:3)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.197
Tu fieri praecipis contra Dei mandatum: et contra apostolus dicit, quia qui non custodierit praecepta ejus, nec quidem cognoverit eum; quia, inquit, si dicat: Cognovi eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in eo veritas non est (Ibid. 4) .
PL 13, 903Bあなたは神の掟に反することが行われるよう命じている。ところが使徒は逆に、その戒めを守らない者は彼を知ったことにならない、と言っている。「もし『私は彼を知っている』と言いながら、その掟を守らないなら、その人は偽り者であり、その人のうちに真理はない」と言うのだ(一ヨハネ2:4)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.198
Vis nos esse mendaces, vis homicidas inveniri ad hoc sine dubio ne Christiani esse reperiamur. Neque enim mendaces, neque homicidae sunt Christiani.
PL 13, 903Bあなたは、我々が偽り者となること、人殺しとして見いだされることを望んでいる。それはいうまでもなく、我々がキリスト教徒と認められないようにするためだ。偽り者も人殺しも、キリスト教徒ではないのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.199
Apostolus dicit: Qui servaverint ejus verbum, vere consummata est charitas Dei apud illos (Ib. 5) ; et apostata praecursor antichristi dicis: Quicumque non custodit mandata illius, vivet.
PL 13, 903B使徒は言う。「その言葉を守る者においては、まことに神の愛が全うされている」(一ヨハネ2:5)。ところが、背教者にして反キリストの先駆けであるあなたは言う。「だれであれ、彼の掟を守らない者は生きるであろう」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.200
Adhuc, Qui dicit se in lumine esse, inquit, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui autem amat fratrem suum, in lumine permanet, et scandalum non est in eo.
PL 13, 903Cなおも、「光の中にいると言いながら、自分の兄弟を憎む者は、今もなお闇の中にいる。しかし自分の兄弟を愛する者は光の中にとどまり、その人にはつまずきがない」と使徒は言う。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.201
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebrae obscuraverunt cor ejus (Ibid. 9) .
PL 13, 903C「しかし自分の兄弟を憎む者は、闇の中を歩み、どこへ行くのかを知らない。闇がその心を暗くしたからである」(一ヨハネ2:9)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.202
Quid a te tenebroso poterit dici ad haec? cur in tenebras constitutus, non in lumine dicis: Odite mecum et vos eum quem ego injuste odi, estote comparticipes insaniae meae, estote ut ego etiam vos homicidae.
PL 13, 903C闇の中にいるあなたは、これらの言葉に対して何が言えようか。なぜあなたは、光の中ではなく闇の中に置かれていて、こう言うのか。「私が不当に憎んでいるあの者を、諸君も私とともに憎め。私の狂気の仲間となれ。私と同じく、諸君も人殺しとなれ」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.203
Deinde si dicit, quia qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat (Idid. 11) , et nesciens sit quo pergat, videlicet quia tenebrae violentiae oculos ejus excaecaverunt, quid si interfecerit quis fratrem suum? quid si homicida fuerit?
PL 13, 903Cさらに、「兄弟を憎む者は闇の中を歩む」(一ヨハネ2:11)〔底本は Idid.。Ibid. の誤りと読む〕と使徒が言い、その者はどこへ向かうのか知らないとする。それは、暴力の闇がその者の目を見えなくしたからにほかならない。では、もし兄弟を殺したならどうか。もし人殺しになったならどうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.204
Sed tibi nihil videtur homicidae qui tantorum Dei servorum inveniris fudisse sanguinem. Audes haec Dei jubere sacerdotibus facere, quae soli sunt placita patri vestro diabolo, et vobis Arianis filiis ejus.
PL 13, 904Aだがあなたにとっては、人殺しは何でもないと見える。あなたは、これほど多くの神の僕たちの血を流した者と認められているのだから。あなたは神の司教たちに、諸君の父である悪魔と、その子であるアレイオス派の諸君にだけ喜ばれることを行えと、あえて命じている。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.205
Hortatur item sanctissimus apostolus ut justitiae iter tenentes in perpetuam mereamur constitui requiem; et tu vir sapientissimus compellis nos ad aeternos venire tecum cruciatus.
PL 13, 904Aまた、いとも聖なる使徒は、義の道を保ち、永遠の安息に定められるにふさわしい者となるよう勧めている。ところがあなたは、きわめて賢い人として、我々を迫って、あなたとともに永遠の苦しみに至らせようとしている。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.206
Filii, nemo vos fallat: qui facit justitiam, justus est ; qui autem facit peccatum a diabolo est, quoniam origine diabolus peccat. Ad hoc enim declaratus est Filius Dei, ut solveret opera diaboli (Ibid. III, 7) .
PL 13, 904A「子らよ、だれも汝らを惑わしてはならない。義を行う者は義しい。罪を行う者は悪魔から出た者である。悪魔は初めから罪を犯しているからである。神の子が現れたのは、悪魔の業を滅ぼすためである」(一ヨハネ3:7)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.207
Igitur cum dicatur ab apostolo, quia sit peccatum a diabolo, et tu compellas nos crimina capitalia committere, quid te aliud possum dicere, nisi procuratorem diaboli? eum quem videam ita ejus diligere causas, ita ejus colere rem, ut cunctos nos in ejus cupias inveniri parte.
PL 13, 904Aこのように使徒によって、罪は悪魔から出たものだと言われているのに、あなたは我々に死罪に当たる罪を犯させようと迫る。それならあなたを悪魔の代理人と呼ぶほかに何と言えようか。あなたは悪魔の訴えをこれほど愛し、その事柄をこれほど重んじて、我々すべてがその側に見いだされることを望んでいるように、私には見える。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.208
Unde etenim omnem Dei cultorem compellis ad ipsum facere transitum, nisi quia delegeris favere parti ejusdem?
PL 13, 904B実際、神を崇めるすべての者を、悪魔の側へ移るよう迫るのは、あなたがその側に肩入れすることを選んだからでなくて何であろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.209
Audis dicere beatum apostolum: Idcirco declaratus est Filius Dei, ut solveret opera diaboli (Ibid. 8) ; et tu sis urgens Dei cultores opus consummare diaboli. Cum haec agis, nonne videris impugnatorem te constituisse ejus, qui solverit opera diaboli?
PL 13, 904Bあなたは福者である使徒がこう言うのを聞いている。「神の子が現れたのは、悪魔の業を滅ぼすためである」(一ヨハネ3:8)。それなのにあなたは、神を崇める者たちに迫って、悪魔の業を成し遂げさせようとしている。これを行うとき、あなたは、悪魔の業を滅ぼした者に敵対する者を、自ら任じたのではないか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.210
Sed non mirandum si elegeris ut quae dissolvit unicus Filius Dei, haec possint reaedificari per te Diaboli satellitem, quandoquidem nec ipsum negare dubitaveris, qui opus diaboli destruxerit.
PL 13, 904Bしかし、神の独り子が滅ぼしたものを、悪魔の手先であるあなたによって再び建てさせることを、あなたが選んだとしても、驚くには当たらない。悪魔の業を打ち壊したその者自身を、あなたはためらいもなく否んだのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.211
Hinc tibi est pro nihilo cruorem fundere innocentis, quia jam innocentium amatorem et suorum cultorum defensorem negans contuleris temet ad eum, ad quem se contulerit Scarioth Judas.
PL 13, 904Bだからあなたにとって、無実の者の血を流すことは何でもないのだ。あなたはすでに、無実の者を愛し、自分を崇める者たちを守る者を否んで、イスカリオテのユダが身を寄せたその者のもとへ、自らを寄せたのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.212
Si itaque negare non potes, quia opus sit diaboli viri justi fundere sanguinem, utique est clarum te diaboli opera fecisse, et nos, ut faceremus, hortatum.
PL 13, 904Cだから、正しい人の血を流すのは悪魔の業であることをあなたが否定できない以上、あなたが悪魔の業を行い、しかも我々にそれを行うよう勧めたことは、まったく明らかである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.213
Adhuc loquitur Joannes Deo amantissimus ut fraterna inviolata teneatur charitas, dicens: Ex hoc apparent Filii Dei et filii diaboli.
PL 13, 904C神をいとも愛するヨハネは、兄弟愛が損なわれずに保たれるようにと、なおも語って言う。「このことから、神の子らと悪魔の子らが明らかになる。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.214
Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non amat fratrem suum, quoniam haec est repromissio quam audistis ab initio, ut amemus alterutrum, et non sicut Cain qui ex maligno fuit et interfecit fratrem suum. Et propter quid interfecit eum?
PL 13, 904C「義しくない者はみな神から出た者ではなく、自分の兄弟を愛さない者もそうである。互いに愛し合うこと、これは汝らが初めから聞いてきた約束だからである。悪い者から出て自分の兄弟を殺したカインのようであってはならない。では、なぜ彼を殺したのか。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.215
Quoniam opera ipsius maligna fuerunt, fratris autem sui justa. Nolite mirari, fratres, si odit nos saeculum. Nos scimus quoniam transitum fecimus a morte ad vitam, quoniam amamus fratres: qui autem non amat, manet in morte.
PL 13, 904C「カインの業が悪く、その兄弟の業が義しかったからである。兄弟たちよ、世が我々を憎んでも驚くな。我々は、兄弟たちを愛しているので、死から命へ移ったことを知っている。愛さない者は死のうちにとどまる。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.216
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est: et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (Ibid. 10) .
PL 13, 905A「自分の兄弟を憎む者はみな人殺しである。汝らが知っているとおり、人殺しはみな、永遠の生命が自分のうちにとどまることはない」(一ヨハネ3:10)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.217
Cum itaque omnis, qui odire invenitur fratrem, filius dicatur diaboli homicida, Cain denique fratricidae comparetur, in morte manere designetur, cur me hoc opus implere compellebas, quod me ut Cain fecisset fratricidam et filium diaboli, quod me in mortem perpetuam fecisset manere? cum jam videas me transitum fecisse de morte ad vitam, cum inter eos, quos filios appellare dignatus est, me jam constituerit Deus.
PL 13, 905Aこうして、兄弟を憎むと見いだされる者はみな悪魔の子、人殺しと呼ばれ、ついには兄弟殺しのカインになぞらえられ、死のうちにとどまると示されている。それなのに、なぜあなたは私に、この行いを果たすよう迫ったのか。それは私を、カインのように兄弟殺し、悪魔の子とし、永遠の死にとどまらせたはずの行いである。しかも、神がすでに私を、子と呼ぶことをよしとした者たちの中に置いたのであり、私がすでに死から命へ移ったのをあなたは見ているというのに。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.218
Quam ob caussam me Cain fieri voluisti, tenebras etiam et filium diaboli? in quo te laesi, in quibus rebus exstiti adversarius salutis tuae, ut mihi desideraris ita esse nocitum? cur haec iteramus? nisi ut aliquando intelligere possis, quod quidnam sit bonum sis ignorans.
PL 13, 905Aどんな理由で、あなたは私をカインにしようとしたのか。闇の者、悪魔の子にまでしようとしたのか。私はあなたに何の害を加えたのか。どんなことであなたの救いの敵となったのか。それで、私に害が加えられることをあなたは望んだのか。なぜ我々はこれを繰り返すのか。あなたがいつか、善とは何かを知らずにいるのだと悟れるようになるためである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.219
Si enim scires, numquam et ipse tantum admisisses facinus, et nos perpetrare urgeres. Dicas inter haec precor, quamobrem persequeris Dei domus antistitem? dicit enim apostolus, quia qui odit fratrem suum, homicida est (Ibid. 15) .
PL 13, 905Bもし知っていたなら、あなた自身がこれほどの凶行を犯すことは決してなく、我々にそれを行えと迫ることもなかっただろう。そのうえで、答えてほしい。なぜあなたは神の家の司教を迫害するのか。使徒は、自分の兄弟を憎む者は人殺しであると言っているのだ(一ヨハネ3:15)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.220
Si nos vis habere homicidae nomen, cur odis fratrem tuum? Proba odio dignum Athanasium; quid malorum operatus sit manifesta, ut sit odiri dignus etiam ab omnibus nobis. Profecto non dabis opus commissum aliquod injustum, quod eum faciat odiosum.
PL 13, 905Bあなたが我々に人殺しの名を負わせたいというなら、なぜあなたは自分の兄弟を憎むのか。アタナシオスが憎しみに値することを証明せよ。どんな悪を行ったのか明らかにせよ。そうすれば、我々すべてからも憎まれるに値することになるだろう。しかしあなたは、彼を憎ましめるような不正な行いが犯されたことを、決して示せまい。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.221
Cum haec ita sint, necesse est te idcirco odisse illum, quia opus tuum sit malignum, Athanasii vero justum. Propterea etenim vis interficere eum, quod non fuerit te sceleratum, facinorosum, atque sacrilegum imitatus. Constat haec ita esse.
PL 13, 905Bこうである以上、あなたが彼を憎むのは、あなたの業が悪く、アタナシオスの業が義しいからにほかならない。あなたが彼を殺そうとするのも、彼が、罪深く、凶行に走り、冒瀆者であるあなたをまねなかったからである。これはこのとおりだと明らかである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.222
Cum enim gloriosus apostolus Cain et Abel introducit comparationem, tu mihi esse videris Cain, Athanasius vero Abel, Ex hoc apparent filii, dicens, Dei, et filii diaboli.
PL 13, 905C栄光ある使徒がカインとアベルを引き合いに出して比べるとき、あなたは私にはカインと見え、アタナシオスはアベルと見える。使徒は言う。「このことから、神の子らと悪魔の子らが明らかになる」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.223
Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non amat fratrem suum, quoniam haec repromissio quam audistis ab origine ut amemus alterutrum, et non sicut Cain ex maligno fuit, et interfecit fratrem suum.
PL 13, 905C「義しくない者はみな神から出た者ではなく、自分の兄弟を愛さない者もそうである。互いに愛し合うこと、これは汝らが初めから聞いてきた約束だからである。悪い者から出て自分の兄弟を殺したカインのようであってはならない。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.224
Et propter quid interfecit eum? quoniam opera illius maligna fuerunt, fratris autem sui justa (Ibid. 10) . Nec debes dubitare opera tua esse maligna, Athanasii vero justa.
PL 13, 905C「では、なぜ彼を殺したのか。カインの業が悪く、その兄弟の業が義しかったからである」(一ヨハネ3:10)。あなたの業が悪く、アタナシオスの業が義しいことを、あなたは疑ってはならない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.225
Tu etenim es homicida, religionis Dei destructor, unici Filii Dei negator, apostolicae fidei expugnator, idololatriae Arianae fundator; contra Athanasius est in timore Dei ita permanens, ut nihil commisisse, quantum videri potest, inveniatur, quod eum possit a Deo dilectissimis separare.
PL 13, 905C実際あなたは人殺しであり、神の宗教の破壊者、神の独り子の否認者、使徒の信仰への攻撃者、アレイオス派の偶像崇拝の創始者である。これに対してアタナシオスは、神への畏れにとどまって、見るかぎり、神に最も愛される者たちから彼を引き離しうるようなことは何も犯していないと認められる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.226
Cum haec ita sint, hortamur diligas te in Athanasio. Retines scriptum: Diliges proximum tuum tamquam teipsum; et, Qui diligit proximum, legem implevit (Matth. XXII, 39; Rom. XIII, 8) .
PL 13, 905Dこうである以上、我々はあなたに、アタナシオスにおいて自分自身を愛するよう勧める。あなたは次の書かれたことを知っている。「汝の隣人を汝自身のように愛せよ」、また「隣人を愛する者は、律法を全うした」(マタイ22:39;ローマ13:8)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.227
Ut etenim te in ipso odis, ignorans quia malum sit justum odire injuste, ita te in eo incipies amare, si haec tua malevolentia fuerit conversa in benevolentiam. Tunc poteris eripi e tenebris, in quibus te dicit beatus apostolus mansitare.
PL 13, 906Aあなたは彼において自分自身を憎んでいるが、義しい者を不当に憎むのは悪であることを知らない。そのあなたが、この悪意を善意に転じるなら、彼においてあなた自身を愛し始めることになる。そのときあなたは、福者である使徒があなたがとどまり続けていると言う闇から、救い出されうるのだ。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.228
Nolite enim, inquit, mirari, fratres, si odit nos saeculum. Nos scimus quoniam transitum fecimus a morte ad vitam, quoniam amamus fratres: qui autem non amat, manet in morte.
PL 13, 906A「兄弟たちよ、世が我々を憎んでも驚くな。我々は、兄弟たちを愛しているので、死から命へ移ったことを知っている。愛さない者は死のうちにとどまる」と使徒は言う。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.229
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est: et scitis, quia omnis homicida non habet vitam in se manentem (I Joan. III, 13) . Non audeas jam dicere: Damnate innocentem, homo non habens in te vitam manentem, homo qui nec dum feceris transitum de morte ad vitam.
PL 13, 906A「自分の兄弟を憎む者はみな人殺しである。汝らが知っているとおり、人殺しはみな、命が自分のうちにとどまることはない」(一ヨハネ3:13)。もはや「無実の者を断罪せよ」などと言ってはならない。あなたは、命がうちにとどまることなく、まだ死から命へ移ってもいない人間なのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.230
Si enim fecisses, hoc est, si in unicum Dei Filium sicut nos credidisses, nec homicida esse delegisses, ne videlicet inciperes iterum regredi ad mortem. Duplici igitur modo constitutus sine spe vitae dignatus es imperare Dei sacerdotibus, interficere innocentem.
PL 13, 906Bもし移っていたなら、すなわち我々と同じく神の独り子を信じていたなら、人殺しになることも選ばなかっただろう。そうして再び死へ逆戻りし始めることもなかっただろう。それなのにあなたは二重の仕方で、命の望みを失った者でありながら、神の司教たちに、無実の者を殺せと命じることをあえてした。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.231
Sed fortassis tenes dicere: Amo amantes Deum, et odio habeo odientes eum. Sed haec de Athanasio non poteris dicere, quoniam quidem magis constet, te odire Deum, quia et dereliqueris illum, et transitum feceris ad idololatriam.
PL 13, 906Bだがあなたはおそらくこう言い張るだろう。「私は神を愛する者を愛し、神を憎む者を憎んでいる」と。しかしアタナシオスについては、そうは言えまい。むしろあなたが神を憎んでいることのほうが明らかだからである。神を見捨て、偶像崇拝へ移ったのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.232
Itaque, quia nullam culpam persequeris in Dei sacerdote, sed solam justitiam, sed solam Dei religionem, superest ut adhuc videas nos, quos hortabaris innocentes interficere, quales esse jusserit circa conservos nostros iste beatus apostolus Joannes: Ille propter nos animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas nostras ponere (Ibid. 16) .
PL 13, 906Bこうして、あなたが神の司教に追及しているのは何の咎でもなく、ただ義だけ、ただ神への信仰だけである以上、なおも次のことを見るべきである。無実の者を殺せとあなたが我々に勧めたのに、あの福者である使徒ヨハネは、我々の仲間の僕たちに対して我々がどうあるよう命じたかを。「彼は我々のために命を捨てた。我々も兄弟たちのために命を捨てるべきである」(一ヨハネ3:16)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.233
Ab apostolo jubeor animam ponere pro fratre, et a te antichristi mancipio praecipitur mihi fratrem interimere: et iterum, Fiduciam, inquit, habeamus ad Deum, et quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata custodimus, et quae ei placent ante conspectum ejus faciamus in nomine Filii ipsius Jesu Christi, et amemus nos invicem, sicut dedit mandatum nobis . . . . (Ibid. 21) .
PL 13, 906C私は使徒から、兄弟のために命を捨てるよう命じられているのに、反キリストの奴隷であるあなたから、兄弟を殺すよう命じられている。さらに使徒は言う。「我々は神に対して確信を持ち、求めるものは何でも神から受ける。掟を守り、神の前に喜ばれることを行うからである。その子イエス・キリストの名によって、我々が互いに愛し合うこと、それが我々に与えられた掟である。……」(一ヨハネ3:21)〔底本は文の途中で省略符を刷る。ミーニュの脚注は、ルキフェルの本文が「その掟とは、我々が信じ…」(Et hoc est mandatum ejus ut credamus)を欠き、ラティーニがこれを補うとする〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.234
Sed quomodo potero audiri ab eo in omni obsecratione, qui sim non servans mandatum ejus? Ut enim diligam fratrem meum mihi mandavit, non ut interimam. Et infra: Charissimi, amemus nos alterutrum, quoniam charitas ex Deo est (Ibid. IV, 7) .
PL 13, 906Cしかし、掟を守らない私が、どうしてあらゆる願いにおいて神に聞かれることができようか。神は私に、兄弟を愛するよう命じたのであって、殺すよう命じたのではない。さらに後にはこうある。「愛する者たちよ、我々は互いに愛し合おう。愛は神から出るものだからである」(一ヨハネ4:7)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.235
Et iterum: Quicumque non diligit fratrem, non novit Deum, quoniam Deus charitas est. Ex hoc declarata est charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum misit Deus unicum in saeculum, ut vivamus per eum.
PL 13, 906Cまたこうも言う。「兄弟を愛さない者は神を知らない。神は愛だからである。神の愛が我々のうちに現れたのは、神がその独り子を世に遣わし、我々が彼によって生きるようにしたからである。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.236
In hoc est charitas, non quod nos amaverimus Deum, sed quod ipse amaverit nos, et miserit Filium suum expiatorem peccatorum nostrorum. Charissimi, si ergo sic Deus amavit nos, nos et debemus alterutrum amare (Ibid. 8) .
PL 13, 906D「ここに愛がある。我々が神を愛したのではなく、神が我々を愛し、その子を、我々の罪のための贖いとして遣わしたことである。愛する者たちよ、神がこれほどまでに我々を愛したのなら、我々も互いに愛し合うべきである」(一ヨハネ4:8)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.237
Et iterum: Si quis dicit, quia diligit Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui autem fratrem suum non amat, Deum quem non vidit non potest amare (Ibid. 20) . Et iterum: Hoc mandatum habemus ab ipso ut qui amat Deum, amet et fratrem suum (Ibid. 21) .
PL 13, 907Aまたこうも言う。「神を愛していると言いながら、自分の兄弟を憎む者は偽り者である。自分の兄弟を愛さない者は、見たことのない神を愛することはできない」(一ヨハネ4:20)。またこうも言う。「神を愛する者は、自分の兄弟をも愛せよ、これが我々が彼から受けた掟である」(一ヨハネ4:21)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.238
Et iterum: Quoniam ex hoc intelligimus, quoniam amamus filios Dei, quando Deum amamus, et mandata ipsius facimus. Haec est enim charitas Dei : et mandata ipsius gravia non sunt (Ib. V, 2) .
PL 13, 907Aまたこうも言う。「我々が神を愛し、その掟を行うときに、神の子らを愛していることを、我々はそこから知る。これこそ神の愛だからである〔底本はここで「その掟を守ること」(ut mandata ipsius custodiamus)を欠く。第240節では刷られている。ミーニュの脚注によれば、ラティーニはこれを補い、ガランドは写字生の見落としとするが、ルキフェル自身が省いたこともありうる〕。その掟は重くない」(一ヨハネ5:2)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.239
Haec conspice pauca de multis, et invenies ad quas nos traxeris tenebras, tu homo tenebrarum. Ex hoc intelligimus, dicit, quoniam amamus filios Dei, quoniam Deum amamus, et mandata ipsius facimus.
PL 13, 907A多くのうちのこのわずかなことを見よ。闇の人であるあなたよ、あなたが我々をどれほどの闇へ引きずり込んだかが分かるだろう。「我々が神を愛し、その掟を行うときに、神の子らを愛していることを、我々はそこから知る」と使徒は言う。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.240
Haec est enim charitas Dei ut mandata ipsius custodiamus (Ibid.) ; et tu me dignaris impellere ad haec mandata dissipanda, alia contra ipsa, quae per te instinctu diaboli prolata sunt, instituere.
PL 13, 907A「神の愛とは、その掟を守ることだからである」(一ヨハネ5)。ところがあなたは、私を促してこれらの掟を踏みにじらせ、これに逆らう別の掟、あなたによって悪魔に唆されて持ち出されたものを、立てさせようとしている。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.241
Quomodo inveniri potero Deum amans, qui ejus mandatorum adversarius per te factus inveniar?
PL 13, 907Bあなたによってその掟の敵とされた私が、どうして神を愛する者と見いだされえようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.242
Quibus ex factis quis mihi esse videris, nisi unus ex illis zizaniis destinatis igni? de quibus Dominus, Sicut ergo, dicit, colliguntur zizania, et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: mittet filius hominis angelos suos, et congregabunt de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem; et mittent eos in camino ignis.
PL 13, 907Bこれらの行いからして、あなたは私には、火に定められたあの毒麦の一つにほかならないと見える。主はそれについてこう言っている。「毒麦が集められて火で焼かれるように、世の終わりにもそうなる。人の子はその天使たちを遣わし、天使たちはその国からすべてのつまずきと、不義を行う者たちを集め、彼らを燃える炉に投げ込む。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.243
Ibi erit fletus, et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris sui (Matth. XIII, 40). Conspicis quia si te haeretico satis agente damnarem innocentem, tecum essem futurus in gehennam.
PL 13, 907B「そこには嘆きと歯ぎしりがある。そのとき義人たちは、その父の国で太陽のように輝く」(マタイ13:40)。もし私が、異端者であるあなたがしきりに迫るのに乗じて無実の者を断罪したなら、あなたとともにゲヘナへ行くことになるのだと、あなたは分かっている。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.244
Neque enim possemus consequi Dei regnum, in quo possemus fulgere tamquam sol, si aut homicidium fuissemus perpetrati, aut apostolicam violaremus fidem.
PL 13, 907C殺人を犯したり、使徒の信仰を踏みにじったりしたなら、太陽のように輝くことのできる神の国を、我々は得ることができないだろう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.245
Gaudeas huc te in his degere malis, noli cognoscere quae geras mala, et invenies sine dubio te esse inter malignos illos quos designat ad ignem venturos Dominus dicens: Exient angeli et separabunt malos a justorum conversatione, et mittent illos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid. 49) .
PL 13, 907Cあなたはこの悪の中にここまで暮らしていることを喜ぶがいい。自分が行っている悪を知ろうとしなくてもいい。だが、あなたは疑いなく、主が火に至ると示した悪しき者たちの中にいると分かるだろう。主はこう言っている。「天使たちが出て行き、悪しき者を義人たちの交わりから分け、彼らを燃える炉に投げ込む。そこには嘆きと歯ぎしりがある」(マタイ13:49)〔「Gaudeas huc te in his degere malis」は文意が定まらない。「ここまで…暮らしていることを喜ぶがいい」と皮肉に取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.246
Dignaris pro nihilo habere persequi servos unici Filii Dei, tu membrum diaboli, qui fueras arbitratus quod omnem posses perducere ad scandalum sanctam ecclesiam.
PL 13, 908Aあなたは神の独り子の僕たちを迫害することを何でもないと見なしている。あなたは悪魔の肢体であり、聖なる教会をすべてつまずきに導けると考えていたのだ。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.247
Sed conspice quae tibi atque omnibus consacrilegis tuis promittat Deus: Qui acceperit unum puerum talem in nomine meo, me accipit: qui autem scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et mergatur in profundum maris.
PL 13, 908Aだが、神があなたと、あなたと同じ冒瀆者たちすべてに何を約束しているか、見るがいい。「我が名のためにこのような子どもを一人受け入れる者は、我を受け入れる。しかし我を信じるこれらの小さな者の一人をつまずかせる者は、石臼を首にかけられて海の深みに沈められるほうが益である。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.248
Vae autem huic mundo ab scandalis. Necesse est enim venire scandala: verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Quod si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te (Ibid. XVIII, 5) .
PL 13, 908A「つまずきのゆえに、この世は災いだ。つまずきが来ることは避けられない。しかし、つまずきをもたらす人は災いだ。もし汝の手や足が汝をつまずかせるなら、それを切って捨てよ」(マタイ18:5)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.249
Et infra: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quod angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Ibid. 10) .
PL 13, 908Bさらに後にはこうある。「これらの小さな者の一人をも軽んじないように気をつけよ。我は汝らに言う、彼らの天使たちは、天にいる我が父の顔を、天においていつも見ているからである」(マタイ18:10)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.250
Igitur qui non solum sis spernens credentes in ejus majestatem divinam, sed et es interficiens, quas erit merces repraesentaturus tibi iste quem negas?
PL 13, 908Bそれなら、神の独り子の神的な威光を信じる者たちを蔑むだけでなく、殺してもいるあなたに、あなたが否んでいるその者は、どのような報いを与えるだろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.251
Qui tibi expedire dixerit, si molam asinariam suspenderes collo tuo, et in profundum maris fuisses praecipitatus, quam unum ex credentibus in eum perduxisses ad scandalum, quam unum contempsisses ex illis, qui sint regnum possessuri coelorum, quae erit repraesentaturus tibi, qui ea de causa ejus sanctae ecclesiae ex membris scindi merueris, quia sis per quem scandala diabolus immiserit nostris diebus in Dei populum, quia licet concitaris scandala, tamen deceperis eos tantum qui te nesciverint jam sic aruisse ut rivus praecisus a fonte, ut fractus ramus ex arbore?
PL 13, 908Bあなたにとっては、信じる者の一人をつまずきに導き、天の国を受け継ぐ者たちの一人を蔑むくらいなら、石臼を首にかけられて海の深みに投げ込まれるほうが益だと言った者がいる。その者は、あなたに何を与えるだろうか。あなたは、その聖なる教会の肢体から切り離されるにふさわしい。なぜなら、悪魔が我々の時代に神の民のうちへつまずきを送り込んだのは、あなたを通してだからである。あなたはつまずきをかき立てたけれども、欺いたのは、あなたがすでに、源から断たれた小川のように、幹から折れた枝のように干からびてしまったことを知らない者たちだけである〔文の組み立てが崩れており、「quae erit repraesentaturus tibi」の係りは定かでない。「その者は、あなたに何を与えるだろうか」と取った。前節末の「quae erit merces repraesentaturus tibi」(どんな報いを与えるのか)と同じ言い方とみた〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.252
Caeterum qui te extra ecclesiam cognoscimus positum, qui hostem unici Filii Dei cernimus, scientes te mortuum, conatus tuos Deo juvante subter pedes notros esse conspicimus. Scimus etenim mortuum vivis dominari non posse. Sed quid dicis vivere te in Christo?
PL 13, 909Aしかし、あなたが教会の外に置かれていると我々は知っており、神の独り子の敵と見ており、あなたが死んでいると知っているので、神の助けによって、あなたの企てが我々の足の下にあるのを見ている〔底本は notros。nostros と読む〕。死んだ者が生きている者を支配することはできないと、我々は知っているからである。だが、あなたはキリストにあって生きていると言うのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.253
Unde probare es potens cum eum sis negans? vivere etenim non possunt, nisi qui illum fateantur verum Deum esse, verum Dei Filium. Unde es vivens cum nos idcirco persequaris, quia ejus esse nos fateamur servos?
PL 13, 909A彼を否んでいるあなたが、どうしてそれを証明できるのか。彼を真の神、神の真の子だと告白する者でなければ、生きることはできない。我々が彼の僕であると告白するがゆえにあなたが我々を迫害しているのに、どうしてあなたが生きていると言えるのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.254
Aut numquid ob aliam nos persequeris causam? numquid fortassis invenisti nos in te deliquisse? et idcirco in nos tam infestus es? nos in te peccasse nosmet non retinemus.
PL 13, 909Aそれとも、ほかの理由で我々を迫害しているのか。もしかしたら、我々があなたに対して罪を犯したのを見つけたのか。だから我々にこれほど敵意を向けているのか。我々は、自分があなたに対して罪を犯したとは思っていない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.255
Quomodo etenim in te peccasse nos probari poterit, cum te de morte venire ad vitam urgescimus ? et tamen si sentis nos in te deliquisse, accipe quae te circa nos facere jusserit Dominus dicens: Quod si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum; et si audierit, lucratus eris fratrem tuum: si autem non te audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium, stet omne verbum.
PL 13, 909B我々があなたに、死から命へ来るよう迫っているのに、どうして我々があなたに対して罪を犯したと証明できようか。それでも、我々があなたに対して罪を犯したとあなたが思うなら、主が我々に対してあなたがどうせよと命じたかを受け取れ。主はこう言っている。「もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、行って、彼と汝だけのところで彼を戒めよ。彼が聞き入れるなら、汝は兄弟を得たことになる。聞き入れないなら、一人か二人をともに連れて行け。二人または三人の証人の口によって、すべての事が確定されるためである。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.256
Quod si non audierit eos, dic ecclesiae: si autem ecclesiam non audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus (Ibid. 15) .
PL 13, 909B「それでも彼らの言うことを聞き入れないなら、教会に告げよ。教会の言うことさえ聞き入れないなら、その者を汝にとって異邦人や徴税人のようにせよ」(マタイ18:15)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.257
Cum haec non feceris quae praeceperit Dominus fieri, cum non solum tu in te et nos non monueris, quibus praesentibus Athanasium unum e nobis convincens reum fuisse, sed coegeris eum inauditum a nobis damnari consacerdotibus suis, cum ei audientiam abstuleris, quomodo nos tu juste poteris incusare, quod enim deliquerimus in te, nihil horum mandatorum Domini cum impleveris?
PL 13, 909Bあなたは、主が行えと命じたことを行わなかった。あなたは〔主の命じたとおりに〕あなたと我々とのあいだで戒めることも、我々を前にして、我々の一人であるアタナシオスが有罪であったと立証することもせず〔底本は in te et nos。ミーニュの脚注に従って inter te et nos と読み、「あなたと我々とのあいだで戒めることも、我々を前にしてアタナシオスの罪を立証することもせず」の意に取った〕、むしろ、弁明を聞かれていないあの者を、その同僚の司教たちである我々に断罪させるよう強い、彼から弁明の機会を奪った。主のこれらの掟のどれ一つも果たさなかったあなたが、どうして、我々があなたに対して罪を犯したなどと、正しく責めることができようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.258
Cur nos tam infeste persequeris, cum magis tu sis reus praevaricationis, qui minime circa nos, pro ut tibi dedit mandata Dei unicus Filius, egeris, sed qui pro ut placuerit inimico nostro diabolo, cuncta gesseris? illius etenim est hujusmodi consilium, illius talis voluntas, ut inauditus damnetur, ut absens interficiatur, ut innocentis cruor fundatur; cum non, inquam, rem egeris eo modo quo jusserit te agere Dominus.
PL 13, 909Cあなたは、神の独り子があなたに与えた掟のとおりには我々に少しも対処せず、我々の敵である悪魔の気に入るとおりにすべてを行ったのだから、むしろあなたこそ背反の罪に問われるべきである。それなのに、なぜ我々をこれほど敵意をもって迫害するのか。弁明を聞かずに断罪し、不在のうちに殺し、無実の者の血を流すこと、これこそ悪魔の計らいであり、悪魔の意志である。繰り返して言うが、あなたは、主があなたに行えと命じた仕方で事を行わなかったのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.259
Fuisti ausus perferre ad beatam ecclesiam, fuisti ausus dicere: Peccavit Athanasius, et debet ab omnibus ejus condemnari communio? Sed quid dicere tentabis?
PL 13, 909Cあなたは、祝福された教会に向かって、あえて言った。「アタナシオスは罪を犯した。すべての者が彼との交わりを断たねばならない」と。だが、あなたは何と言おうとするのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.260
In Deum deliquit; et ecce inveniri non potest quod in Deum deliquerit, si quidem neque tu, neque consacrilegi tui filii meretricis haeresis Arianae possitis testes admitti contra catholicum episcopum.
PL 13, 910A「神に対して罪を犯した」と言うのか。だが、神に対して罪を犯したことは見いだされえない。あなたも、あなたと同じ冒瀆者であるアレイオス派の異端の娼婦の子らも、公同の司教に対する証人としては認められえないからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.261
Dominus etenim loquebatur de tribus catholicis testibus, de servis majestatis suae, ut illis crederet beata ecclesia, non vobis profanis, ex adulterio de meretrice natis.
PL 13, 910A主は、三人の公同の証人、すなわちその威光の僕たちについて語っていたのであり、祝福された教会がその者たちを信じるためであって、姦淫によって娼婦から生まれた瀆聖の者である諸君を信じるためではない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.262
Caeterum si non ita acceperimus Domini istud praeceptum, poterunt et Saturni atque omnium idolorum cultores admitti contra Dei domesticos testes; poterunt et comblasphemi tui a Deo derelicti sine lumine, ut tu es, positi Judaei.
PL 13, 910Aそうでなければ、主のこの掟をそのように受け取らないなら、サトゥルヌスやあらゆる偶像の崇拝者たちも、神の家の者たちに対する証人として認められうることになる。神に見捨てられ、あなたのように光を失って置かれているあなたの共謀の冒瀆者であるユダヤ人たちも、そうなりうる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.263
Si enim vos haeretici et quidem omnium sectarum admittendi estis testes contra Christianos, debent et ethnici et Judaei: siquidem sive Judaei, sive ethnici, sive vos haeretici positi extra Domini ecclesiam sitis sine Deo, ut tunc illi cuncti qui non fuerint in arca sanctissimi Noe.
PL 13, 910Aもし諸君異端者が、しかもあらゆる派の者たちが、キリスト教徒に対する証人として認められるべきなら、異邦人もユダヤ人も認められるべきである。ユダヤ人であれ、異邦人であれ、諸君異端者であれ、主の教会の外に置かれた者はみな神なき者であり、あの時、いとも聖なるノアの箱舟にいなかった者たち全員と同じだからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.264
Ut enim illi positi extra arcam salvari non potuerunt, ita nec vos, sed sic sitis interituri, nisi credentes in unicum Dei Filium, ejus in sancta ecclesia fueritis commanentes nobiscum.
PL 13, 910Bあの者たちが箱舟の外に置かれて救われえなかったように、諸君も救われえない。むしろ諸君は、神の独り子を信じて、その聖なる教会で我々とともにとどまるのでないかぎり、そのように滅びるであろう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.265
Si igitur testes neque tu neque comblasphemi tui esse potestis, quomodo fecisti, insulsissime rex, damnari, et quidem a consacerdotibus suis, totius virum innocentiae?
PL 13, 910Bそれなら、あなたも、あなたと共謀する冒瀆者たちも証人となりえない以上、最も愚かな王よ、あなたはどうして、全き無垢の人を、しかもその同僚の司教たちによって断罪させたのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.266
Addo illud, quia jam illum accusaveratis fuisse homicidam apud Sardicam in synodo catholicorum, et probare minime valuerit iniquitas vestra. Addo quod tu ipse ad ecclesiam Alexandrinorum dederis litteras astruens illum virum justum, episcopum catholicum.
PL 13, 910Bさらに言う。諸君はすでに、サルディカの公同の司教たちの教会会議で、あの人が人殺しだったと告発したのに、諸君の不正は少しも立証できなかった。さらに言う。あなた自身がアレクサンドリアの教会に書簡を送って、あの人を義人、公同の司教であると述べたのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.267
Ad ultimum, tametsi peccasset, Athanasius fuerat pellendus a populo sibi commisso, et quidem ut ille populus alium e corpore suo dignum peteret sibi fieri episcopum; non tamen fuerat gladio per te imperatorem petendus.
PL 13, 910C最後に、たとえアタナシオスが罪を犯していたとしても、彼は、自分に委ねられた民から退けられるべきだったのであり、しかもその民が自分たちの体の中から、ふさわしい者を新しい司教に立てるよう求めるべきだったのである。皇帝であるあなたが剣で彼を追い求めるべきではなかった。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.268
At cum tu loco innocentis, in quem nihil veri constituerit loco catholicus, miseris consacrilegum tuum Georgium, et nolentibus ejus maculari sacrilegio tantas contumelias, tantasque intuleris poenas, ut plurimos proscripseris, relegaveris in exsiliis, in metallis, quamplurimos etiam interfeceris, et hodie non desinas ea facere blasphemiam tuam, quae est et Georgii, suscipere nolentibus, quae irati hostes immanissimi barbari vix faciant; quomodo te arbitraris posse intelligi Christianum, qui et feris saevissimis videaris esse ferocior, et belluis omnibus immanior?
PL 13, 910Cところがあなたは、無実の者の代わりに、公同の司教たちが何一つ真実として立てなかった者の代わりに〔底本の本文は崩れている(ミーニュの脚注)。脚注の解釈に従い、nihil loco veri を「何一つ真実として」と取った〕、あなたと同じ冒瀆者ゲオルギオスを遣わした。彼の冒瀆に汚されることを望まなかった者たちに、これほど多くの侮辱と刑罰を加え、非常に多くの者に追放を宣告し、流刑地や鉱山に追いやり、きわめて多くの者を殺しさえした。そして今日も、ゲオルギオスと同じあなたの冒瀆を、望まない者たちに受け入れさせることをやめない。それは、怒り狂った最も残忍な蛮族の敵でさえほとんど行わないことである。それなのに、あなたはどうして自分がキリスト教徒と理解されうると思うのか。あなたは最も残忍な野獣よりも凶暴で、あらゆる獣よりも猛々しいと見えるのに。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.269
Fuisti ausus dicere Athanasium percutiendum, non conspiciens tunc vos Arianos esse punitos, et quidem Dei virtute, quando idololatriam introducere estis meditati in Domini ecclesiam. Sed adhuc dicas fortassis: Deliquit in me Athanasius.
PL 13, 911Aあなたは、アタナシオスは打たれるべきだと、あえて言った。そのときには、諸君アレイオス派が、主の教会に偶像崇拝を持ち込もうと企てた際に、神の力によって罰せられたことを見てもいなかったのである。だが、おそらくあなたはなお言うだろう。「アタナシオスは私に対して罪を犯した」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.270
Ut omittam, quia et in hoc mendax sis, non sciebas scriptum quid circa in te delinquentes agere te praeceperit Dominus, ut sic gladio eum fuisses persecutus?
PL 13, 911Aこの点でもあなたが偽りを言っていることは措くとしても、あなたは知らなかったのか。あなたに対して罪を犯す者たちにどう対処せよと、主があなたに命じたかが書かれているのを。それなのに、あなたはどうして剣で彼を追い立てたのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.271
Tunc accedens ad eum Petrus, dixit ei: Domine, si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei? usque septies? Dicit illi: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagesies septies (Ibid. 21) . An erubescis audire Athanasium fratrem tuum?
PL 13, 911A「そのとき、ペトロが主に近づいて言った。『主よ、私の兄弟が私に対して罪を犯したなら、何度赦すべきでしょうか。七度までですか。』主は彼に言う。『七度までとは言わない。七度の七十倍までである』」(マタイ18:21)。あなたは、アタナシオスをあなたの兄弟と呼ぶのを聞いて恥じるのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.272
Si Christianum te profiteris, debes omnes Christianos fratres dicere, et quidem non solum Athanasium, sed et eos quos videris stipem petentes.
PL 13, 911Bキリスト教徒であると公言するなら、あなたはすべてのキリスト教徒を兄弟と呼ばなければならない。アタナシオスだけでなく、施しを乞うているのを見かける者たちをもである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.273
Omnes etenim in ecclesia Domini constituti unum sumus ei, apud quem non sit acceptatio personarum: et tamen benefeceris, si nolis illum dici fratrem tuum.
PL 13, 911B主の教会に置かれたすべての者は、人を分け隔てすることのない者〔神〕にとって一つだからである。それでもあなたは、彼があなたの兄弟と呼ばれることを望まないなら、それで良いことをしたことになる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.274
Tu etenim filius pestilentiae cum sis, et ille unus sit de filiis lucis, tu cum mancipium sis nostri inimici, et ille sit servus Dei, est iniquissimum si dicaris frater hominis Dei, praecursor antichristi.
PL 13, 911Bあなたは疫病の子であり、彼は光の子らの一人である。あなたは我々の敵の奴隷であり、彼は神の僕である。反キリストの先駆けであるあなたが、神の人の兄弟と呼ばれるなら、それはこのうえなく不正である。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.275
Si deliquisse illum in te in aliquo videras, dimittendum ei fuerat illico a te, ut tibi dimitteret crimina propria Deus.
PL 13, 911Bもし彼があなたに対して何かで罪を犯したとあなたが見ていたなら、あなたはすぐに彼を赦すべきだった。神があなた自身の罪を赦すためである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.276
Nunc vero quia dimittere nequivisti propter contumaciam atque malevolentiam tuam, tibi, qui praeceptum Domini irritum fecisti, accipe quae possint praesentari: Tunc accedens ad eum Petrus dixit : Domine, si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei? usque septies?
PL 13, 911Bだが今や、あなたはかたくなさと悪意のゆえに赦すことができなかった。主の掟を無にしたあなたに、持ち出されうることを受け取れ。「そのとき、ペトロが主に近づいて言った。『主よ、私の兄弟が私に対して罪を犯したなら、何度赦すべきでしょうか。七度までですか。』」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.277
Dicit illi: Non dico tibi usque septies, sed septuagesies septies. Ideo simile est habitum regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis: et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta: cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus venumdari et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi debitum.
PL 13, 911C「主は彼に言う。『七度までとは言わない。七度の七十倍までである。』それゆえ、天の国は、僕たちと決済しようとした王である人に似ている。決済を始めると、一万タラントの借りのある者が一人、王のもとに連れて来られた。返す当てがなかったので、主人は、彼とその妻と子らと持ち物のすべてを売り、負債を返済させるよう命じた。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.278
Procidens autem servus ille, orabat eum dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
PL 13, 911C「その僕はひれ伏して主人に願った。『私に辛抱してください。すべてお返しします。』主人はその僕を憐れみ、彼を放免して、負債を免除した。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.279
Egressus autem servus ille invenit unum ex conservis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: Redde quod debes. Et procidens servus ille rogabat eum dicens: Patientiam habe in me, et reddam tibi.
PL 13, 912A「ところがその僕は出て行って、自分に百デナリオンの借りのある仲間の僕の一人を見つけ、つかまえて首を絞めて言った。『借りているものを返せ。』その仲間の僕はひれ伏して願った。『私に辛抱してください。お返しします。』」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.280
Ille autem noluit, sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt, et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta erant.
PL 13, 912A「しかし彼は聞き入れず、出て行って、負債を返すまでその者を牢に入れた。仲間の僕たちは、起こったことを見て悲しみ、行って、起こったことをすべて主人に告げた。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.281
Tunc vocavit eum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum remisi tibi, quia rogasti me: non oportuit te quoque misereri conservo tuo, sicut et ego misertus sum tibi?
PL 13, 912A「そのとき主人は彼を呼んで言った。『悪い僕よ、汝が私に願ったから、私は汝の負債をすべて免除した。私が汝を憐れんだように、汝も仲間の僕を憐れむべきではなかったか。』」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.282
Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet universum debitum. Sic et vobis faciet Pater meus qui in coelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Ibid.) .
PL 13, 912A「主人は怒って、負債をすべて返すまで彼を獄吏たちに引き渡した。汝らがそれぞれ自分の兄弟を心から赦さないなら、天にいる我が父も、汝らに同じようにするであろう」(マタイ18)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.283
Quid respondes ad haec tu, cujus mentis oculi videre minime potuerint haec quae praeceperit fieri Dominus?
PL 13, 912Bこれらに対してあなたは何と答えるのか。主が行えと命じたことを、心の目でまったく見ることができなかったあなたは。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.284
Ubi ponis illud quod neque in te, neque in Deum deliquerit, sed sit sustinens persecutionem, cur apostolicam teneat fidem, cur nolit fieri ut tu es sacrilegus?
PL 13, 912B彼があなたに対しても神に対しても罪を犯しておらず、ただ迫害を耐えている、その理由は、彼が使徒の信仰を保っているからであり、あなたのような冒瀆者になることを望まないからである。このことを、あなたはどこに置くのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.285
Firmasti interficere veritatis praedicatorem cupiens in eo te collocari honore, in quo sunt illi, quos in evangelio et prophetarum interfectores designat Dominus, et impias manus ad ipsum etiam porrecturos aperit dicens: Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam, et sepem circumdedit; et fodit in ea torcular, et aedificavit turrem, et locavit eam colonis, et peregre profectus est.
PL 13, 912Bあなたは真理の宣教者を殺すと決め、福音書の中で、預言者たちを殺した者として主が示し、また主自身にさえ不敬の手を伸ばすと明かしている者たちの名誉ある地位に、自分が置かれることを望んでいる。主はこう言っている。「ある家の主人がいて、ぶどう畑を作り、垣根を巡らし、その中に酒ぶねを掘り、塔を建て、農夫たちに貸して、遠くへ旅立った。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.286
Cum tempus autem fructuum appropinquasset, misit servos suos ad colonos, ut acciperet de fructibus suis: et coloni apprehensis servis unum ceciderunt, alterum autem lapidaverunt, alium vero occiderunt. Iterum misit ad illos servos plures, et fecerunt eis similiter.
PL 13, 912B「収穫の時が近づくと、主人は自分の取り分の実を受け取るために、僕たちを農夫たちのもとへ遣わした。農夫たちは僕たちを捕らえ、一人を打ち、一人を石で打ち、一人を殺した。主人はもう一度、前より多くの僕たちを彼らのもとへ遣わしたが、彼らは同じように扱った。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.287
Novissime autem misit illis filium suum unicum dicens: Verebuntur filium meum. Coloni autem videntes filium dixerunt inter se: Hic est haeres, venite, occidamus illum, et habebimus haereditatem ejus: et apprehensum eum occiderunt, et ejecerunt eum extra vineam.
PL 13, 912C「最後に、主人は彼らのもとへ、自分の独り子を遣わして言った。『私の子なら敬うだろう。』ところが農夫たちは子を見て、互いに言った。『これは跡取りだ。さあ、殺してしまおう。そうすれば、その相続財産は我々のものになる。』そして彼を捕らえ、殺して、ぶどう畑の外に放り出した。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.288
Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet colonis illis? Dicunt illi : Malos male perdet illos, vineam locabit aliis colonis, qui reddent ei fructum temporibus suis (Ibid., XXI, 23) .
PL 13, 912C「ではぶどう畑の主人が来たとき、あの農夫たちをどうするだろうか。」彼らは主に言った。「悪い者どもを無残に滅ぼし、ぶどう畑を、時期が来れば実を納める別の農夫たちに貸すでしょう」(マタイ21:23)〔引照は21:23と刷るが、引用は21:33–41にあたる〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.289
Ex his quia esse unus magnopere desideraris, et nos socios criminum tuorum suadebas fieri: neque enim alia sunt consilia tua ab illorum nefariis consiliis, qui inveniuntur prophetas interemisse, qui denique in unicum Dei Filium impias porrexerint manus; maxime cum etiam passiones beatorum istorum missorum ad colonos ad nihilum sis redigens, astruendo illos fuisse interfectos propter eum qui fuerit quando non fuerit; cum clament sacrae scripturae, quia unicus Dei Filius semper regnaverit, ac sit regnans cum Patre.
PL 13, 913Aあなたはこれらの者の一人になることを切に望み、我々をもあなたの罪の仲間にしようと勧めた。あなたの企ては、預言者たちを殺し、ついには神の独り子に不敬の手を伸ばした者たちのあの邪悪な企てと少しも違わない。とりわけあなたは、農夫たちのもとへ遣わされたあの祝福された者たちの受難さえ、無に帰している。彼らが殺されたのは、「存在しなかった時があった」とされる者のゆえだと〔アレイオス派の定式「彼が存在しなかった時があった」を指す〕主張することによってである。聖なる書は、神の独り子が常に王であり、父とともに王として治めていると叫んでいるのに。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.290
Unam habere deitatem aperiunt dominicae litterae Patrem, et unicum ejus Filium; et dicis eum, pro quo interfecti sunt prophetae gloriosi, factum esse ex nihilo. Si enim tu quae dicis vera sunt, constat propter creaturam interfectos beatos prophetas.
PL 13, 913A主の文書は、父とその独り子とが一つの神性を持つことを明らかにしている。ところがあなたは、そのために栄光ある預言者たちが殺されたその者を、無から造られたものだと言う。もしあなたの言うことが真実なら、祝福された預言者たちは被造物のために殺されたことになる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.291
Et ubi erit illud quod ingenti indignatione irascatur Dominus in eos, qui serviant creaturae quam creatori?
PL 13, 913Bだとすれば、創造主よりも被造物に仕える者に対して主が大いに憤って怒るということは、どこに置かれるのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.292
Si pro creatura interfecti sunt beati prophetae, quomodo eos habet charissimos Deus? quomodo quia ipsorum verbis non crediderunt Judaei, sunt hodie Dei inimici?
PL 13, 913Bもし祝福された預言者たちが被造物のために殺されたのなら、神はどうして彼らを最も愛するのか。ユダヤ人たちは、預言者たちの言葉を信じなかったために、今日、神の敵とされているのは、どうしてか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.293
Unde Dei Judaei inimici? unde extra Domini positi inveniuntur vineam? nisi quia prophetarum interemptores exstitissent, nisi quia aeternum Deum aeterni Dei Filium praedicaverint prophetae, et illi comblasphemi tui non solum non crediderint prophetiae eorum, sed et eosdem interemerint.
PL 13, 913Bユダヤ人が神の敵であり、主のぶどう畑の外に置かれていると見いだされるのは、なぜか。彼らが預言者たちを殺した者となったからであり、預言者たちが、永遠の神の子を、永遠の神として宣べ伝えたのに、あなたの共謀の冒瀆者であるあの者たちが、その預言を信じなかっただけでなく、預言者たちを殺したからでなくて何であろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.294
Quid etenim persecutos fuisse arbitraris in prophetis Judaeos, nisi unicum Dei Filium, sicut et in apostolis atque martyribus? Ex te saltem cognosce vera esse quae dico: siquidem et tu, quem in Athanasio nec non et in nobis, Dei verum persequaris Filium.
PL 13, 913Bユダヤ人たちが預言者たちにおいて迫害したのは、神の独り子にほかならないと、あなたは考えるべきではないのか。使徒たちや殉教者たちにおいてもそうである。せめてあなた自身から、私の言うことが真実であると知れ。あなたもまた、アタナシオスにおいて、また我々においても、神の真の子を迫害しているのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.295
Cum haec ita sint, censueras nos jungendos interfectoribus prophetarum, justorum sanguinis fusoribus, consacrilegis tuis, hoc est Judaeis, ipsorum videlicet quia sis imitator.
PL 13, 913Cこうである以上、あなたは我々を、預言者たちを殺した者たち、義人たちの血を流した者たち、すなわちあなたと同じ冒瀆者たちであるユダヤ人たちに結びつけようと決めていた。あなたがそのまねをする者だからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.296
Nec enim alia de re, Athanasium damnate, dixisti, susciperemus etiam Arii fidem mandasti, nisi ut et in effusione sanguinis justorum, et in negando unicum Dei Filium pares fuissemus Judaeorum, quorum jam tu sis in omnibus particeps.
PL 13, 913C「アタナシオスを断罪せよ」とあなたが言い、アレイオスの信仰をも受け入れよと命じたのは、ほかの理由によるのではない。義人たちの血を流すことにおいても、神の独り子を否むことにおいても、我々が、あなたがすでにあらゆる点で仲間となっているユダヤ人たちと同等になるためである〔「dixisti, susciperemus … mandasti」の係りが定かでない。「断罪せよと言い、受け入れよと命じた」と取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.297
Si enim illi prophetas interemerunt eos qui de adventu loquebantur unici Dei Filii, et tu eos interficis qui sint credentes, sicut crediderunt prophetae.
PL 13, 913C彼らが、神の独り子の到来について語った預言者たちを殺したように、あなたも、預言者たちが信じたとおりに信じる者たちを殺している。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.298
Sed quamdiu de his cum incredulo? cum proposuerim tibi manifestare, unum te esse ex illis, ad quos dicit Dominus: Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Ibid., 43) .
PL 13, 913Cだが、不信仰な者に対して、いつまでこれらのことを論じるのか。私は、あなたが、主がこう告げた者たちの一人であることを明らかにすると決めたのだ。「それゆえ我は汝らに言う、神の国は汝らから取り上げられ、その実を結ぶ民に与えられるであろう」(マタイ21:43)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.299
Neque enim tu in gente hac es, quae fructus inveniatur facere justitiae, ut non unus esse pronuncieris ex illis, quos pulsos esse a Dei regno propter justorum necem et incredulitatem suam audias.
PL 13, 913Dあなたはその実を、義の実として結ぶと認められるこの民の中にはいない。したがってあなたは、義人たちを殺し、自らの不信仰のゆえに神の国から追われたと聞く者たちの一人であると、宣告されないことはない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.300
Esse te adverte haec gerendo inter illos, quorum nequitias aperiens dicit Dominus: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos ad invitatos ad nuptias (Ibid. XXII, 2) . Et infra: Et noluerunt venire.
PL 13, 914Aこのようなことを行うことで、あなたは、主がその悪を明らかにして語った者たちの中にいることに気づけ。主はこう言っている。「天の国は、自分の子のために婚宴を催した王である人に似ている。王は僕たちを遣わして、婚宴に招いた者たちを呼ばせた」(マタイ22:2)。さらに後にはこうある。「しかし彼らは来ようとしなかった。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.301
Iterum misit ad illos servos dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium paravi meum: tauri mei, et saginata occisa, et omnia parata; venite ad nuptias.
PL 13, 914A「王はもう一度、僕たちを彼らのもとへ遣わして言った。『招いた者たちにこう言え。見よ、私は昼食の用意をした。私の雄牛と肥えた家畜は屠られ、すべて整った。婚宴に来なさい。』」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.302
Illi autem neglexerunt, et abierunt alii in villam suam, alii vero ad negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos occiderunt.
PL 13, 914A「しかし彼らは無視して、ある者は自分の畑へ、ある者は自分の商売へと出て行った。残りの者は王の僕たちをつかまえ、侮辱して殺した。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.303
Ille rex cum audisset, iratus est, et misit exercitum suum, et perdidit homicidas illos, et civitates eorum incendit.
PL 13, 914A「王はこれを聞いて怒り、軍隊を送って、あの人殺しどもを滅ぼし、彼らの町を焼き払った。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.304
Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui erant invitati, non fuerunt digni: ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
PL 13, 914A「それから王は僕たちに言った。『婚宴の用意はできているが、招いた者たちはふさわしくなかった。だから、大通りの辻に出て行き、出会った者をだれでも婚宴に呼んで来なさい。』」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.305
Et egressi servi in vias congregaverunt quotquot invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae a discumbentibus.
PL 13, 914B「僕たちは通りに出て行き、出会った者を、悪い者も良い者も皆集めた。こうして婚宴の席は、客でいっぱいになった。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.306
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc venisti non habens vestimentum nuptiale? At ille obmutuit.
PL 13, 914B「王は客を見ようとして入って来ると、そこに婚礼の礼服を着ていない人を見つけた。そして彼に言った。『友よ、婚礼の礼服を着ないで、どうしてここに入って来たのか。』しかし彼は黙っていた。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.307
Tunc dixit rex ministris: Tollite eum pedibus et manibus, et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid. 3) .
PL 13, 914B「そこで王は給仕たちに言った。『彼の手足を縛って、外の闇に投げ出せ。そこには嘆きと歯ぎしりがある』」(マタイ22:3)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.308
Quia itaque sine vestitu sis nuptiarum, Constanti, eris in perpetuum, nisi te converteris, talis, qualis ille, cui dicitur: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem (Ibid. 12) ? Sic venturus in tenebras exteriores.
PL 13, 914Bコンスタンティウスよ、あなたは婚礼の礼服を着ていないのだから、立ち返らないかぎり、永遠に、こう言われたあの者と同じ者であろう。「友よ、婚礼の礼服を着ないで、どうしてここに入って来たのか」(マタイ22:12)。このように、外の闇へ行くことになる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.309
Nec dubites etenim te venturum ad exteriores tenebras, quandoquidem jam totus in tenebras sis conversus. Illi etenim, qui justorum fuderunt sanguinem prophetarum, qui unicum Dei negaverunt Filium, et tenebrae, et filii diaboli vocantur.
PL 13, 914Bあなたが外の闇へ行くことを疑ってはならない。あなたはすでに全身が闇へと変わっているのだから。義人である預言者たちの血を流した者たち、神の独り子を否んだ者たちは、闇とも悪魔の子らとも呼ばれている。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.310
Quia haec sis et ipse agens, utique et tenebrarum, et diaboli filius eris perseveraturus, nisi tibi consulueris.
PL 13, 914Cあなた自身がこれらのことを行っているのだから、自分のことを考えないかぎり、あなたは闇の子、悪魔の子としてとどまり続けることになる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.311
Quomodo, dicis, consulere mihi potero? ut persequi nos desinas, et fidem apostolicam suscipias; qui nisi feceris, ut es nunc, semper futurus inter illos, ad quos dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem: haec oportuit facere, et illa non omittere: duces caeci, liquantes culicem, camelum autem contraglutientes (Ibid. XXIII, 23) .
PL 13, 914Cあなたは言う。どうすれば自分のことを考えることができるのか、と。我々を迫害するのをやめ、使徒の信仰を受け入れることだ。そうしないなら、あなたは今のままで、いつまでもあの者たちの中にいることになる。その者たちにはこう言われている。「災いだ、汝らは、偽善者である律法学者とファリサイ派の者たちよ。ハッカとイノンドとクミンの十分の一を納めながら、律法のより重いもの、すなわち裁きと慈しみと信仰をおろそかにしている。これらを行うべきであり、あれらをおろそかにしてはならない。目の見えない案内人たちよ、ぶよはこして除くが、らくだは飲み込んでいる」(マタイ23:23)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.312
Si non tu haec digne audis cum illis, ubi est justum judicium quod procedit a te, qui justum virum, apostolicam cur sit praedicans fidem, nitaris interficere?
PL 13, 914Dもしあなたがこれらの言葉を、あの者たちとともにふさわしく聞いていないというなら、あなたから出る正しい裁きはどこにあるのか。あなたは、使徒の信仰を宣べ伝えているという理由で、正しい人を殺そうと努めているのに。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.313
Ubi est justum judicium? qui eos sis omnibus viribus imperii tui persequens, quos videas neque damnare velle inauditum, neque fidem catholicam deserere, et eos sis diligens, quos cognoscas tecum et sanguinem innocentis fudisse, et fidem evangelicam respuisse.
PL 13, 914D正しい裁きはどこにあるのか。あなたは、弁明を聞かずに断罪することも、公同の信仰を捨てることも望まない者たちを、帝国のあらゆる力で迫害し、あなたとともに無実の者の血を流し、福音の信仰を退けたと知っている者たちを、愛しているのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.314
Quae est apud te, et in te constituta misericordia, quae ut exhibeatur, lex praecepit sancta? nempe illa quae torquet, proscribit, deportat, mittit in carcerem, deducit ad exsilia, collocat in metalla; illa quae fami, siti, verberibus, nuditate necat; ad ultimum illa quae gladio punit.
PL 13, 915A聖なる律法が示すよう命じた慈しみは、あなたのもと、あなたのうちに、どのようにあるのか。それは、拷問し、追放を宣告し、流刑にし、牢に入れ、追放地へ連れて行き、鉱山に送り込み、飢えと渇きと鞭打ちと裸とによって殺し、ついには剣で罰するもののことなのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.315
Haec est, Constanti, tua misericordia, quae non veniat ex lege Dei, sed ex praesumptione diaboli. Judicium, et misericordiam, et fidem, haec, inquit, vos oportuit facere, et illa non omittere (Ibid.) .
PL 13, 915Aコンスタンティウスよ、これがあなたの慈しみである。それは神の律法から来るのではなく、悪魔の思い上がりから来る。主は言う。「裁きと慈しみと信仰、汝らはこれらを行うべきであり、あれらをおろそかにしてはならない」(マタイ23)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.316
Ubi est fides tua? qui fidem, quam tenuerunt Abraham, Isaac, et Jacob beatissimi, et cuncti prophetae, apostoli, ac martyres, damnaveras, et illam statueris suscipiendam a cunctis Dei cultoribus, quam contra hanc catholicam fidem diabolus per magistrum vestrum Arium vomuerit.
PL 13, 915Aあなたの信仰はどこにあるのか。あなたは、いとも祝福されたアブラハム、イサク、ヤコブ、またすべての預言者、使徒、殉教者が保った信仰を断罪し、悪魔が諸君の師アレイオスを通して、この公同の信仰に逆らって吐き出した信仰を、神を崇めるすべての者が受け入れるべきものとして定めたのだから。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.317
Quibus ex rebus esse intelligeris unus ex illis qui dignoscantur audire: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem: haec oportuit facere, et illa non omittere: duces caeci, liquantes culicem et camelum transglutientes (Ibid.) .
PL 13, 915Bこれらのことから、あなたは次のように言われるのが聞こえる者たちの一人であると分かる。「災いだ、汝らは、偽善者である律法学者とファリサイ派の者たちよ。ハッカとイノンドとクミンの十分の一を納めながら、律法のより重いもの、すなわち裁きと慈しみと信仰をおろそかにしている。これらを行うべきであり、あれらをおろそかにしてはならない。目の見えない案内人たちよ、ぶよはこして除くが、らくだは飲み込んでいる」(マタイ23)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.318
Aut negabis culicem te liquare, et camelum transvorare, homo, qui, cum stipem non solum rogatus, sed et tribuens sis nonnumquam sponte, tamen, ut est saepe dictum, proscribas Christianos se confitentes, deportas, torqueas, postremo interficias: et idcirco esse te cum illis debes advertere, ad quos dicatur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate (Ibid. 27) .
PL 13, 915Bそれとも、人よ、あなたは自分がぶよをこして除き、らくだを飲み込んでいることを否定するのか。あなたは、乞われただけでなく、ときには自ら進んで施しを与えていながら、すでにたびたび言ったとおり、キリスト教徒であると公言する者たちに追放を宣告し、流刑にし、拷問し、ついには殺している。だから、あなたはあの者たちとともにいることに気づかなければならない。その者たちにはこう言われている。「災いだ、汝らは、偽善者である律法学者とファリサイ派の者たちよ。汝らは白く塗った墓に似ている。外側は人々に美しく見えるが、内側は死者の骨とあらゆる汚れで満ちている。そのように汝らも、外側は人々に義人と見えるが、内側は偽善と不義で満ちている」(マタイ23:27)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.319
Es ex illis interfectoribus, ad quos dicitur: Serpentes, generamina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
PL 13, 915Cあなたは、こう言われているあの殺す者たちの一人である。「蛇どもよ、まむしの子らよ、ゲヘナの裁きからどうして逃れられようか。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.320
Ideo ecce mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et persequimini de civitate in civitatem, ut veniat ad vos omnis sanguis justorum, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
PL 13, 915C「それゆえ、見よ、我は汝らに預言者たち、賢者たち、律法学者たちを遣わす。汝らはそのうちの者を殺し、十字架につけ、町から町へと追い回す。それは、義人アベルの血から、汝らが神殿と祭壇の間で殺したバラキアの子ザカリアの血に至るまで、地上に流されたすべての義人の血が、汝らに及ぶためである。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.321
Amen vobis dico, venient haec omnia super generationem istam (Ibid. 33) . Probaris actibus tuis ex alio genere te esse vipereo . Inveniris etenim esse unus ex illis, ad quos haec quod perpetraturi essent dicebantur.
PL 13, 916A「まことに汝らに言う、これらすべてのことはこの世代の上に臨む」(マタイ23:33)。あなたは自らの行いによって、自分があの蝮の族の出であることを証している〔底本は alio(別の)。ミーニュの脚注は ex illo genere vipereo(あの蝮の族の)と読むのがよいとする。ガランドは quam vipereo を提案する〕。実際あなたは、これらのことを行うであろうと語られていた者たちの一人であることが明らかになっている。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.322
Aut si negas esse te ex illis qui audiunt ore Domini: Serpentes, generamina viperarum (Ibid.) ; proba non te, sed Judaeos destinasse militem ad Alexandriam, Judaeorum militem obsedisse fores Dei domus, Judaeorum militum ducem fuisse Syrianum.
PL 13, 916Aあるいは、「蛇ども、蝮の子らよ」(マタイ23)と主の口から聞く者たちの一人であることをあなたが否むのなら、証明してみよ。アレクサンドリアに兵を差し向けたのも、神の家の戸口を兵で囲んだのも、あなたではなくユダヤ人であり、ユダヤ人の兵の将がシュリアヌスであったと。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.323
Proba Judaeos ingressos basilicam cum armis, atque certum numerum interfecisse. Si probare non potes, quia constet te misisse ad Dei impugnandam religionem, rectissime dicimus te unum esse ex illis, ad quos dictum est: Serpentes, generamina viperarum, quomodo fugietis judicium gehennae (Ibid.) ?
PL 13, 916Aユダヤ人が武器を携えて聖堂に押し入り、かなりの数の者を殺したと証明してみよ。もし証明できないのなら、神の信仰を攻撃するためにあなたが兵を送ったのは明らかであるから、「蛇ども、蝮の子らよ、どうしてゲヘナの裁きから逃れられようか」(マタイ23)と言われた者たちの一人があなただと、我々は至極当然に言うのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.324
Non sine dubio fugies judicium gehennae, sed eris semper illic ardens cum conserpentibus tuis, nisi tibi prospexeris. Tunc, inquit, tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
PL 13, 916Bあなたは疑いなくゲヘナの裁きから逃れることはなく、自ら省みないかぎり、そこであなたの同類の蛇どもとともにとこしえに燃えるであろう。「そのとき」と主は言う、「人々は汝らを苦難に引き渡し、汝らを殺す。汝らはわが名のゆえにすべての国々に憎まれる」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.325
Et tunc scandalizabuntur multi: et invicem tradent, et odio habebunt invicem: et multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos: et quoniam abundabit iniquitas, perfrigescet charitas multorum (Ibid. XXIV, 9) .
PL 13, 916B「そのとき多くの者がつまずき、互いに引き渡し、互いに憎み合う。多くの偽預言者が起こり、多くの者を惑わす。不法がはびこるゆえに、多くの者の愛は冷える」(マタイ24:9)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.326
Si non mens tua sacrilega scit me propter unicum Dei Filium pati persecutionem a te, poteris non esse de illo genere, non esse in illorum sententia, ad quos dicitur: Serpentes, generamina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
PL 13, 916B神の独り子のために私があなたから迫害を受けているのを、あなたの瀆聖の心が知らないのなら、あなたはあの族の者ではなく、「蛇ども、蝮の子らよ、どうしてゲヘナの裁きから逃れられようか」と言われた者たちの考えに与していないこともありえよう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.327
Ideo ecce mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et persequimini de civitate in civitatem (Ibid. XXXIII, 33) . Quae cum tu sis hodie gerens, negare non audebis te de vipera esse progeniem.
PL 13, 916C「それゆえ見よ、私は汝らに預言者、知者、律法学者を遣わす。汝らはそのうちの者を殺し、十字架につけ、町から町へと迫害する」(マタイ23:34〔底本の引照は XXXIII, 33 で、XXIII の誤り。前節から続く引用の起点(23:33)を示す〕)。今日あなたがこれを行っている以上、自分が蝮の末裔であることをあえて否むことはできまい。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.328
Interemisti enim multis in locis plurimos Christianorum, alios detines vinctos in carceribus, in ergastulis; etiam hinc poteris videre te unum esse ex illis, ad quos dicitur: Serpentes, genimina viperarum (Ibid.) ; et infra: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis (Ibid. 34) : dum non eos dignaris exsecrari, quos videas per abundantem iniquitatem tuam recessisse ab apostolica fide, illos, quorum perfrixerit charitas, sed eos quos videas permanere in eo statu fidei, in quo manentes beati prophetae, apostoli, atque martyres meruerunt aeternas Dei consequi amicitias.
PL 13, 916Cあなたは多くの場所で非常に多くのキリスト教徒を殺し、ほかの者たちを牢に、奴隷牢に縛って留めている。このことからも、「蛇ども、蝮の子らよ」(マタイ33)と言われた者たちの一人があなただと分かるはずである。また下に、「見よ、私は汝らに預言者、知者、律法学者を遣わす。汝らはそのうちの者を殺す」(マタイ33:34)とある。あなたは、自分の不法がはびこったために使徒の信仰から離れ、愛が冷えた者たちを憎もうとはせず、聖なる預言者、使徒、殉教者たちがそこにとどまることによって神のとこしえの友情を得るにふさわしいとされた、その信仰の状態にとどまっていると見る者たちを憎んでいるのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.329
Non enim apud Alexandriam Machetam et Dydimam ex presbyteris exsecraris, qui noscantur ex Christianis facti Ariani, sed eos, quos adhuc cognoscis stare nobiscum.
PL 13, 917Aあなたはアレクサンドリアで、キリスト教徒からアレイオス派になったと知られている司祭のマケタスとディデュマスを憎んでいるのではなく、今なお我々とともに立っていると知っている者たちを憎んでいるのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.330
Aut si non ita est, cur nunc non exsecraris Dydimam et Machetam, quos antea exsecrabaris? nisi quia tunc a te fuissent exsecrabiles habiti, quia essent adhuc scilicet Christiani, nunc vero sint tibi charissimi, quia videlicet esse coeperunt, ut tu es apostata, blasphemi.
PL 13, 917Aそうでないなら、なぜ今はディデュマスとマケタスを憎まないのか。以前は憎んでいたではないか。それは、当時はまだキリスト教徒であったがゆえにあなたに憎むべき者と見なされ、今は、あなたが背教者であるのと同じく、冒瀆者となり始めたがゆえに、あなたに最も愛される者となったからにほかならない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.331
Sed jam credimus, te post tantas probationes tibi exhibitas te unum esse ex illis, ad quos dicitur, Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae (Ibid. 33) ? daturum te operam quo possis curare vulnera tibi per diabolum inflicta tam gravia, quia et homicida sis et sacrilegus: a quibus criminibus si te nolueris liberari, sanguis tuus requiratur a te, nos coram Deo mundi futuri a sanguine tuo, qui tibi omnibus veritatem patefecerimus modis; a te non solum tuus, sed et eorum requiretur sanguis, quos aut ad haeresem perduxisti suscipiendam, aut ad innocentem illexisti jugulandum.
PL 13, 917Bだが我々はすでに信じている、あなたが「蛇ども、蝮の子らよ、どうしてゲヘナの裁きから逃れられようか」(マタイ33:33)と言われた者たちの一人であることを示すこれほど多くの証明があなたに示された以上、あなたは、悪魔によって負わされたかくも深い傷を癒そうと努めるであろうと。あなたは人殺しであり、冒瀆者でもあるからである。これらの罪から解放されることをあなたが望まないなら、あなたの血はあなた自身に求められる。我々は、あらゆる方法であなたに真理を明らかにしたのだから、神の前であなたの血に関わりなき者となる。あなたからは、あなた自身の血だけでなく、異端を受け入れるようにあなたが導いた者たち、あるいは無実の者を殺すようにあなたが誘った者たちの血も求められる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.332
Sed si dixeris: Arbitrabar illorum catholicam fuisse fidem, quos dicitis Arianos; si in fidei nutasti causa, si quod ii qui credere se dicant in creaturam ignorasti quod sint haeretici, hi qui dicant Deum non habere verum Filium, numquid etiam hoc ignorasti, quia non sit justum gladio persequi innocentem? numquid fugerat te dixisse Dominum beato Petro: Converte gladium tuum in loco suo .
PL 13, 917Bだが、あなたはこう言うかもしれない。「あなたがたがアレイオス派と呼ぶ者たちの信仰を、私は公同のものだと思っていた」と。信仰の問題で迷ったのだとしても、被造物を信じると言う者たち〔底本の構文が崩れている。「被造物の内に信ずると称する者たちが異端者であるのを知らなかったとしても」と解した〕、神には真の子がないと言う者たちが異端者であるのを知らなかったのだとしても、無実の者を剣で迫害するのが正しくないということまで知らなかったのか。主が聖ペトロに「汝の剣をもとの所に収めよ」と言ったのを、あなたは忘れていたのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.333
Omnes enim qui accipiunt gladium, gladio peribunt (Ibid. XXVI, 52) ? Quid interea, Constanti, acturus, qui tantam Christi Dei unici Filii servorum interemeris multitudinem?
PL 13, 917C「剣を取る者はみな剣で滅びる」(マタイ26:52)。コンスタンティウスよ、キリストなる神の独り子の僕たちを、これほど多く殺したあなたは、いったいどうするつもりなのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.334
Videas etenim eum, quem in nos persequeris, dicere, quod omnes qui gladium accipiunt, gladio sunt perituri ? qui nisi veniam facinorum tuorum, credens in eum quem negans fueris, consecutus toties merearis et quidem Dei percuti gladio, quoties tu percusseris ejus clementiae dicatos.
PL 13, 917C実際、あなたが我々の内に迫害している者その人が、剣を取る者はみな剣によって滅びると言っているのが、あなたには分かるはずである(マタイ26:52)。あなたは何を受けるのか。あなたは、自分が否んだその者を信じて自らの所業の赦しを得ないかぎり、彼の慈しみに献げられた者たちを打った回数と同じだけ、神の剣に打たれるに値する。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.335
Quis homo Dei sacerdotibus imponendam dixisti necessitatem ad absentem percutiendum, ad inauditum puniendum, ad innocentis fundendum sanguinem? Cur noluisti audiri Athanasium consacerdotem nostrum a nobis?
PL 13, 918A何者なのか、あなたは。不在の者を打て、弁明を聞かれぬ者を罰せよ、無実の者の血を流せと、神の司教たちに強いるべきだと言ったとは〔底本の構文は崩れており、「何者が」と問う形か「何という人間か」の嘆きか定かでない。後者と取った。ミーニュの脚注はラティーニの読み Qui homo を挙げる〕。なぜあなたは、我々の同僚の司教アタナシオスが我々から聞かれることを望まなかったのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.336
Cur sic more latronum occulte nos jugulare Dei hominem volueras? nisi quia sis ex illis, in quorum exprobrationem prolata sint haec: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelis .
PL 13, 918Aなぜ、盗賊のやり方で、我々に神の人を密かに殺させようとしたのか。あなたが、次の言葉を非難として向けられた者たちの一人だからにほかならない。「天から降った者、天にいる人の子のほかには、だれも天に昇った者はいない」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.337
Sicut enim Moyses exaltavit serpentem in deserto, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, habeat vitam aeternam. Sic enim Deus mundum dilexit, ut Filium suum unicum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed vitam aeternam habeat.
PL 13, 918A「モーセが荒れ野で蛇を上げたように、人の子も上げられねばならない。彼を信じる者がみな永遠の生命を得るためである。神は世をこれほど愛して、その独り子を与えた。彼を信じる者がみな滅びることなく、永遠の生命を得るためである」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.338
Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ideo qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit in eum, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei.
PL 13, 918B「神が子を世に遣わしたのは、世を裁くためではなく、世が彼によって救われるためである。それゆえ彼を信じる者は裁かれない。信じない者は、神の独り子の名を信じなかったがゆえに、すでに裁かれている」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.339
Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines potius tenebras quam lucem: erant enim opera illorum mala. Omnis qui prava agit, odit lucem ; ut non arguantur opera ejus.
PL 13, 918B「裁きとはこうである。光が世に来たのに、人々は光よりもむしろ闇を愛した。その行いが悪かったからである。悪を行う者はみな光を憎み、その行いが責められないようにする」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.340
Nam qui facit veritatem, venit in lucem, ut manifestentur opera ejus, quoniam in Deo est factum (Joan. III, 13) .
PL 13, 918B「しかし真理を行う者は光に来る。その行いが神の内でなされたことが、あらわになるためである」(ヨハネ3:13)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.341
Si servum te unici cognosceres Dei Filii, numquam profecto ejus majestatem negares, numquam ejus servos nunc occulte, nunc publice jugulari mandares; sed quia sis amator tenebrarum, quippe tenebra, quia sint opera tua mala, noluisti rem quam detuleras plenissime examinari per Dei sacerdotes.
PL 13, 918Bあなたが自分を神の独り子の僕と認めるなら、決してその威光を否むことはなく、その僕たちをあるときは密かに、あるときは公然と殺せと命ずることもなかったはずである。だが、あなたは闇を愛する者であり、まさに闇そのものであって、あなたの行いが悪いがゆえに、あなたが持ち出した案件を神の司教たちによって十分に審理させることを望まなかった。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.342
Cur noluisti? nisi quia timueris opus tuum publicari serpentinum. Dum sumus in corpore, inquit apostolus, peregrinamur a Domino : ex fide enim ambulamus non per speciem: audemus etiam bonam voluntatem habentes magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum, et contendimus sive absentes sive praesentes placere illi.
PL 13, 918Cなぜ望まなかったのか。あなたの蛇のごとき所業が公になるのを恐れたからにほかならない。使徒は言う、「我々は体にある間、主から離れて旅をしている。我々は信仰によって歩み、見えるものによって歩むのではないからである。それゆえ我々は、善き意志をもって、むしろ体から離れて旅し、主のもとにいることを敢えて望み、離れていても共にいても、主に喜ばれようと努める」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.343
Nam omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque propria corporis, secundum quod gessit sive bonum sive malum (II Cor. V, 6) . Et Constantius haereticus dicis: Damnate, Christiani, Christianum.
PL 13, 918C「我々はみな、キリストの法廷の前にあらわにされねばならず、おのおのが、善であれ悪であれ、体によってなしたことに応じて報いを受ける」(二コリント5:6)。それなのに、異端者コンスタンティウスよ、あなたは言う、「キリスト教徒たちよ、キリスト教徒を断罪せよ」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.344
Cur hoc dicis? nisi quia fundere sanguinem justorum, derelinquere etiam Deum et suscipere idololatriam hoc esse optimum censueris?
PL 13, 919Aなぜそう言うのか。義しい者たちの血を流し、神を捨てて偶像崇拝を受け入れることこそ最善だと、あなたが判断したからにほかならない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.345
Sed iterum te obsecro piissime cognoscas imperator, cum sis et unici Filii Dei negator, et in eum credentium persecutor, si non compar illis inveniaris, quorum in Actibus apostolorum describitur nequitia: Cum magna dissensio esset inter illos, timens tribunus ne raptus fuisset Paulus ab illis, jussit exercitum descendere, et rapere eum in castris.
PL 13, 919Aだが、いと敬虔な皇帝よ、重ねてあなたに願う、あなたは神の独り子を否む者であり、彼を信じる者たちを迫害する者である以上、使徒言行録にその悪行が記されている者たちと同列に見いだされないか、よく考えるがよい。「彼らの間に大きな争いが起こったので、千人隊長はパウロが彼らに引き裂かれるのを恐れ、兵士たちに降りて行って、彼を兵営に連れて来るよう命じた」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.346
Sequenti autem nocte assistens ei Dominus ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic oportet te etiam Romae testificari.
PL 13, 919A「次の夜、主が彼のそばに立って言った。『勇気を出せ。汝はエルサレムで私について証ししたように、ローマでも証しせねばならない』。」
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.347
Facta autem die, collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt se dicentes, neque manducare, neque bibere, donec occiderent Paulum.
PL 13, 919A「夜が明けると、ユダヤ人のある者たちが集まり、パウロを殺すまでは飲み食いしないと誓って言った」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.348
Erant autem fere quadraginta, qui hanc conjurationem fecerant, qui et accesserunt ad principes sacerdotum, et indicaverunt dicentes: Devotionem vovimus nos nihil gustare in totum, donec occidamus Paulum: nunc ergo vos colligite concilium, et notum facite tribuno, ut deducat eum ad vos, quasi de eo diligentius quaesituros: nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere eum (Act. XXIII, 10) .
PL 13, 919B「この謀議を企てた者は四十人ほどであった。彼らは祭司長たちのところに行って告げた。『我々は、パウロを殺すまでは何も口にしないと、誓いを立てた。それゆえ今、汝らは議会を召集し、千人隊長に知らせて、彼について、より詳しく調べるかのように、彼を汝らのもとに連れ出させよ。我々は、彼が近づく前に殺す用意がある』」(使徒言行録23:10)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.349
Si non Dei sacerdotem isto petiisti genere Athanasium, nisi non aliud finxisti te agere, et aliud perficere disposueras, potes ne negare non eodem adverso spiritu te quoque agi, quo sunt acti atque agantur Judaei?
PL 13, 919Bあなたが神の司教アタナシオスをこのような仕方で狙ったのではなく、別のことを装いながら別のことを企てていたのでなければ〔底本の構文は崩れている。「装ったことと企てたことが別でなかったのなら」と取る余地もあるが、前者と解した〕、あなたもまた、ユダヤ人が動かされ今も動かされているのと同じ敵対する霊に動かされていることを、否むことができようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.350
Nisi etenim illo fuisses excitatus spiritu contra nos Deo servientes, numquam sine dubio absentem damnari, et quidem innocentem mandares.
PL 13, 919B実際、神に仕える我々に対してその霊に駆り立てられていなかったなら、あなたは決して、不在の者を、しかも無実の者を断罪せよと命じなかったはずである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.351
Sed haec sic ego saepe repeto, tamquam etiam ipse, cum interdum vacas a furoris stimulis, non consideres omnibus te modis ita a justitiae regula exorbitasse, ut nec in Actibus apostolorum videre potueris, petentibus Judaeis ad Paulum necandum beatum, hominem gentilem praesidem Festum minime coetui Judaeorum commodasse assensum, sed tam ipsos, nec non et Paulum se in unum auditurum posse pollicitum: gentilis servavit aequitatis jus, tu vero destruxisti: aut aequitas est damnare inauditum, interficere absentem, audientiam vero negare justo ei homini, cui omnis testis sit Dei populus, quod enim false fuerit petitus a te ac tuis, Christianus a vobis Arianis.
PL 13, 919Cだが私がこれをしばしば繰り返すのは、あなた自身が、ときおり怒りの刺激から解放されているときにも、あらゆる点で正義の規範から外れてしまっていることを考えてみないかのようだからである。あなたはそこからあまりに外れてしまったので、使徒言行録に記された次のことさえ見ることができなかった。すなわち、ユダヤ人が聖なるパウロを殺すように求めたとき、異邦人である総督フェストゥスは、ユダヤ人の集まりに同意を与えることは決してせず、彼ら自身もパウロも、ともに自分が聞くと約束したのである〔底本は auditurum posse。ミーニュの脚注は posse を esse と読む〕。異邦人は公平の法を守り、あなたはそれを壊した。それとも、弁明を聞かれていない者を断罪し、不在の者を殺し、神の民がみな証人となる義しい人に弁明の機会を拒むことが公平なのか〔「あるいは」以下、底本の構文は崩れている〕。その人は、あなたとあなたの仲間によって偽って訴えられたのであり、キリスト教徒が諸君アレイオス派によって訴えられたのである〔この末尾の節は崩れており、係りが定かでない。このように取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.352
Ergo, ut dicere coeperam, quae fuerint inter Judaeos et Paulum beatum gesta a Festo, accipe. Festus autem cum venisset in provinciam praeses, ascendit Hierosolymam, insidias tendentes, ut eum interficerent in via.
PL 13, 920Aでは、始めたとおり、フェストゥスとユダヤ人と聖パウロの間で行われたことを聞け。「フェストゥスは総督として属州に着くと、エルサレムに上った。待ち伏せを仕掛ける者たちは、道で彼を殺そうとしていた〔底本はこのとおりで、ユダヤ人がフェストゥスに訴え出た次第を欠き、構文が途切れている。ミーニュの脚注も、ここに脱文があり、古ラテン訳から補うべきだとする。「彼」はパウロ〕」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.353
Festus ergo, respondit Paulum quidem servari in Caesarea, se autem maturius proficisci. Itaque qui inter vos sunt, descendant, et, si quod est in viro crimen, accusent eum.
PL 13, 920A「フェストゥスは答えて、パウロはカイサリアに留め置かれており、自分は間もなくそこへ出発すると言った。『それゆえ、汝らのうちの者たちは下って行き、この人に何か罪があれば訴えよ』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.354
Demoratus ergo inter eos non plus quam octo aut decem dies, descendit Caesaream, et altero die sedit pro tribunali, et jussit citari Paulum: qui cum adductus esset, circumsteterunt eum Judaei, qui a Hierosolymis descenderant, multa et gravia crimina objicientes, quae probare non poterant: Paulo autem rationem reddente, quod neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem aliquid deliquerit (Ib. XXV, 1) .
PL 13, 920A「彼らのもとに八日か十日ほどしか留まらず、カイサリアに下り、翌日、法廷に座して、パウロを呼び出すよう命じた。彼が連れて来られると、エルサレムから下って来たユダヤ人たちが彼を取り囲み、多くの重い罪状を突きつけたが、立証することはできなかった。パウロは弁明して、ユダヤ人の律法に対しても、神殿に対しても、カエサルに対しても、何も罪を犯していないと言った」(使徒言行録25:1)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.355
Ethnicus aequitatis viam inter beatum Paulum et cohomicidas tuos Judaeos tenuit, et tu desideriis malarum meditationum tuarum parere cupiens aequitatem justitiamque tollendam ex sensibus censueras nostris.
PL 13, 920B異邦人は、聖パウロとあなたの同じ人殺しの仲間であるユダヤ人との間で、公平の道を守った。ところがあなたは、悪しき企みの欲望に従うことを望んで、公平と正義を我々の心から取り去ろうと決めたのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.356
Sed quomodo istud facere potueramus quod tu fieri cogebas contra justitiam? qui meminissemus scriptum: Nolite judicare secundum personam, sed justum judicium judicate.
PL 13, 920Bしかし、あなたが正義に反して行わせようとしたことを、どうして我々が行えたであろうか。我々は、こう書かれているのを覚えていたのに。「人を偏り見て裁くな。義しい裁きによって裁け」〔この引用の引照(ヨハネ7:24)は、底本では次の節の頭に刷られている〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.357
Damnate inauditum (Jo. VII, 24) , quo dixisti tempore, cur non memoratus es dixisse Nicodemum: Numquid lex nostra judicat de homine, nisi audiat ab ipso et cognoscat quid fecerit (Ibid. 51) ? Cur noluisti audiri quem reum mortis dixisti, nisi quia falsa detulisses?
PL 13, 920Bあなたは「弁明を聞かれぬ者を断罪せよ」(ヨハネ7:24〔底本はこの位置に刷るが、前の節の引用「人を偏り見て裁くな…」の引照である〕)と言ったが、そのとき、ニコデモが言ったことをなぜ思い出さなかったのか。「我々の律法は、本人から聞き、その行ったことを知るのでなければ、その人を裁くだろうか」(ヨハネ7:51)。あなたが死に値する者と言った人を、聞かれることをなぜ望まなかったのか。偽りを持ち出したからにほかならない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.358
Dicit Dominus ad Judaeos: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur, quoniam mendax est et pater ejus (Ib. VIII, 44) .
PL 13, 920C主はユダヤ人たちに言う、「偽りを語る者は自分のものから語る。偽り者であり、偽りの父だからである」(ヨハネ8:44)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.359
Et tu, cum mendax esse clarueris, aestimas non te esse filium mendacis, et audes filius mendacis resistere veracibus fallax Domini sacerdotibus? sacrilegus tu audes, quem advertamus esse latronem atque furem illum, quem praeostenderit Dominus dicens: Amen, amen dico vobis, qui non intrat per januam in ovile ovium, sed qui ascendit per aliam partem, ille fur est et latro (Joan. X, 1) .
PL 13, 920Cあなたは偽り者であることが明らかになったのに、偽りの子ではないと思い、偽りの子でありながら、欺く者として、主の真実な司教たちに逆らおうとするのか。瀆聖者のあなたが。あなたは、主があらかじめ示した、あの盗人、あの泥棒だと我々は見て取る。主は言う、「まことに、まことに汝らに言う、門を通って羊の囲いに入らず、ほかのところから昇る者は、盗人であり泥棒である」(ヨハネ10:1)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.360
Porrexisti quidem manus ad Christi oves antichristo vindicandas; sed ut es agnitus fur atque latro, es vitatus atque rejectus. Cur te vel consacrilegum tuum Georgium non sunt secutae oves Dei?
PL 13, 921Aあなたはたしかに手を伸ばして、反キリストのためにキリストの羊を奪い取ろうとした。だが盗人、泥棒と見破られたために、避けられ、退けられたのである。なぜ、神の羊たちは、あなたも、あなたと同じ瀆聖者であるゲオルギオスも、ついて行かなかったのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.361
Cur illum, quem esse Alexandrinorum fortissime es dolens episcopum, sequuntur? nisi quia illum quidem instituerit illis episcopum Deus, te vero atque Georgium ad mactandas ut latrones et fures immiserit diabolus.
PL 13, 921Aなぜ、あなたがアレクサンドリア人の司教であることを最も強く悲しんでいるその人に、彼らはついて行くのか。神が彼らのために彼を司教に立て、あなたとゲオルギオスを、盗人、泥棒として羊を屠らせるために悪魔が送り込んだからにほかならない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.362
Qui intrat per januam, inquit, pastor est ovium: huic ostiarius aperit, et oves audiunt vocem ejus, et suas oves vocat nominatim, et educit illas; et cum suas omnes ejecerit, ad illas vadit, et oves eum sequuntur, quia noverunt vocem ejus; alterum non sequuntur, sed fugiunt ab illo, quia nesciunt ejus vocem (Ibid. 2) .
PL 13, 921A「門から入る者は羊の牧者である」と彼は言う、「門番はその者に門を開き、羊はその声を聞く。彼は自分の羊をその名で呼んで連れ出し、自分の羊をすべて外に出したのち、それらのもとに行く。羊は彼について行く。その声を知っているからである。ほかの者にはついて行かず、かえってその者から逃げる。その声を知らないからである」(ヨハネ10:2)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.363
Quia igitur tu non intraveris per januam in ecclesiam, latro esse conspiceris atque fur: non enim nosti Dei Filium ut dicas te intrasse per januam: siquidem ille eos diceret et fures et latrones, quia et tunc non fuerunt in ejus clementiam divinam credentes, nec deinceps essent credituri, et aliter fuissent erudire oves illius tentaturi.
PL 13, 921Bあなたは門を通って教会に入ったのではないから、盗人、泥棒と見られるのである。あなたは神の子を知らないのだから、自分は門を通って入ったと言うことはできない。彼が彼らを泥棒、盗人と呼んだのは、彼らが当時すでにその神的な慈しみを信じておらず、その後も信じようとはせず、別の仕方で彼の羊を教え込もうと試みるはずだったからである〔底本の最後の節は構文が崩れている。このように取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.364
Igitur cum tu hinc doctrinam spargens insanam sis, quod enim non in eum credideris, utique esse latro ille atque fur, qui jam tunc praeostendebaris, ex blasphemis tuis manifestissime comprobaris.
PL 13, 921Bそれゆえ、あなたはここから狂った教えをまき散らしている以上、彼を信じなかったのだから、すでにあのとき前もって示されたあの盗人、泥棒がまさにあなたであることは、あなたの冒瀆によって最もはっきり証明される。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.365
Quod ita esse probat sequentia pronuntiationis: ait ad illos Jesus: Amen, amen dicos vobis, ego sum janua ovium. Omnes quicumque venerunt ante me, et fures sunt et latrones, sed non audierunt illos oves.
PL 13, 921B続く宣言がそれを証している。イエスは彼らに言った、「まことに、まことに汝らに言う〔底本は dicos。dico と読む〕、私は羊の門である。私より前に来た者はみな、盗人であり泥棒である。羊は彼らに聞かなかった」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.366
Ego sum janua ; si quis per me intraverit, salvus erit, et intrabit, et pascua inveniet; fur non venit, nisi ut furetur (Ibid. 7) .
PL 13, 921C「私は門である。だれでも私を通って入るなら、救われ、入り、牧草を見いだす。盗人は、盗むためでなければ来ない」(ヨハネ10:7)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.367
O tu itaque fur, qui ad hoc intrasse Dei inveniaris ovile, ut videlicet fuisses furatus et interficeres, qua adhuc voce poteris dicere: Debet non esse episcopus Athanasius Alexandrinorum, sed Georgius, quando videas te Georgium, vel cunctos consacrilegos vestros non esse aliud nisi fures ac latrones? suos Deus servos pastores esse voluit supra gregem, ut te ac tuos cognoscentes latrones esse ac fures pellerent.
PL 13, 921Cおお、神の囲いに、盗み殺すために入ったと見いだされる盗人よ。あなたとゲオルギオス、また諸君の瀆聖の仲間がみな盗人、泥棒にほかならないと見ていながら、「アレクサンドリア人の司教はアタナシオスであってはならず、ゲオルギオスであるべきだ」と、あなたはなお、どの口で言えるのか。神は、あなたとあなたの仲間が盗人、泥棒であると見抜いて追い払うように、自らの僕たちを群れの上の牧者としようと望んだのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.368
Sed tu idcirco te ac tuos, pulsis nobis Dei ordinatis judicio, praeesse gregi dominico censuisti, quo possis libere in Dei grassari gregem. Cum sis talis, mirari non poterimus quia dixeris puniendum absentem Dei cultorem.
PL 13, 921Cしかしあなたは、神の裁きによって任じられた我々を追い出して、あなたとあなたの仲間を主の群れの上に立てるべきだと判断した。神の群れを思うままに荒らすためである。あなたがそのような者である以上、不在の神の崇拝者を罰せよとあなたが言ったことを、我々は不思議に思うことができない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.369
Neque enim retinere potueras dixisse Dominum: Si diligitis me, mandata mea servale : et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum nec agnoscit; vos agnoscitis eum, quoniam vobiscum manet et in vobis est (Ibid. XIV, 15) .
PL 13, 922A主が「汝らが私を愛するなら、私の戒めを守れ〔底本は servale。servate と読む〕。私は父に願い、父はもう一人の弁護者を汝らに与える。真理の霊が、永遠に汝らとともにいるためである。世はこの霊を受けることができない。見もせず知りもしないからである。汝らはこの霊を知っている。汝らとともにとどまり、汝らの内にいるからである」(ヨハネ14:15)と言ったことを、あなたは覚えておくことができなかったのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.370
Sed dic, oro te, quomodo possit in nobis habitare Spiritus sanctus paraclitus, si tuam vel patris tui fecissemus voluntatem? Infra etiam, Qui audit, inquit, praecepta mea, et custodit illa, ille est qui me diligit.
PL 13, 922Aだが、あなたに尋ねたい、あなたやあなたの父の意志を我々が行ったなら、聖なる霊、パラクレートスが我々の内に住むことがどうしてできようか。下にもこうある、「私の戒めを聞いて守る者、その者が私を愛する者である」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.371
Qui autem me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam illum, et ostendam illi meipsum. Ait illi Judas non Scarioth : Domine quid factum est, quod manifestas te nobis, et non huic mundo?
PL 13, 922A「私を愛する者は、私の父に愛され、私もその者を愛し、その者に自分を現す」。イスカリオテでないユダが彼に言った、「主よ、汝が世にではなく、我々に自分を現そうとするのは、どうしたことか」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.372
Respondit Jesus et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum custodiet, et Pater meus diliget illum, et ad illum veniemus, et apud eum manebimus. Qui non me diligit, sermones meos non custodit (Ibid., 21) .
PL 13, 922Bイエスは答えて彼に言った、「私を愛する者は、私の言葉を守る。私の父もその者を愛し、私たちはその者のところに来て、その者のもとにとどまる。私を愛さない者は、私の言葉を守らない」(ヨハネ14:21〔ミーニュの引照(21節)は、前節から始まる引用の起点を示す。この節は14:23–24にあたる〕)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.373
Ex his Domini pronuntiationibus, quam inimicus noster exstiteris, potest conjici: Qui audit mandata mea et custodit illa, ille est qui me diligit (Ibid.) .
PL 13, 922B主のこれらの宣言から、あなたが我々の敵であることが推し量れる。「私の戒めを聞いて守る者、その者が私を愛する者である」(ヨハネ14)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.374
Quomodo dilexisse nos eum monstrabamus, si, ut tu, mandata ejus calcaremus? calcans es etenim dominica mandata; cumque ille servari sanxerit, tu non tantum non esse servanda mandes, sed et ipsum negari praecipias: aut quomodo me Pater ipsius, propterea quod servaverim mandata Filii ejus, amare poterit, si damnem innocentem?
PL 13, 922Bもし、あなたのように、彼の戒めを踏みにじるなら、我々が彼を愛していることをどうして示せようか。あなたは主の戒めを踏みにじっている。彼が守るべしと定めたのに、あなたは守るなと命ずるだけでなく、彼自身を否めと命じている。あるいは、私が無実の者を断罪するなら、その子の戒めを守ったからといって、彼の父が私を愛することがどうしてありえようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.375
Dicit Filius Dei: Si quis me diligit, sermonem meum custodiet, et Pater meus diliget illum, et ad illum veniemus, et apud illum manebimus (Ibid. 23) : et tu dicis, esca ignis apostata, Damnate innocentem.
PL 13, 922C神の子は言う、「私を愛する者は、私の言葉を守る。私の父もその者を愛し、私たちはその者のところに来て、その者のもとにとどまる」(ヨハネ14:23)。それなのにあなたは言う、火の餌食となる背教者よ、「無実の者を断罪せよ」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.376
Quo genere Dei diligere inventi fuissemus Filium, si contra mandata ipsius jugularemus virum justum?
PL 13, 922C義しい人を彼の戒めに逆らって殺すなら、我々はどのような仕方で、神の子を愛する者と見いだされたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.377
Quomodo fieri poterat ut diligeret nos Pater, et venirent Pater et Filius, et mansitare dignati fuissent in nobis, si rescindentes Domini mandata, tua sacrilegi praecepta custodiremus?
PL 13, 922C主の戒めを破って、あなたの瀆聖の命令を守るなら、父が我々を愛し、父と子が来て、我々の内にとどまることを良しとしたなどということが、どうしてありえたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.378
Conspice, Constanti, invidus ille amator tuae voluntatis diabolus a quali nos gloria per te clientem suum pellere tentaverit, nisi nobis Domini subveniret pietas; te jam non hominem, quem Deus fecit ad imaginem et similitudinem suam, sed coenum esse omnium cloacarum considerantes, calcaremus tuas sacrilegas jussiones.
PL 13, 922Cコンスタンティウスよ、見よ。あなたの意志を愛するあの妬み深い悪魔が、あなたというその手先を通して、どれほどの栄光から我々を追い払おうと試みたかを。主の慈しみが我々を助けなかったなら、そうなっていたのである。あなたをもはや、神が自らの像と似姿に造った人間ではなく、あらゆる汚水溜めの泥であると見なして、我々はあなたの瀆聖の命令を踏みにじるであろう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.379
Quis etenim nolit, nisi vobis Arianis infelicior, a Dei unico Filio diligi? Quis est qui nolit amari ab ejus Patre?
PL 13, 923A実際、アレイオス派の諸君よりも不幸な者でなければ、神の独り子に愛されることを望まない者があろうか。その父に愛されることを望まない者があろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.380
Quis qui Patris et unici ejus Filii templum esse recuset? quae utique consequi non potest, qui sicut tu et homicida fuerit et sacrilegus: consequi sane tu etiam poteris, si conversus vere poenitueris.
PL 13, 923A父とその独り子の神殿となることを拒む者があろうか。もっとも、あなたのように人殺しであり瀆聖者であった者は、これらを得ることができない。ただし、あなたも、真に立ち帰って悔い改めるなら、確かに得ることができる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.381
Dicit adhuc Dominus: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Majorem hanc charitatem nemo habet, ut animam suam ponat pro amicis suis. Vos amici mei estis, si feceritis quod praecipio vobis.
PL 13, 923A主はなお言う、「これが私の戒めである。私が汝らを愛したように、汝らも互いに愛し合え。友のために自分の命を捨てること、これより大きな愛はだれにもない。私が汝らに命ずることを行うなら、汝らは私の友である」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.382
Jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV, 12) . Et iterum: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi, et posui vos ut eatis et fructificetis, et fructus vester maneat, et quodcumque a Patre meo petieritis in nomine meo, det vobis (Ibid. 16) .
PL 13, 923A「もはや汝らを僕とは呼ばない、友と呼ぶ」(ヨハネ15:12)。また言う、「汝らが私を選んだのではない。私が汝らを選び、汝らを立てた。行って実を結び、汝らの実がとどまるためである。また、私の名によって父に求めるものは何でも、父が汝らに与える」(ヨハネ15:16)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.383
Quomodo poterimus esse amici unici Filii Dei, si contra interdictum illius pietatis damnaverimus absentem, interfecerimus innocentem? Quomodo fructus noster augmenta crementorum facere poterit?
PL 13, 923B彼の慈しみの禁令に背いて不在の者を断罪し、無実の者を殺したなら、我々は神の独り子の友となることがどうしてできようか。我々の実が増し加わることがどうしてありえようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.384
Quomodo quicquid petierimus in nomine ejus, accipiemus a Patre, si, ut tu cogebas, non solum cultorem ejus puniremus, sed et ipsum negaremus?
PL 13, 923Bあなたが強いたように、彼を崇める者を罰するだけでなく、彼自身を否むなら、彼の名によって求めるものを何でも父から受けることがどうしてできようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.385
Tito viro Deo dicato scripsisse beatum apostolum non inveneras de episcopi irreprehensibili officio, quod sit dignum praebere Deo, ut homicidas nos effici cuperes?
PL 13, 923B神に献げられた人テトスに聖なる使徒が書いた、司教の咎なき務め、神にささげるにふさわしい務めについての言葉を、あなたは、我々を人殺しにしたいと望んでいながら、読んだことがなかったのか〔底本の文は構文がやや崩れている。このように取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.386
Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigas, et constituas per civitates presbyterium, sicut ego tibi disposui.
PL 13, 923B「このことのために、私はあなたをクレタに残した。欠けているところを正し、私があなたに指示したとおり、町ごとに司祭団を立てるためである」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.387
Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusationem luxuriae, aut non subjectum : oportet enim episcopum sine crimine esse sicut dispensatorem Dei, non protervum , non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpilucrum ; sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem id quod secundum doctrinam est, fidem verbi, ut potens sit exhortari in doctrina, et contradicentes revincere.
PL 13, 923C「もし、咎のない者、一人の妻の夫、信仰ある子らをもち、放蕩の告発を受けず、また従わない者でもない者がいるなら〔立てよ〕〔non subjectum の係りが定まらない。このように取った〕。司教は神の管理者として咎がなく、傲慢でなく、短気でなく、酒におぼれず、人を打たず、不正な利をむさぼらない者でなければならない。かえって、客をもてなし、親切で、慎み深く、義しく、聖く、自制し、教えに従った信仰の言葉をしっかり保ち、教えをもって勧め、反対する者たちを論駁できる者でなければならない」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.388
Sunt enim multi etiam non subditi, vaniloqui, et deceptores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet redargui, qui universas domos evertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia (Tit. I, 5) .
PL 13, 924A「実際、従わない者、むなしい話をする者、欺く者が多い。割礼を受けた者の中にことに多い。彼らは論駁されねばならない。彼らは、不正な利のために、教えてはならないことを教え、家々を丸ごと覆す」(テトス1:5)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.389
Cum igitur talem voluerit episcopum fieri, qui hanc tenentem viveret viam justitiae, qua tu auctoritate ad excludenda mandata beati apostoli nova praecepta dare dignatus es, ea videlicet, quae ex diaboli esse noscantur orta voluntate?
PL 13, 924A使徒は、この義の道を保って生きるような者が司教となることを望んだのである。それなのにあなたは、いかなる権威によって、聖なる使徒の戒めを退けるために新しい命令を与えることを良しとしたのか。それは、悪魔の意志から生じたと知られるものにほかならない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.390
Apostolus me non iracundum, non percussorem vult fieri, et tu me homicidam vis effici? Quibus ex rebus potest colligi Spiritum sanctum locutum ore beati apostoli, spiritum vero nequam locutum ore vestro Arianorum.
PL 13, 924A使徒は私が短気でなく、人を打たない者になることを望むのに、あなたは私を人殺しにしようとする。これらのことから、聖なる霊は聖なる使徒の口で語り、邪悪な霊はアレイオス派たる諸君の口で語ったと、推し量ることができる。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.391
Conspicis interea mandasse apostolum, ut vos veritati resistentes indentemini episcopi interventu, ut per sanam doctrinam vestra punita esset blasphemia.
PL 13, 924Bあなたは見ているであろう、使徒が、真理に逆らう諸君が司教の介入によって打ち砕かれ〔底本は indentemini。ミーニュの脚注は、これを indentare(歯で砕く)から来る語とし、「打ち砕かれる」の意に取る〕、健全な教えによって諸君の冒瀆が罰せられるようにと命じたことを。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.392
Non ad hoc beati apostoli protuli dictum, oportere episcopum sine crimine esse, ut me peccatorem negarem, cum et meam norim conscientiam, et dicere audiam Job illum justum: Quis enim mundus a sordibus? nemo, etiam si unius diei sit vita ejus in terra (Job. XIV, 4) ; Joannem etiam beatum advertam dicere: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) .
PL 13, 924B私が使徒のあの言葉、司教は咎がなくあるべしという言葉を持ち出したのは、自分が罪人であることを否むためではない。私は自分の良心を知っており、義しいヨブが「汚れから清い者がだれかいようか。だれもいない。たとえ地上での命がただ一日であっても」(ヨブ記14:4)と言うのも聞き、聖ヨハネも「罪がないと言うなら、我々は自らを欺いており、真理は我々の内にない」(一ヨハネ1:8)と言うのに気づいているからである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.393
Non ergo iccirco apostoli praeceptum protuli, ut, qui meminerim me peccatorem, praedicarem esse sine sordibus, sed ut tu, quam sit malum quod praeceperis fieri, posses advertere.
PL 13, 924B私は、自分が罪人であることを覚えている者として、汚れがないと宣べるために使徒の戒めを持ち出したのではない。あなたが命じたことがどれほど悪いかを、あなたが悟れるようにするためである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.394
Juvenes, inquit, similiter hortare ut sobrii sint in omnibus, per omnia teipsum formam praebens bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, in sermone sanum, irreprehensibilem, ut adversarius revereatur, nihil habens quid dicere malum de nobis (Tit. II, 6) .
PL 13, 924C「若者たちにも同じく、あらゆることにおいて慎むよう勧めよ。あらゆる点で、あなた自身が善き行いの手本となり、教えにおいて、清廉において、重厚において、言葉において健全で、非の打ちどころがなくあれ。敵対する者が、我々について何も悪く言うことがなく、畏れ入るためである」(テトス2:6)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.395
Quomodo me formam bonorum operum aliis praebuissem, si sanguinem Dei servi fudissem? Quomodo doctrinam integram, quam tradiderunt apostoli, praedicantem me Dei populus cognosceret, si haeresim tuam suscepissem, si denique vel in hypocrisi satellitis tuis pseudoepiscopis Arianis communicarem?
PL 13, 925A神の僕の血を流したなら、私が他の人々に善き行いの手本を示すことが、どうしてできたであろうか。あなたの異端を受け入れたなら、あるいは偽善にせよ、あなたの手先であるアレイオス派の偽司教たちと交わりを持ったなら、神の民が、私は使徒たちが伝えた完全な教えを宣べていると、どうして認めたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.396
Quomodo possit sermo meus proferri sanus, irreprehensibilis, si evangelicam atque apostolicam deserens fidem tuam suscepissem blasphemiam? Quomodo adversarius revereri potuerat?
PL 13, 925A福音と使徒の信仰を捨てて、あなたの冒瀆を受け入れたなら、私の言葉が健全に、非の打ちどころなく語られることが、どうしてありえたであろうか。敵対する者が畏れ入ることが、どうしてありえたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.397
Quomodo de me nihil possit dicere mali, cum si tibi acquiescendum censuissem, et homicidam et sacrilegum me factum comprehendisset?
PL 13, 925Aあなたに従うべきだと考えたなら、敵対する者は、人殺しにして瀆聖者となった私を捕らえたであろうに、その者が私について何も悪く言えないということが、どうしてありえようか〔底本は cum si…。構文が崩れている。comprehendisset の主語は前節の「敵対する者」と取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.398
Iterum, cum moneret, servos dominis suis subditos esse debere: Illuxit enim, inquit, gratia Dei salvatoris nostri omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et pie, et juste vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem in adventum gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit pro nobis seipsum, ut liberaret nos ab omni iniquitate, et mundet sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum (Ibid. 11) .
PL 13, 925A再び、僕は主人に従うべきだと諭すときに、彼は言う、「実際、我々の救い主なる神の恵みが、すべての人に現れた。それは我々を戒め、不敬虔と世俗の欲を捨てて、この世で慎み深く、敬虔に、義しく生きるようにし、大いなる神、我々の救い主イエス・キリストの栄光の到来という祝福された望みを待たせるためである。キリストは、我々のために自分を与えた。我々をあらゆる不法から解き放ち、善き行いに熱心な、自分のものとなる豊かな民を清めるためである」(テトス2:11)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.399
Cum in his nos ambulare praeceperit bonis operibus, quid tibi visum est ut invitaris ad homicidium faciendum? Quomodo etenim abnegantes impietatem, pie et juste viventes conspici potueramus, si tecum fudissemus innocentis cruorem?
PL 13, 925B彼が、こうした善き行いのうちを歩むよう我々に命じた以上、あなたは何を考えて、殺人を行えと〔我々を〕誘うのか〔底本は invitaris。語形が崩れている。invitares と読んだ〕。あなたとともに無実の者の血を流したなら、不敬虔を捨て、敬虔に義しく生きる者と我々が見られることが、どうしてできたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.400
Sed et cum dicat iccirco se pro peccatis nostris tradidisse Dominum, ut nos eriperet ab operibus satanae, et constitueret ad hoc ut aemulatores essemus bonorum operum, si opus istud tuum et nos tecum perpetrati fuissemus, in qua essemus parte, nisi in qua sit Cain?
PL 13, 925Bまた、主が我々の罪のために自らを引き渡したと彼が言うのは、我々をサタンの業から救い出し、善き行いに熱心な者となるよう定めるためである。それなのに、あなたのこの業を我々もあなたとともに成し遂げたなら〔底本は perpetrati fuissemus。語形が崩れている〕、我々はカインのいる側のほかのどこにいることになろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.401
Illuxit enim, inquit, gratia Dei salvatoris nostri omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes impietatem ac desideria saecularia, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo (Ibid.) .
PL 13, 925C「実際、我々の救い主なる神の恵みが、すべての人に現れた。それは我々を戒め、不敬虔と世俗の欲を捨てて、この世で慎み深く、義しく、敬虔に生きるようにするためである」(テトス2)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.402
Et Constantius tu imperator dignaris dicere, simus impii, scelerati, perditi, maligni, iniqui, injusti.
PL 13, 925Cそれなのに皇帝コンスタンティウスたるあなたは、「我々は不敬虔で、悪党で、破滅した者、悪意ある者、不法な者、不義な者となろう」と言うことを良しとする。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.403
Ubi hanc spem inveniam beatam, quam me exspectare docet apostolus beatus, si non solum ipsius, qui omnem beatitudinem tribuere potens est, servos interemero, sed et ipsum negavero?
PL 13, 925Cあらゆる祝福を与えることのできる彼の僕たちを殺し、さらに彼自身を否むなら、聖なる使徒が私に待ち望むよう教えるあの祝福された望みを、私はどこに見いだせようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.404
Tu etenim utrumque facis, Constanti, quia et servos ejus persequeris atque interficis, et ipsum deserens idolis te mancipandum censueris. Cur ista geris, nisi quia tibi non illuxerit gratia Dei salvatoris nostri?
PL 13, 925C実際、コンスタンティウスよ、あなたはその両方を行っている。彼の僕たちを迫害して殺し、彼を捨てて、自らを偶像に身売りすべきだと判断したからである。なぜこのようなことをするのか。我々の救い主なる神の恵みがあなたに現れなかったからにほかならない。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.405
Si enim illuxisset, meminisses apostoli dicentis praeceptorum: Videte itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quia dies mali sunt.
PL 13, 925D現れていたなら、あなたは命令を与える使徒の言葉を思い出したはずである。「だから、どう慎重に歩むかよく見よ。愚か者としてではなく、知恵ある者として。時を贖え。日々は悪いからである」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.406
Propterea nolite effici imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Domini (Eph. V, 15) .
PL 13, 925D「それゆえ、無分別な者となるな。主の意志が何であるかを悟る者となれ」(エフェソ5:15)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.407
Si voluntas est Domini interficere innocentem, derelinquere fidem evangelicam, poterit non solum haec pars, sed et totum corpus epistolarum beati apostoli tuis patrocinium praebere praescriptionibus; sin minus favet praescriptionibus tuis nulla pars sacrarum scripturarum, est luce clarius manifestum te sub tenebrarum degere potestate; unde et effectum sit, ut nihil de sacris scripturarum hauseris fontibus, quod te potuisset a tantis removere periculis.
PL 13, 926A無実の者を殺し、福音の信仰を捨てることが主の意志であるなら、この箇所だけでなく、聖なる使徒の書簡の全体が、あなたの定めに支持を与えることができるであろう。だがそうでなく、聖なる書物のどの箇所もあなたの定めを後押ししないのなら、あなたが闇の力のもとに生きていることは、光よりも明らかである。それゆえ、あなたを大きな危険から遠ざけることのできたものを、あなたは聖なる書物の泉からまったく汲まなかったのである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.408
Si enim non te potestas tenebrarum sub sui redegisset ditione, profecto retineres quae Philippenses audiunt: Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram.
PL 13, 926A闇の力があなたを自らの支配の下に置いていなかったなら、あなたは確かに、フィリピの人々が聞いている言葉を覚えていたはずである。「兄弟たちよ、私にならう者となれ。我々を手本としてそのように歩む者たちに目を向けよ」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.409
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 17) .
PL 13, 926A「多くの者が歩んでいる。私は彼らのことをしばしば汝らに言ってきたが、今も涙とともに言う、彼らはキリストの十字架の敵であり、その行き着く先は滅びである。その神は腹であり、その栄光は恥にある。彼らは地上のことを思っている」(フィリピ3:17)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.410
Dicas cupio, prudentissime imperator, in quibus debemus effici coimitatores apostoli: doce apostata.
PL 13, 926Bいと思慮深き皇帝よ、我々が使徒にならう者となるべきなのはどの点か、あなたが述べることを望む。背教者よ、教えてみよ。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.411
Si homicida fuit apostolus, si blasphemus, si evangelicae fidei destructor, si sacrilegus; haec etenim omnia et antequam credidisset in unicum Dei Filium fecisse se profitetur; tu vero qui haec facis hodie, quae ille ante agnitionem unici Dei Filii faciebat, qua de re ausus fuisti jubere nobis Domini sacerdotibus, ut innocentem condemnaremus, ut haeresim tuam suscipientes, apostolicam fidem despueremus?
PL 13, 926B使徒が人殺しであり、冒瀆者であり、福音の信仰を破壊する者であり、瀆聖者であったのだとすれば、――これらをすべて、神の独り子を信じる前に行ったと彼自身が告白している――、あなたは、彼が神の独り子を知る前に行っていたことを、今日行っているのに、いかなる理由で、主の司教である我々に、無実の者を断罪せよ、あなたの異端を受け入れて使徒の信仰に唾を吐けと命ずることをあえてしたのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.412
Tu qua de re haec fieri praecepistis, quae contra formam apostoli sunt prolata, nisi quia sis ex inimicis crucis Christi, ex illis qui jam tunc designati fueratis ore sancti apostoli?
PL 13, 926B諸君は、使徒の手本に反することを行えと命じたが、それは何ゆえか。あなたが、キリストの十字架の敵の一人、すでにあのとき聖なる使徒の口によって示されていた諸君の一人だからにほかならない〔底本は tu(あなた)で始めながら、praecepistis、fueratis と複数の動詞を用いる。皇帝とその一派をまとめて呼んでいると取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.413
Te ne ac tuos audiremus, quorum finem dicit apostolus esse interitum? ut illos tuos satellites, qui derelinquentes formam traditam disciplinae, et regulam fidei per apostolos, tibi semet turpis lucri gratia tradiderint; illos qui plus mensae tuae copias fecerunt, quam ea, quae promittit suis Dominus; illos qui tui convivae esse delegerint, quam patriarcharum, prophetarum, apostolorum, vel martyrum; ad quos dicitur rectissime: Vester Deus venter est.
PL 13, 926C使徒がその行き着く先は滅びだと言う、あなたとその仲間に、我々は聞き従うべきなのか。使徒たちを通して伝えられた規律の手本と信仰の規範を捨てて、不正な利のためにあなたに身を売ったあなたの手先たち、主が自らの者たちに約束するものよりもあなたの食卓の豊かさを重んじた者たち、族長、預言者、使徒、殉教者たちの客となるよりもあなたの客となることを選んだ者たちにも聞き従うべきなのか〔底本の文は構文が崩れている。このように取った〕。彼らに向けては、まことに正しくこう言われる、「汝らの神は腹である」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.414
Examinate, dicit apostolus, bonum continete, ab omni specie mala continete vos (I Thess. V, 21) : et quia viderimus maledictam operam vestram Arianorum et vitaverimus, odio laboramus. Sed quam pulchrum est, quamque jucundum a te odiri, amari vero a Deo!
PL 13, 926C「吟味し、善いものを保て、あらゆる悪の様子から身を遠ざけよ」と使徒は言う(一テサロニケ5:21)。我々は諸君アレイオス派の呪われた業を見て避けたために、憎しみに苦しんでいる。だが、あなたに憎まれ、神に愛されることは、何と美しく、何と喜ばしいことか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.415
Repulisti nos e re commissa nobis, arbitratus potuisse te, quod Deus aedificavit, destruere.
PL 13, 926Dあなたは、神が築いたものを破壊できると思って、我々に委ねられた務めから我々を追い出した。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.416
Unicuique autem nostrum, ait Ephesiis scribens, data est gratia secundum mensuram dignationis Christi, propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
PL 13, 926Dエフェソの人々に書き送って彼は言う、「我々のおのおのに、キリストの好意の量りに従って恵みが与えられた。それゆえこう言う。『高きに昇り、捕らわれ人を連れ去り、人々に賜物を与えた』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.417
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? et qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia: et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores, et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitate fidei et agnitione Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad remedium erroris.
PL 13, 927A「昇ったとは、地の低いところに降ったということでなくて何であろうか。降った者は、すべてを満たすためにすべての天の上に昇った者と同じである。その者が、ある人々を使徒とし、ある人々を預言者とし、ある人々を福音宣教者とし、ある人々を牧者また教師として与えた。聖なる者たちを整え、奉仕の働きをさせ、キリストの体を建てるためである。ついに、我々はみな、信仰の一致と神を知ることにおいて、完全な人、キリストの満ち満ちた年齢の量りに達する。もはや我々は、波に揺られる幼子ではなく、人々の悪意、誤りへの手管にあって、あらゆる教えの風に運び回されることがない」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.418
Veritatem autem facientes in charitate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per juncturam subministrationis in mensuram uniuscujusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in charitate (Eph. IV, 7) .
PL 13, 927A「むしろ愛の内に真理を行って、すべてにおいて、頭であるキリスト、彼のうちに成長しよう。彼から、全身が組み合わされ、結び合わされ、おのおのの部分の量りに従って、あらゆる結び目が仕えるはたらきによって、体は成長し、愛の内に自らを建てる」(エフェソ4:7)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.419
Cum haec ita esse legis, cur fuisti ausus tollere pastores, quos gregi suo Deus voluerit praesse? cur? nisi ut te cum omni vento doctrinae possent Dei circumferre supra dominicum gregem pastores, ne fuissent ducti tamquam parvuli omni vento doctrinae?
PL 13, 927Bこれがこのとおりであることを読みながら、神がその群れの上に立つことを望んだ牧者たちを、なぜあえて取り除いたのか。なぜか。あなたとともに、あらゆる教えの風に神の牧者たちが主の群れの上で運び回されるようにするためにほかならない。幼子のようにあらゆる教えの風に導かれてしまったことであろう〔底本の文は構文が崩れている。ミーニュの脚注も、欠損があるか全く崩れた箇所で、うまく説明できないとする。このように取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.420
Accedentes ad fidem, ne vestra nequissimorum hominum astutia ad diaboli principis vestri remedia recederent ab apostolica evangelicaque fide, tulisti episcopos e plebibus, quibus praesumus divina dignatione, ad hoc utique ut doceres doctrinam non apostolicam sed haereticam.
PL 13, 927B信仰に近づいた者たちが、最も邪悪な人間である諸君の手管によって、諸君の頭である悪魔の手当てへと退いて使徒と福音の信仰から離れることのないよう〔「手当て」は remedia。前節の「誤りへの手管」と取れる。底本のまま〕、神の恵みによって我々が治める民の中から、あなたは司教たちを取り去った。それはもちろん、使徒の教えではなく異端の教えを教えるためであった。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.421
Vae tibi misero, per quem haec gerit satanas. Inveneras homo sapiens colorem aptum fallaciae tuae, quo nam modo posses Dei oves patri tuo defendere, qui tibi ut in his demoreris malis, jam illis jaculis, quibus Evae et Adae mentes sauciavit, cor tuum jaculavit, ad hoc videlicet, ut in hac temet pravitate constitueret.
PL 13, 927B哀れなあなたに災いあれ、サタンがあなたを通してこれらのことを行う。あなたは賢い人間として、自らの偽りにふさわしい口実を見いだした。どのようにして神の羊をあなたの父に守って〔defendere。「奪って」の誤りかとも思われるが、底本のまま〕引き渡せるかを。あなたがこうした悪にとどまるよう、あなたの父はすでに、エバとアダムの心を傷つけたあの矢であなたの心を射た。まさにこの邪悪のうちにあなたを据えるためである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.422
Inveneras, inquam, homo sapiens colorem aptum fallaciae tuae; quo nam modo posses dominicum depopulare gregem dicens: Peccavit Athanasius, et iccirco qui illum mecum interemerit, erit episcopus; qui insuper habendum censuerit, non erit: et qui damnabant Athanasium jungebantur pseudoepiscopis dogmatis tuae Arianae.
PL 13, 927C私は言う、あなたは賢い人間として、自らの偽りにふさわしい口実を見いだした。どのようにして主の群れを荒らすかについて、こう言うのである。「アタナシオスは罪を犯した。したがって、私とともに彼を殺す者は司教となる。〔この件を〕不問に付すべきだと考える者は、司教とならない」と〔qui insuper habendum censuerit は目的語が無く構文が崩れている。insuper habere を「顧みない、不問に付す」の意に取った〕。そして、アタナシオスを断罪する者たちは、あなたのアレイオス派の教えの偽司教たちに結びついた。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.423
Si qui tuam metuentes iram hoc egissent, triplex per te homicidam atque sacrilegum incurrebant crimen, sive quod innocentem damnarent, sive quod catholici haereticis communicarent, et in gregem Dei vos lupos intrare sinerent, cum dicat apostolus, iccirco datos pastores, ut omnis daemonum doctrina, quae per vos haereticos et omnes adversarios ecclesiae profertur, fuisset exclusa, atque in veritate currentes Dei servi eo usque mansissent immobiles, donec ad summam venirent perfectionem; et tu tenebra auferre dignatus es pastores judicio constitutos Dei, quo possis tu lupus convertere cunctos in diaboli amatoris tui praedam.
PL 13, 928Aあなたの怒りを恐れてこれを行った者がいたなら、人殺しにして冒瀆者であるあなたのせいで、三重の罪に陥ったのである。無実の者を断罪したこと、公同の者でありながら異端者と交わったこと、そして諸君狼が神の群れに入るのを許したことである。使徒は、牧者が与えられたのは、諸君異端者と教会のすべての敵によって持ち出される悪霊のあらゆる教えが締め出され、真理のうちを走る神の僕たちが、完成の極みに至るまで揺るがずにとどまるためだと言っている。ところが、闇であるあなたは、神が裁きによって立てた牧者たちを取り去ることをあえてした。狼であるあなたが、あなたを愛する悪魔の餌食へと皆を向けさせるためである〔この文は構文が崩れている。このように取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.424
Ut jam, inquit, non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad remedium erroris. Veritatem autem facientes in charitate crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus (Ibid., 14) .
PL 13, 928B「もはや我々は、波に揺られる幼子ではなく、人々の悪意、誤りへの手管にあって、あらゆる教えの風に運び回されることがない。むしろ愛の内に真理を行って、すべてにおいて、頭であるキリスト、彼のうちに成長しよう」(エフェソ4:14)と彼は言う。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.425
Quomodo possemus crescere in illo, si te secuti tenebram fuissemus, cum sis negans illum verum Deum esse, cum dicas illum non natum de substantia Patris, sed astruas factum ex nihilo?
PL 13, 928Bあなたは彼が真の神であることを否み、彼は父の実体から生まれたのではなく無から造られたと言い張っている。そのあなたに従って闇に従ったなら、我々は彼のうちに成長することがどうしてできたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.426
Quomodo potueramus crescere in illo, qui non ambulaturi eramus in veritate, ex quo te fuissemus apostatam secuti?
PL 13, 928Bあなたという背教者に従ってから、真理のうちを歩もうとしなくなったはずの我々が、彼のうちに成長することがどうしてできたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.427
Deinde cum dicat: Veritatem facientes crescamus in charitate (Ibid. 15) , et sit manifestum criminibus falsis petitum Dei sacerdotem per te ac tuos Athanasium, si ea, quae imperas, fecissemus, quomodo aut in veritate, aut in charitate currere conspecti fuissemus, qui et charitatem exstinxissemus, quam tenemus cum coepiscopo nostro Athanasio, et quia falso temperassemus crimini, et ipsi tibi fallaci in innocentis necem juncti tecum mereremur divina indignatione percuti?
PL 13, 928Bさらに、彼は「真理を行って愛のうちに成長しよう」(エフェソ4:15)と言っており、神の司教アタナシオスがあなたとあなたの仲間によって偽りの罪状で訴えられたことは明らかである。あなたの命ずることを我々が行ったなら、我々が同僚の司教アタナシオスと保っているこの愛を消し、偽りの罪状に従い、無実の者の殺害において、偽る者であるあなた自身と結ばれて、神の怒りに打たれるに値することになる。その我々が、真理のうちに、あるいは愛のうちに走っていると、どうして見られたであろうか〔この文は構文が崩れている。このように取った。ミーニュの脚注は、ラティーニが quia を qui と読むこと、temperassemus を obtemperassemus(従った)の意とすることを挙げる〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.428
Sic ergo, Constanti, aedificatur domus Dei per fallaciam, per sanguinis innocentium fusionem, per praedicationem blasphemam? Vae tibi qui ad hoc sis vivens, ut haec cuncta mala per te gerat diabolus.
PL 13, 928Cコンスタンティウスよ、神の家はこのように、偽りによって、無実の者の血を流すことによって、冒瀆的な宣教によって建てられるのか。あなたに災いあれ。あなたは、悪魔がこれらすべての悪をあなたを通して行うために生きているのだ。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.429
Tu mihi dicis: Puni innocentem, derelinque fidem catholicam, atque suscipe venena haeresis meae, et est apostolus dicens: Hoc itaque dico et testificor in Domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellectu, alienati a vita Dei, per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum (Eph. IV, 17) .
PL 13, 929Aあなたは私に言う、「無実の者を罰せよ。公同の信仰を捨てよ。わが異端の毒を受け入れよ」と。ところが使徒はこう言っている。「それゆえ私は、主において言い、証しする。もはや、異邦人がそのむなしい心で歩むように歩むな。彼らは知性が暗くなり、神の命から疎外され、彼らの内にある無知のゆえに、その心の盲目のゆえにそうなっている」(エフェソ4:17)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.430
Cui obediam vestrum? tibine an apostolo? tibine apostatae sacrilego, an illi qui jam fudisse sanguinem propter unicum Dei inveniatur Filium?
PL 13, 929A二人のどちらに私は従うのか。あなたにか、使徒にか。瀆聖者の背教者であるあなたにか、神の独り子のために血を流したと見いだされるあの人にか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.431
Quem vestrum sequar? tene templum daemonum, an illum Dei templum? te qui operibus tuis aut Judaeum, aut ethnicum esse declaras, an illum qui jam consecutus sit per hanc quam exsecraris fidem regna coelestia?
PL 13, 929A二人のどちらに私はついて行くのか。悪霊の神殿であるあなたにか、神の神殿であるあの人にか。自らの行いによってユダヤ人か異教徒であることを示すあなたにか、あなたが憎むこの信仰によって天の国をすでに得たあの人にか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.432
Si enim non tu operibus tuis gentilem te esse manifestas, poteris defendere, quod enim non digne haec te contra proferantur.
PL 13, 929Aあなたが自らの行いによって異邦人であることを示していないなら、これらのことがあなたに向けて、ふさわしくなく持ち出されていると主張できるであろう〔この文の係りは定かでない。このように取った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.433
Primo quia sis negans Dei Filium, gentilis aut Judaeus nobis es: deinde cum proscribis, deportas, torques, falsis criminibus innocentes oneras, interficis, non inveniri poteris Christianus, qui per viam suam Dei esse homo cognoscatur, sed utique unus de illis, de quibus per apostolum dicit Dei Spiritus, quod enim sint in vanitate mentis suae, insensati, alienati a vita Dei, per caecitatem cordis ipsorum (Ibid. 18) .
PL 13, 929B第一に、あなたは神の子を否むのだから、我々にとって異邦人かユダヤ人である。次に、あなたが追放を宣告し、流刑に処し、拷問し、偽りの罪で無実の者たちを責め立て、殺す以上、キリスト教徒、すなわち自らの道によって神の人と知られる者と見いだされることはなく、使徒を通して神の霊が語る者たち、「そのむなしい心にあり、無分別で、神の命から疎外され、その心の盲目のゆえにそうなっている」者たち〔底本の最後の節は構文が崩れている。ミーニュの脚注は、ルキフェルが少し前にこの節をより詳しく引いていること(「知性が暗くなり…彼らのうちにある無知のゆえに」)を指摘する〕の一人であることは明らかである(エフェソ4:18)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.434
Quando ergo haec caecati gerere corde voce apostoli manifestentur, quae tu geris, qua fronte audes sanis corde ac mente dicere, Errastis; fallax veracibus, Mendaces estis?
PL 13, 929Bあなたが行っていることが、使徒の声によって、心の盲目になった者たちの行いとして明らかにされているのに、あなたは、心と精神の健全な者たちに向かって、「あなたがたは誤っている」、欺く者が真実な者たちに向かって、「あなたがたは偽り者だ」と言う、その厚かましさはどこから来るのか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.435
Apostolus (Ibid. 21) , Sicut est veritas, dicit, in Jesu, deponentes secundum pristinam conversationem veterem hominem eum, qui corrumpitur secundum concupiscentiam erroris .
PL 13, 929B使徒は言う(エフェソ4:21)、「イエスにある真理のとおり、以前の生き方に従って、迷いの欲によって滅びていく古い人を脱ぎ捨てよ」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.436
Renovamini autem spiritu sensus vestri, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitiam et sanctitatem et veritatem. Deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque ad proximum suum.
PL 13, 929C「汝らの心の霊において新たにされ、神にかたどって義と聖と真理のうちに造られた新しい人を着よ。偽りを捨てて、おのおの隣人に真実を語れ」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.437
Ubi haec praetermisisti monita salutaria, quae nos custodire hortatur apostolus? Quomodo etenim deposuisse veterem hominem, et novum hominem eum, qui secundum Deum sit, induisse reperiri potueramus?
PL 13, 929C使徒が我々に守るよう勧めるこれらの有益な戒めを、あなたはどこで見過ごしたのか。実際、我々が古い人を脱ぎ、神にかたどって造られた新しい人を着たと認められることが、どうしてできたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.438
Quomodo manentes in justitia et sanctitate et veritate conspecti fuissemus, qui injusta tecum gerentes eum novum hominem, qui sit creatus secundum Deum, exstinxissemus, et illum veterem, qui corrumpitur secundum erroris concupiscentiam, ut ante corrumpebatur, quam Deum nosse coepisset, iterum portare coepissemus?
PL 13, 929Cあなたとともに不義を行って、神にかたどって造られた新しい人を消し、神を知り始める前に古い人が滅びていったように、迷いの欲によって滅びるあの古い人を、再び身にまとい始めたなら、我々が義と聖と真理のうちにとどまる者と見られることが、どうしてできたであろうか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.439
Ista etenim cuncta faciunt, quae tu facis, non Dei domestici, sed satellites antichristi: Deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque ad proximum suum, quia sumus invicem membra (Ibid. 25) .
PL 13, 930A実際、あなたが行うこれらすべてを行うのは、神の家の者ではなく、反キリストの手先である。「偽りを捨てて、おのおの隣人に真実を語れ。我々は互いに肢体なのである」(エフェソ4:25)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.440
Si fuisses de ecclesiae Dei membris, mihi crede quod numquam mendacium pertulisses ad ecclesiam; sed quia sis illius homo, qui deceperit Adam per fallaciam et Evam, iccirco pertulisti mendacium, ut nos sic circumscriberes, quomodo circumscripserit diabolus primoplastos homines.
PL 13, 930Aあなたが神の教会の肢体であったなら、私を信じよ、あなたは決して偽りを教会に持ち込まなかったであろう。だがあなたは、偽りによってアダムとエバを欺いたあの者の人であるから、偽りを持ち込んだのである。悪魔が最初に造られた人間たちを欺いたように、我々をだますためである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.441
Tu dixisti: Damnate Athanasium, quia graviter deliquit, alioquin in reatu eritis maximo apud Deum. Suscipite Arii fidem, et vivetis in aeternum.
PL 13, 930Aあなたは言った、「アタナシオスを断罪せよ。彼は重い罪を犯したからである。さもなくば、あなたがたは神の前で最大の罪責を負う。アレイオスの信仰を受け入れよ。そうすれば永遠に生きる」と。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.442
Accipe quae etiam amantissimus tibi circa Adam et Evam egerit, et invenies haec te nunc gerere circa nos, quae et ille tunc gesserit circa illos (Gen. II, 25) .
PL 13, 930Bあなたを最も愛するあの者がアダムとエバに対して行ったことを聞け。そうすれば、あの者がそのとき彼らに対して行ったことを、あなたが今我々に対して行っていると分かるであろう(創世記2:25〔次の節の引用の引照が、この位置に刷られている〕)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.443
Et erant, inquit in Genesi Moyses, ambo nudi tunc Adam et mulier ejus, et non confundebantur. (Ib. III, 1) . Serpens autem erat sapientior omnibus bestiarum quae erant. Et infra: (Ibid.) .
PL 13, 930Bモーセは創世記で言う、「アダムとその妻は二人とも裸であったが、恥じなかった」(創世記3:1〔底本は次の引用の引照をこの位置に刷る〕)。「蛇は、存在するすべての獣のうちでもっとも賢かった」。そして下にこうある(創世記3)〔底本は引照だけを刷り、引用は次の節から始まる〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.444
Et dixit serpens mulieri: Quid quia dixit Dominus Deus ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso?
PL 13, 930B「蛇は女に言った、『主なる神が、園のどの木からも食べてはならないと言ったのは、どういうことか』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.445
Et dixit mulier serpenti: Ex omni ligno quod est in paradiso edemus, de fructu autem ligni quod est in medio paradisi dixit Deus: Non manducabitis ex eo, sed nec tangetis eum, ne moriamini.
PL 13, 930B「女は蛇に言った、『我々は園のどの木からも食べてよい。ただ、園の中央にある木の実については、神は言った、「それを食べてはならない。触れてもならない。死ぬといけないから」』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.446
Dicimus tibi loco serpentis persuadenti nobis ut inauditum damnemus, ut innocentem jugulemus; praecepit Dominus innocentem et justum non interficiendum. Et dixit serpens mulieri: Non moriemini (Ibid. 4) .
PL 13, 930B我々は、蛇の代わりをするあなたに言う。あなたは、弁明を聞かれぬ者を断罪せよ、無実の者を殺せと我々を説き伏せようとしているが、主は、無実の者、義しい者を殺してはならないと命じた。「そして蛇は女に言った、『汝らは死なない』」(創世記3:4)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.447
Sciebat enim Deus quia quacumque die manducaveritis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum.
PL 13, 930C「『神は知っているのである、汝らがそれを食べる日に、汝らの目が開け、汝らは善悪を知る、神々のようになることを』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.448
Dicentem itaque istum serpentem per te ad nos, Magis eritis justi si fuderitis sanguinem justum, magis eritis beati si apostolicam evangelicamque anathematizantes fidem Arianam susceperitis perfidiam, calcatur propitio Deo in te quidem jam a nobis fallaciam ipsius scientibus; sed tibi nos dolere est testis Deus, propterea quod per te semet constituerit ad nos circumscribendos.
PL 13, 930Cあなたを通してこの蛇が我々に言うのである、「義しい血を流すなら、汝らはいっそう義しくなる。使徒と福音の信仰を呪って、アレイオス派の不信を受け入れるなら、汝らはいっそう幸いになる」と。その偽りを我々はすでに知っており、神の恵みによってあなたにおいてそれを踏みにじっている。ただ、あなたのことでは、我々は痛んでいる。それは神が証人である。蛇があなたを通して自らを立て、我々を欺こうとしたからである〔この文は構文が崩れている。ミーニュの脚注は、Dicentem を受ける語が欠けているか、破格のまま calcatur に続くとする。後者に従った〕。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.449
Constat etenim tunc per semetipsum aggressum Adam et Evam. Deprecor te ne haec graviter accipias, quae salutis tuae causa proferantur.
PL 13, 930C実際、あのときは、彼が自ら直接アダムとエバを襲ったことは明らかである。あなたの救いのために語られるこれらのことを、重く受け取らないでほしい。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.450
Dolere etenim te arbitror quod dixerim per te nos aggressum serpentem, et quod te multis in locis inter eos posuerim qui fuerint dicti serpentes. Considera operam tuam et illorum, et si non unum vos esse cognoveris corpus, dicito me non juste haec dicere.
PL 13, 931Aあなたは、私が、蛇があなたを通して我々を襲ったと言ったこと、またあなたを多くの箇所で、蛇と呼ばれた者たちの中に置いたことを、痛く思っていると私は思う。あなたの所業と彼らの所業を考えよ。諸君が一つの体であると認めないなら、私がこれを正しくなく言っていると言うがよい。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.451
Tuos magistros in perfidia Judaeos audis certe in sacris evangeliis serpentes saepe dictos a Domino, serpentes generamina viperarum (Matth. XXIII, 33) . Unde hoc nomine vocari meruerunt? certe propter nequam opus illorum, certe propter incredulitatem suam.
PL 13, 931Aあなたは、不信仰におけるあなたの師であるユダヤ人たちが、聖なる福音書で主にしばしば蛇と呼ばれていることを、確かに耳にしている、「蛇ども、蝮の子らよ」(マタイ23:33)。彼らはなぜこの名で呼ばれるにふさわしかったのか。確かに、その邪悪な行いのゆえに、確かにその不信仰のゆえにである。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.452
Inde et Joannes Baptista, Progenies viperarum (Ibid. III, 7) , dicit ad eos, quis monstravit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo dignos fructus poenitentiae.
PL 13, 931Aそれゆえ洗礼者ヨハネも、彼らに「蝮の子らよ」(マタイ3:7)と言い、「迫り来る怒りから逃れよと、だれが汝らに示したのか。ならば悔い改めにふさわしい実を結べ」と言う。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.453
Ut ex illis ergo, qui in unicum crediderunt Filium Dei, qui vias correxerunt suas, meruerint filii effici lucis, alii vero serpentes dicuntur, ita et tu, nisi fructus feceris dignos poenitentiae, nisi tuas vias correxeris, filius viperae atque serpentis diceris.
PL 13, 931B神の独り子を信じ、自らの道を正した者たちは光の子らとなるにふさわしいとされ、そうでない者たちは蛇と呼ばれる。それと同じように、あなたも、悔い改めにふさわしい実を結ばず、自らの道を正さないなら、蝮と蛇の子と呼ばれるであろう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.454
Quis etenim Dei servorum non te homicidam atque blasphemum esse cernens non eo vocet nomine quo vocentur Judaei? quis te e Deum timentibus dubitabit, quod es, pronunciare, quando videat scribas, pharisaeos et principes Judaeorum iccirco serpentes dici, quia et prophetarum fuderunt sanguinem et unicum negaverint Dei Filium?
PL 13, 931B実際、神の僕たちのうち、あなたが人殺しであり冒瀆者であると見て、ユダヤ人が呼ばれるその名であなたを呼ばない者がいようか。神を畏れる者たちのうち、書記、ファリサイ人、ユダヤ人の指導者たちが、預言者たちの血を流し神の独り子を否んだがゆえに蛇と呼ばれていることを見て、あなたをあなたのままに言い表すことを、ためらう者がいようか。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.455
Cum haec ita se habeant, superest ut factorum tuorum geras poenitentiam, advertens Deum suae clementiae misericordiam omnibus a viis recedentibus malis praestitisse, habens formam Ninevitarum, quos si fueris imitatus, ita opem misericordiae consequaris necesse est.
PL 13, 931B事情がこのようである以上、残るのは、あなたが自らの所業を悔い改めることである。神が、悪しき道から離れるすべての者に慈しみの憐れみを示したことに気づき、ニネベの人々を手本とせよ。彼らを倣うなら、あなたは憐れみの助けを必ず得る。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.456
Quocirca accipe quae fuerint gesta, vel ipsi, praedicatione Jonae territi, quae fecerint. Praeceptum est, inquit sacra scriptura, ceto, et rejecit Jonam super terram (Jon. II, 11) .
PL 13, 931Cそこで、何が起こったか、また、ヨナの宣教に恐れをなした彼ら自身が何をしたかを聞け。聖書は言う、「大魚に命じられ、大魚はヨナを地の上に吐き出した」(ヨナ2:11)。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.457
Et factum est verbum Domini ad Jonam iterum, dicens (Ibid. III, 1) : Surge et vade in Ninive civitatem magnam, et praedica in ea secundum praedicationem priorem, quam ego locutus sum ad te. Et surrexit Jonas et abiit in Ninive, secundum quae locutus est Dominus ei.
PL 13, 932A「主の言葉が再びヨナに臨んで言った(ヨナ3:1)。『立って、大きな町ニネベに行き、私があなたに語った先の宣教に従って、そこで宣べよ』。ヨナは立って、主が彼に語ったとおりにニネベに行った」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.458
Erat autem Ninive civitas magna adeo sicut iter tridui. Et coepit Jonas introire in civitatem sicut iter dici unius, et praedicavit, et dixit: Adhuc triduo, et Ninive subvertetur.
PL 13, 932A「ニネベは三日の道のりほどの大きな町であった。ヨナは町に入り始め、一日の道のりほど進んで、宣べて言った、『あと三日で、ニネベは滅ぼされる』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.459
Et crediderunt viri Ninivitae Deo, et praedicaverunt jejunium, et vestierunt se cilicio a maximo usque ad minimum eorum: et pervenit verbum usque ad regem Ninive, et surrexit de sede sua, et abstulit a se stolam suam, et circumdedit se cilicium, et sedit super cinerem.
PL 13, 932A「ニネベの人々は神を信じ、断食を宣言し、大きい者から小さい者に至るまで粗布をまとった。この知らせはニネベの王に届き、王は座から立ち、衣を脱ぎ、粗布をまとい、灰の上に座った」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.460
Et praedicatum est a rege Ninive et a magistratibus illius, dicens: Homines et pecudes et boves et oves nihil gustent, sed nec vescantur, et aquam non bibant.
PL 13, 932B「王とその高官たちによって宣言された。『人も家畜も、牛も羊も、何も口にしてはならず、食べてもならず、水も飲んではならない』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.461
Et circumdederunt se cilicia homines, et proclamaverunt homines et pecudes apud Deum instanter, et reversi sunt unusquisque a via sua mala, et ab iniquitate manuum suarum, dicentes: Quis scibit si poenitebitur Deus, et avertet ab ira furoris sui, et non peribimus?
PL 13, 932B「人々は粗布をまとい、人も家畜も、ひたすら神に叫んだ。おのおのがその悪しき道と、手の不法から立ち帰って言った、『神が悔いて、その激しい怒りを収め、我々が滅びないかどうか、だれが知ろう』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.462
Et vidit Deus operam illorum, quia reversi sunt unusquisque a via sua mala: et poenituit Deum de malignitate, qua locutus est facere eis, et non fecit.
PL 13, 932B「神は彼らの行いを見た。おのおのがその悪しき道から立ち帰ったからである。神は彼らに行うと語っていた災いを悔いて、行わなかった」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.463
Et contristatus est Jonas tristitia magna, et confundebatur: et oravit apud Deum dicens (Ibid. IV, 1) : O Domine, nonne haec sunt verba mea cum adhuc essem in terra! ideo praeoccupaveram fugere in Tharsis, quoniam scivi quia tu miserator et benevolus, patiens, et misericors, et poenitens in malignitatibus.
PL 13, 932B「ヨナは非常に悲しみ、恥じた。そして神に祈って言った(ヨナ4:1)、『ああ主よ、これは私がまだ自分の国にいたときに言った言葉ではないか。だから私は先にタルシシュへ逃げようとしたのだ。汝が憐れみ深く、恵み深く、忍耐強く、慈しみ深く、災いを悔いる者であると知っていたからである』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.464
Et infra: Et dixit Deus ad Jonam (Jon. II, 9) : Si valde contristatus es tu super cucurbitam, valde contristatus sum usque ad mortem. Et dixit Dominus: Tu pepercisti cucurbitae, in qua non laborasti, neque nutristi eam, quae sub nocte nata est, et per noctem perit.
PL 13, 932Cそして下にある、「神はヨナに言った(ヨナ2:9〔底本のまま〕)。『汝がとうごまのことで深く悲しむなら』。『私は死に至るまで深く悲しんでいる』〔底本はヨナの答えを導く語を欠き、神の言葉に続けて刷る。ミーニュの脚注によれば、ラティーニとガランドはここに Et dixit(すると彼は言った)を補う。後半はヨナの答えと取った〕。主は言った、『汝は、自分が労せず、育てもせず、夜のうちに生え、夜のうちに滅んだとうごまを惜しんだ』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.465
Ego autem non parcam in Ninive civitatem magnam, in qua habitant plus quam centum viginti millia hominum, qui non sciverunt dexteram aut sinistram ?
PL 13, 933A「『しかし私は、右も左も知らない十二万人以上の人々が住む大きな町ニネベを惜しまないだろうか』」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.466
Et tuam, Constanti, operam malignam si rejecisse te viderit Deus, si vias tuas perditas correctas perspexerit, et te in omnibus reformatum esse viderit, mihi crede, quia in ingenti felicitate esse inter Dei famulos incipies.
PL 13, 933Aコンスタンティウスよ、神があなたが悪しき所業を捨てたのを見、あなたの滅びの道が正されたと認め、あなたがすべてにおいて改まったのを見るなら、私を信じよ、あなたは神の僕たちのうちで大いなる幸いを得はじめるであろう。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.467
Habes praeterea beatissimi Pauli apostoli exemplum, ne forte ut ille geras haec per ignorantiam, quod enim mox ut te converteris ad unicum Dei Filium confitendum, veniam tuorum facinorum, ut illi, ita tibi sit tributurus: ipsum sequere, ipsius apprehende viam, ipsum Philippensibus loquentem audi, et quisnam fuerit ante agnitionem, et quantam beatitudinem post agnitionem consequi meruerit. (Phil. III, 4) Si quis autem putat se fiduciam habere in carne, ego magis circumcisione octava die de genere Israel, tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, secundum zelum persequens ecclesiam, secundum justitiam quae in lege est conversatus, cum essem sine querela, quae mihi fuerunt lucra, haec existimavi propter Christum detrimenta.
PL 13, 933Aさらに、いと祝福された使徒パウロの例がある。もしやあなたも彼のように無知のゆえにこれらを行っているのなら、あなたが神の独り子を告白するよう立ち帰るやいなや、〔神は〕彼に与えたように、あなたにも所業の赦しを与えるであろう〔この句は構文が崩れている。ne forte … quod enim … をこのように取った〕。彼にならえ、その道をつかめ、フィリピの人々に語る彼の言葉を聞け。彼が知る前に何者であり、知ったのちにどれほどの祝福を得るにふさわしいとされたかを(フィリピ3:4)。「肉に頼る根拠があると思う者があるなら、私はそれ以上にある。八日目に割礼を受け、イスラエルの民、ベニヤミンの部族、ヘブライ人のうちのヘブライ人、律法についてはファリサイ人、熱心さについては教会を迫害する者、律法にある義については、非の打ちどころがなかった。私にとって利益であったものを、キリストのゆえに損失と思うようになった」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.468
Verumtamen omnia arbitror detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Jesu Domini nostri, propter quem omnia detrimenta passus sum, et arbitror stercora ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae est ex lege, sed illam quae per fidem Jesu Christi, quae ex Deo est justitia in fide, ad agnoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus, cooneratus morte ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem ejus, quae est a mortuis.
PL 13, 933B「いや、私は、我々の主キリスト・イエスを知ることのあまりのすばらしさのゆえに、すべてを損失とさえ思っている。彼のゆえに私はすべてを失ったが、それらを芥と思う。キリストを得、彼のうちにあると認められるためである。私は、律法による自分の義ではなく、イエス・キリストへの信仰による義、すなわち信仰に基づいて神から来る義を持つ。彼を知り、その復活の力と、その苦難にあずかることを知り、その死にあやかって〔底本は cooneratus。語形が崩れている。「〔死と〕同じ形にされて」の意に取った〕、何としても死者からの復活に達したいのである」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.469
Sicut et jam dictum est, istum imitare, istum sequere, ut quia et ille fuerat, quod tu nunc, hoc est persecutor ecclesiae, negator unici Filii Dei, inveniaris sic ad consequenda regna coelestia fuisse conversus a perfidia ad fidem suscipiendam catholicam, sic te transitum fecisse de morte ad vitam.
PL 13, 934Aすでに言ったとおり、この人にならい、この人にしたがえ。彼があなたが今あるとおりの者、すなわち教会の迫害者、神の独り子を否む者であったように、あなたも、天の国を得るために、不信仰から公同の信仰を受け入れることへと立ち帰り、こうして死から命へと移った者と見いだされるように。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.470
Illum etenim per ignorantiam Dei fuisse persecutum ecclesiam, adhuc accipe etiam Timotheo aperiente de semetipso: (I Tim. I, 8.) Scimus autem quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens hoc quia justo lex non est posita: injustis autem, et inobedientibus, et impiis, et peccatoribus, et scelestis, et profanis, parricidis et matricidis, homicidis, impudicis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi.
PL 13, 934Aこの人が神を知らなかったがゆえに教会を迫害したことは、なおテモテに宛てて彼自身が自分について明かす言葉からも聞け(一テモテ1:8)。「律法は、人がそれを正しく用いるなら善いものである。義しい者のために律法は定められたのではないと知っているからである。不義な者、従わない者、不敬虔な者、罪人、悪人、俗悪な者、父殺し、母殺し、殺人者、淫行者、男色者、人さらい、偽り者、偽誓者、そのほか健全な教えに反することのために定められている。この教えは、祝福された神の栄光の福音に従うもので、私に委ねられたものである」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.471
Et gratias ago ei qui confortavit me Christo Jesu Domino, quod fidelem me aestimavit, ponens in ministerium; qui prius fueram blasphemus, et persecutor, et injuriosus, sed misericordiam sum consecutus, quod ignorans feci in incredulitate.
PL 13, 934B「私は、私を強めた者、主キリスト・イエスに感謝する。主は私を忠実な者と見なして、務めに就けた。私は以前は冒瀆者、迫害者、侮辱する者であったが、憐れみを受けた。信仰がないときに、知らずに行ったからである」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.472
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Jesu.
PL 13, 934B「我々の主の恵みは、キリスト・イエスにある信仰と愛とともに、あふれるほどに満ちた」。
Pro sancto Athanasio libri II 2.0.473
Ita et tu ex persecutore, ex injurioso et blasphemo beatus et vere Deo charissimus effici poteris, si ut Paulus beatus verum Dei Filium esse Jesum Christum credideris, si semper illum cum Patre regnasse ac regnaturum, hoc est, sine initio et sine fine confessus fueris, si unam aeternitatem habere Patrem et Filium et Spiritum sanctum clamantibus sacris scripturis non restiteris; si denique unam habere deitatem Patrem ac Filium et Spiritum sanctum credideris, crede mihi quod futurus sis in choro patriarcharum, prophetarum, apostolorum ac martyrum; alioquin tibi imputaturus, cum te torqueri cum diabolo et omnibus satellitibus ejus videre coeperis, cur has tam salubres admonitiones nostras despexeris.
PL 13, 934Bこうしてあなたも、迫害者、侮辱する者、冒瀆者から、幸いな者、真に神に最も愛される者となることができる。聖なるパウロのように、イエス・キリストが神の真の子であると信じ、彼がつねに父とともに支配してきたし、これからも支配する、すなわち始めなく終わりなく支配すると告白するなら、父と子と聖なる霊が一つの永遠をもつことに、聖なる書物が叫んでいるのに逆らわないなら、さらに、父と子と聖なる霊が一つの神性をもつと信じるなら、私を信じよ、あなたは族長、預言者、使徒、殉教者たちの群れに入るであろう。さもなければ、あなたが悪魔とそのすべての手先とともに苦しめられるのを見はじめるとき、我々のこれほど有益な諭しをなぜ軽んじたのかと、〔神は〕あなたに責めを負わせるであろう〔底本の最後の句は imputaturus とあり、主語が省かれている。神と補った〕。