諸家16–18世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Addenda ad S. Damasum

Pars I 第I項

Various · Addenda ad S. Damasum · PL 13, 417D · 18 sectiones

Addenda ad S. Damasum 1.0.1

1

Oratio. --Misericordiam tuam, Domine, quaesumus, nobis interveniente beato confessore tuo atque pontifice Damaso, clementer impende: nostrisque delictis ipsius propitiare suffragiis. P. Lect.

PL 13, 417D

祈り。――主よ、願わくは、汝の祝福された告白者にして教皇ダマススがとりなすことによって、汝の慈しみを我々に寛大に注げ。彼自身の執り成しによって、我々の罪過に慈悲深くあれ。P.〔底本の略記。応答の指示らしく、刷られたまま残す〕

Addenda ad S. Damasum 1.0.2

2

I. --Beatus Damasus, hujus nominis primus, natione Hispanus, patria Vimaranensis, ex Bracarensi provincia, patre Antonio, secundum Hieronymum in ecclesiastica Historia Liberio, secundum vero alios Felici II in pontificatu successit, anno Domini 369, sub Valentiniano et Valente imperatoribus.

PL 13, 417D

朗読 I.――祝福されたダマススは、この名の最初の者で、民族としてはスペイン人、出身地はブラカラ属州のギマランイス、父はアントニウスであった。ヒエロニュムスが『教会史』で述べるところではリベリウスに、他の者たちによればフェリクス二世に、教皇位において継いだ。主の年369年、皇帝ウァレンティニアヌスとウァレンスのもとでのことである。

Addenda ad S. Damasum 1.0.3

3

Sedit annis decem et octo, mensibus duobus, diebus decem. T. Lect. II. --Ursicinus autem, vel, ut alii legunt, Ursinus, Romanae Ecclesiae diaconus, Damasum sibi praelatum non ferens, in tantum furoris erupit, ut persuaso quodam imperito ac agresti episcopo, collecta turbulentorum et seditiosorum hominum manu, in basilica, quae Sicinini appellatur, episcopum se fieri extorqueret: legibus, ordine, et traditione perversis.

PL 13, 417D

在位は十八年二か月十日であった。T.〔底本の略記。P. と同じく応答の指示らしく、刷られたまま残す〕朗読 II.――ところでウルシキヌス、あるいは他の者たちが読むようにウルシヌスは、ローマ教会の助祭であったが、ダマススが自分の上に立てられたことに耐えられず、激昂のあまり、ある無経験で粗野な司教を説き伏せ、騒擾と暴動を好む者たちの一団を集めて、シキニヌスと呼ばれる聖堂で、自分が司教となるよう強要するまでに至った。法も、秩序も、伝統も踏みにじられた。

Addenda ad S. Damasum 1.0.4

4

Itaque cum non tantum suffragiis, sed etiam vi et armis res ageretur: multi utrimque ceciderunt. Ammianus Marcellinus ejus temporis historicus, refert centum triginta septem uno die, in basilica Sicinini peremptorum reperta fuisse cadavera.

PL 13, 418B

こうして事が、票によってだけでなく、暴力と武器によっても進められたので、双方に多くの者が倒れた。当時の歴史家アンミアヌス・マルケリヌスは、一日に、シキニヌスの聖堂で殺された者の遺体が百三十七体見つかったと伝えている。

Addenda ad S. Damasum 1.0.5

5

Denique sacerdotum et populi consensu, Damasus confirmatus est: et Ursicinus ejectus ab Urbe, atque ad Neapolitanam Ecclesiam traductus. T. Lect.

PL 13, 418C

ついに司教たちと民の同意によって、ダマススは確立された。ウルシキヌスは都から追放され、ナポリ教会へ移された。T.

Addenda ad S. Damasum 1.0.6

6

III. --Damasus autem de adulterio per invidiam accusatus, facta synodo coram quadraginta quatuor episcopis se purgavit: a quibus innocens absolutus est, et accusatores ejus Concordius et Callixtus diaconi, damnati rejectique ab Ecclesia.

PL 13, 418C

朗読 III.――ところでダマススは、妬みから姦通で訴えられたが、教会会議を開き、四十四人の司教の前で自らの潔白を明らかにした。彼らによって無罪と免じられ、彼を訴えた助祭コンコルディウスとカリクストゥスは、断罪されて教会から退けられた。

Addenda ad S. Damasum 1.0.7

7

Certe beatus Hieronymus, in epistola ad Pammachium, non solum virum egregium, et in Scripturis eruditum, sed virginem etiam virginis Ecclesiae doctorem appellat. T. Lect.

PL 13, 418C

たしかに福者ヒエロニュムスは、パンマキウス宛の書簡で、彼をすぐれた人、聖書に通じた人と呼ぶだけでなく、処女なる教会の処女の教師とも呼んでいる。T.

Addenda ad S. Damasum 1.0.8

8

IV. --Tandem pacata Ecclesia, Damasus otio litterario delectatus, Vitas Pontificum omnium, qui ante se fuere, conscripsit, easque ad Hieronymum misit: et cum multa corpora Sanctorum perquirens invenisset, eorum tumbas carminibus adornavit.

PL 13, 418C

朗読 IV.――ついに教会が平穏になると、ダマススは文筆の余暇を楽しみ、自分より前にいた歴代の教皇すべての伝を書き記し、それをヒエロニュムスに送った。また聖なる者たちの多くの遺体を探し求めて見いだしたとき、その墓を詩で飾った。

Addenda ad S. Damasum 1.0.9

9

Elegans enim in componendis carminibus ingenium habuit. Multa brevia opuscula heroicis versibus composuit: Epistolas item multas. T. Lect. V. --Templa cultumque divinum auxit magnopere.

PL 13, 418D

彼は詩を作る優雅な才能を持っていたからである。英雄詩の韻律で多くの短い小品を作り、同じく多くの書簡も著した。T. 朗読 V.――聖堂と神への礼拝を大いに増し加えた。

Addenda ad S. Damasum 1.0.10

10

Duas enim basilicas aedificavit, alteram juxta theatrum, alteram via Ardeatina, ad catacumbas, dedicavit: et Platoniam, ubi corpora apostolorum Petri et Pauli aliquando jacuerant, et corpora sanctorum eo loci sepulta, versibus exornavit, ad posteritatis memoriam.

PL 13, 418D

二つの聖堂を建てたからである。一つは劇場のそばに、もう一つはアルデアティナ街道のカタコンベのそばに奉献した。またプラトニア、すなわち使徒ペトロとパウロの遺体がかつて横たわっていた所と、その場所に葬られた聖なる者たちの遺体を、後世の記憶のために詩で飾った。

Addenda ad S. Damasum 1.0.11

11

T. Lect. VI. --Basilicam vero, quam in honorem sancti Laurentii non longe a theatro Pompeiano condiderat, maximis muneribus ornavit: patina argentea pondo librarum viginti, hama argentea librarum quindecim, scypho argenteo anaglypho librarum decem: calicibus argenteis quinque, coronis argenteis quinque.

PL 13, 418D

T. 朗読 VI.――また、聖ラウレンティウスの栄誉のためにポンペイウスの劇場から遠くない所に建てた聖堂を、きわめて大きな贈り物で飾った。すなわち、重さ二十リブラの銀の皿、十五リブラの銀の水桶、十リブラの浮彫のある銀の杯、銀の聖杯五つ、銀の冠五つである。

Addenda ad S. Damasum 1.0.12

12

Domos quoque circa basilicam positas, fundum etiam Papyrianum agri Ferentinatis, fundumque Antonianum, et balnea non longe a templo posita, dono dedit. T. Lect.

PL 13, 419A

聖堂の周りに置かれた家々、フェレンティヌム地方のパピュリアヌスの地所、アントニアヌスの地所、聖堂から遠くない所にある浴場をも、寄進として与えた。T.

Addenda ad S. Damasum 1.0.13

13

VII. --Hic celebrato Romae concilio, Apollinarem Laodicensem et Timotheum discipulum ejus haereseos damnavit: quemadmodum legimus in Epistola ad episcopos Orientales ab eo missa: Legimus et alias ejus synodales epistolas: ut ad episcopos per Illyrium, et ad Paulinum Thessalonicensem episcopum, contra diversas haereses.

PL 13, 419A

朗読 VII.――彼はローマで教会会議を開き、ラオディキアのアポリナリスとその弟子ティモテウスを異端として断罪した。彼が東方の司教たちに送った書簡に読むとおりである。また、イリュリア一帯の司教たちへ、またテサロニケの司教パウリヌスへ、種々の異端に対して宛てた、彼の他の教会会議書簡をも読む。

Addenda ad S. Damasum 1.0.14

14

Hic instituit ut psalmi die noctuque alternis vicibus in Ecclesia canerentur, choro in duas partes diviso, et ut in fine psalmorum accineretur, Gloria Patri et Filio, et Spiritui sancto. Mandavit etiam, ut in principio celebrationis missarum, confessio diceretur.

PL 13, 419A

彼は、詩篇が昼も夜も、聖歌隊を二つに分けて、教会で交互に歌われるようにと定め、また詩篇の終わりに「父と子と聖なる霊に栄光あれ」が歌い添えられるようにと定めた。さらに、ミサの祝祭の初めに告白が唱えられるよう命じた。

Addenda ad S. Damasum 1.0.15

15

T. Lect. VIII. --Ad ejus quoque instantiam, Hieronymus psalterium juxta septuaginta interpretes emendavit, et per vigilias distinxit: cujus scriptis Damasus primus auctoritatem dedit.

PL 13, 419B

T. 朗読 VIII.――彼の強い求めによって、ヒエロニュムスは七十人訳に従って詩篇を訂正し、夜課ごとに区分した。ダマススは、その著作に最初に権威を与えた。

Addenda ad S. Damasum 1.0.16

16

Tunc enim Biblia Hieronymi legi coepta sunt, cum prius septuaginta interpretum scripta, tantummodo in pretio essent. Tu. Lect.

PL 13, 419B

このときから、ヒエロニュムスの聖書が読まれ始めた。それ以前は、七十人訳の書だけが重んじられていたのである。Tu.〔底本の略記。P.、T. と同じく応答の指示らしく、刷られたまま残す〕

Addenda ad S. Damasum 1.0.17

17

IX. --Ordinationes quinquies fecit, ex quibus presbyteros triginta et unum, diaconos undecim, episcopos per diversa loca numero sexaginta duos creavit. Mortuus est octogenarius, tertio idus Decembris: anno secundo Arcadii Augusti.

PL 13, 419B

朗読 IX.――叙階を五度行い、そのうち司祭三十一人、助祭十一人、種々の地の司教六十二人を立てた。八十歳で死んだ。12月のイドゥスの三日前〔11日〕、アルカディウス帝の第二年のことである。

Addenda ad S. Damasum 1.0.18

18

Sepultus est in basilica sua, via Ardeatina, juxta matrem suam, et germanam, et cessavit pontificatus dies unum et triginta. Tu.

PL 13, 419C

自らの聖堂に、アルデアティナ街道で、母と姉妹のそばに葬られた。教皇位は三十一日のあいだ空いた。Tu.