Fragmenta ex aliis operibus 1.1
Tanta enim et tam admirabilis in nos misericordiae Dei bonitas est, ut per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisimus obtinere mereamur.
PL 10, 723B神の憐れみの慈しみは、我々に対してこれほど大きく、これほど驚くべきものであるから、アダムの背きにおいて、あの最初の幸いなる創造の高貴さを、その者を通して我々は失ったが〔per quem … per eum の先行詞は定かでない。次文から悪魔と取ったが、アダムとも取れる〕、まさにその者を通して、失ったものをふたたび得るにふさわしいとされるほどである。
Fragmenta ex aliis operibus 1.2
Tunc enim diabolus invidens nocuit: nunc autem, cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia potestatis suae tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocat, cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat.
PL 10, 723Bそのときは悪魔がねたんで害を与えた。しかし今は、害を与えようと努めるとき、打ち負かされる。すなわち悪魔は、我々の肉の弱さを通して、自らの力のあらゆる矢を動かす。放縦へと燃え立たせ、酩酊へと誘い、憎しみへとそそのかし、貪欲へと駆り立て、殺戮へと備えさせ、悪口へといきり立たせるときに。
Fragmenta ex aliis operibus 1.3
Sed cum per firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per hujus victoriae gloriam; dictum enim ita est: Aut quomodo se emundabit natus ex muliere Job XXV, 4)?
PL 10, 723Bしかし、これらすべてのこっそり忍び込む刺激が、心の堅固さによって抑えられるとき、我々は、この勝利の栄光によって罪から清められる。というのも、このように言われているからである。「あるいは、女から生まれた者は、どのようにして自らを清めえようか」(ヨブ記25:4)。
Fragmenta ex aliis operibus 1.4
Quia non exstante hoste, non erit bellum: cessante deinde bello victoria deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta, non erit emundatio ulla vitiorum: quia his insidiis corporis nostri pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione purgamur.
PL 10, 723B敵が存在しなければ、戦いはないからである。戦いが止めば、勝利も欠けるであろう。我々に対して衝突してくる悪徳への勝利が得られなければ、悪徳からの清めは少しもないであろう。というのも、これらの待ち伏せにおいて我々の体を襲う海賊が打ち負かされるとき、我々は、我々に対して格闘する情念との争いによって浄められるからである。
Fragmenta ex aliis operibus 1.5
Memores igitur et conscii illa ipsa corpora nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam polluti et sordidi, nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus; gaudeamus nobis esse hostem, in cujus concertatione quodam concertationis nostrae bello dimicemus. Item.
PL 10, 723Cそれゆえ、まさにそれら我々の体があらゆる悪徳の材料であり、それによって我々は汚れ、けがれ、我々のうちに清いものも無垢なものも何一つ持たないことを覚え、自覚して、我々に敵がいることを喜ぼう。その敵との争いにおいて、我々は、我々の争いの一種の戦いを戦うのである。同じく。