Gesta Liberii papae 1.1
1. Fidei confessio. Anno regni Constantini regis nepotis Constantini magni viri erat quidam sacerdos Urbis nomine Liberius, pius praesul Christum praedicans, sicut et doctus fuerat a Marco episcopo urbis Romae, qui eum ordinavit diaconum in civitate in gremio basilicae Constantinianae, semper in Trinitate fixus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum praedicans, et laudans « Deum de Deo et lumen de lumine, totum a toto, plenum a pleno; non creatum, sed genitum; non ex nihilo, sed ex Patre, unius substantiae cum Patre: Spiritum vero sanctum Deum nostrum, non ingenitum neque genitum, non creatum neque factum, sed de Patre procedentem, Patris et Filii ( spiritum ), semper cum Patre et Filio coaeternum veneramur: unum tamen Deum, quia ex uno Patre totum quod Patris est Deus natus est Filius, et in Patre totum quod inest ( unus ms. quod est) , totum genuit Filium.
PL 8, 1388D1. 信仰の告白。大いなる人コンスタンティヌスの孫である王コンスタンティヌスの治世の年に、都のある司教がおり、名をリベリウスといった。敬虔な司教であり、キリストを宣べ伝え、ローマ市の司教マルクスから教えを受けていた。マルクスは彼を、市内のコンスタンティヌス聖堂の懐で助祭に叙階した。彼は常に三位一体に根ざして、父と子と聖なる霊を宣べ伝え、こう称えていた。「神からの神、光からの光、全体から全体、充満から充満。造られたのではなく生まれ、無からではなく父から、父と同一の実体。また聖なる霊は、我々の神として、生まれざるものでも生まれたものでもなく、造られたものでも作られたものでもなく、父から発出する、父と子の(霊)として、常に父と子とともに永遠であるものとして、我々は崇める。しかし神は唯一である。唯一の父から、父に属するすべてを持つ神として子が生まれたからであり、また父のうちに内在するもの(一つの写本では「あるもの」)のすべてを、父は子として生んだからである〔et in Patre totum quod inest 以下の構文は定かでなく、推定して訳した〕。
Gesta Liberii papae 1.2
Pater Filium generans, non minuit nec amisit plenitudinis suae deitatem. Totum autem, quod Deus pater est, id esse et Filium certissime confitentes cum Spiritu sancto unum Deum piissime confitemur.
PL 8, 1389A父は子を生みつつ、自らの充満の神性を減らさず、失いもしなかった。神である父であるそのすべてを、子もまたそうであると最も確かに告白しつつ、我々は聖なる霊とともに唯一の神を、最も敬虔に告白する。
Gesta Liberii papae 1.3
Credimus Jesum Christum Dominum nostrum Dei Filium, per quem omnia facta sunt quae in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, propter nostram salutem descendisse de coelo, qui nunquam desierit esse in coelo, et natum de Spiritu sancto ex Maria virgine.
PL 8, 1389A我々は、イエス・キリスト、我々の主、神の子を信じる。天と地にあるもの、見えるものも見えないものも、すべてがこの方を通して造られた。この方は我々の救いのために天から降り、しかも天にあることをやめたことは決してなかった。また聖なる霊によって、おとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれた。
Gesta Liberii papae 1.4
Verbum caro factum non amisit quod erat, sed coepit esse quod non erat, non demutatum, sed Deum permanentem, etiam hominem natum, non putative, sed vere, non aereum, sed corporeum, non phantasticum, sed carneum, ossa, sanguinem, sensum et animam habentem; ita verum hominem ut verum Deum, unum eumdemque verum hominem fuisse nullo modo ambigimus confitendum.
PL 8, 1389B言葉は肉となったが、かつてあったものを失わず、かつてなかったものになり始めた。変えられることなく、神にとどまり、さらに人として生まれた。見かけとしてではなく真に、空気のからだではなく肉体を、幻ではなく肉を持ち、骨、血、感覚、魂を有していた。真の人であることは真の神であることと同様であり、同じ一人の方が真の人であったと告白されるべきことを、我々はいささかも疑わない。
Gesta Liberii papae 1.5
Hunc eumdem Dominum Jesum Christum adimplesse Legem vel Prophetas, passum sub Pontio Pilato, crucifixum secundum Scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, assumptum in coelis, sedere ad dexteram Patris, inde venturum judicare vivos et mortuos exspectamus, et saeculum per ignem. » 2.
PL 8, 1389Bこの同じ主イエス・キリストが、律法または預言者を成就し、ポンティウス・ピラトゥスのもとで苦しみ、聖典に従って十字架につけられ、三日目に死者の中から復活し、天に上げられ、父の右に座し、そこから、生者と死者を裁くために来ると、また世を火によって(裁くと)、我々は待ち望む。」2.
Gesta Liberii papae 1.6
Constantinus a lepra mundatus. Constans Nicomediae baptizatus. Liberius relegatus Noellam.
PL 8, 1389Cコンスタンティヌスが癩病から清められる。コンスタンスがニコメディアで洗礼を受ける。リベリウスがノエラへ追放される。
Gesta Liberii papae 1.7
Hoc cum legisset ex libro antiquo, edoctus a libro Silvestri episcopi Romanorum, eo quod et publice praedicaret, quia (dele quia) in nomine Jesu Christi a lepra mundatum fuisse per Silvestrum Constantinum patruum Constantis; erat enim Constans non integre christianus, sed quasi tentator, baptizatus tamen in Trinitate, non tamen integre confitebatur Trinitatem.
PL 8, 1389C彼は古い書物からこれを読み、ローマ人の司教シルウェステルの書物から教えられていたので、また公然と、(この接続詞は削れ)コンスタンスの伯父コンスタンティヌスがイエス・キリストの名によってシルウェステルを通して癩病から清められたと宣べ伝えてもいたのである〔ミーニュは quia に「(dele quia)」と添えて刷る。quia を削れば、以下は praedicaret に係る不定詞句になる。これに従って訳した〕。というのも、コンスタンスは完全にはキリスト教徒ではなく、いわば誘惑者のようであり、三位一体において洗礼を受けてはいたが、三位一体を完全には告白しなかったからである。
Gesta Liberii papae 1.8
Baptizatus autem ab Eusebio Nicomediensi in Nicomedia in Aquilone villa. Hic vero dicebat, alios filios habuisse de Maria Joseph.
PL 8, 1389C彼はニコメディアのエウセビオスによって、ニコメディアの、アクイロの別荘〔in Aquilone villa は本文が崩れているらしく、大意で訳した〕で洗礼を受けたのである。この者は、ヨセフにはマリアから他の子らがいたと言っていた。
Gesta Liberii papae 1.9
Hoc cum audisset Liberius episcopus urbis Romae, coepit deridere eum, et clara voce accusare, et dicere ex omni virtute: « Non erit tuum regnum, quia non times Dominum Deum tuum. » Hoc cum multi referrent regi Constantio, iratus est vehementer, et jussit eum extra civitatem habitare.
PL 8, 1389Cローマ市の司教リベリウスはこれを聞き、彼をあざけり始め、大声で告発し、力のかぎり言った。「あなたの王国は続かないであろう。あなたは、あなたの主なる神を畏れていないからである。」多くの者がこれを王コンスタンティウスに伝えたので、彼は激しく怒り、リベリウスに都市の外に住むよう命じた。
Gesta Liberii papae 1.10
Habitabat autem ab urbe Roma milliario III, quasi exul in cymiterio Noellae via Salaria. 3. Liberius Damasum vicarium instituit. Petri amor post negationem. Chrisma in nomine Domini.
PL 8, 1389D彼はローマ市から三ローマ里のところ、サラリア街道沿いのノエラの墓地に、追放者のように住んでいた。3. リベリウスがダマススを代理に立てる。ペトロの愛は否認の後に。主の名による塗油。
Gesta Liberii papae 1.11
Veniens autem dies Paschae, vocavit universos presbyteros cives romanos et diaconos, et sedit in eodem cymiterio, et dixit: « Nolite timere quoniam vobiscum ego non habito in civitate Roma, sed habetis vicarium; ecce fratrem et presbyterum Damasum, cujus testimonium vos mihi perhibetis, cujus corpore et mente clara voce vos praedicatis. » Respondit autem Dionysius presbyter ad Liberium episcopum urbis Romae, et dixit: « Praesul sancte et innocens a corruptione et fortis in palmarium Christi, tu enim bene scis, quoniam Petrus apostolus quando negabat aegrotabat.
PL 8, 1390A復活祭の日が来ると、彼はローマ市民であるすべての司祭と助祭を呼び、同じ墓地に座って言った。「恐れるな。私は諸君とともに市には住んでいないが、諸君には代理がいる。見よ、兄弟にして司祭ダマススである。その証言を諸君は私に与え、その体と心を、諸君は大声で宣べ伝えている〔cujus corpore et mente clara voce vos praedicatis は構文も意味も定かでなく、字義どおり訳した〕。」ローマ市の司教リベリウスに、司祭ディオニュシオスが答えて言った。「聖なる司教よ、腐敗から無垢であり、キリストの棕櫚(勝利)において強き方よ、あなたはよく知っている。使徒ペトロが否認したとき、彼は病んでいた。
Gesta Liberii papae 1.12
Venit accessio, et iterum negavit. Venit tertio febris, et negavit. Recessit febris, et ploravit et amare et dulce. Medicus autem nondum venerat. Venit medicus post tertium tyfus, fecit medicamentum, et curavit.
PL 8, 1390A発作が来て、彼は再び否認した。三度目に熱が来て、彼は否認した。熱が去ると、彼は泣いた、苦くも甘くも。医者はまだ来ていなかった。三度目の熱病のあとで医者が来て、薬を調え、癒した。
Gesta Liberii papae 1.13
Qui defecerat ter negando ante passionem, post resurrectionem ter amando reficitur. Respice medicamentum chrismatis, chrismatis sacramentum. Non nos accuset illa columba, quoniam tu conficis chrismate (leg. chrisma) et in nomine ejus quem voce clara praedicabas.
PL 8, 1390B三度否認して、受難の前に力尽きた者が、復活の後に三度愛することによって立ち直らされる。塗油の薬を見よ、塗油の秘跡を。あの鳩が我々を咎めないように。あなたは塗油によって(「塗油を」と読め)執り行い、また、あなたが大声で宣べ伝えていた方の名によって執り行うのだから。
Gesta Liberii papae 1.14
Ipsam vocem, quia vox Domini repeti non potest, mutari non potest, audire cum tremore potest (f. oportet) . » 4. Respondit autem Liberius episcopus urbis Romae, et dixit: « Domni et sancti compresbyteri, nolite cogitare de crastina.
PL 8, 1390Bその声そのもの、主の声は、繰り返すことができず、変えることができず、震えをもって聴くことができる(あるいは「聴かねばならない」か)。」4. ローマ市の司教リベリウスは答えて言った。「尊き聖なる同僚司祭たちよ、明日のことを思い煩うな。
Gesta Liberii papae 1.15
Sic enim dixit Magister: Crastinus enim dies ipse de se cogitabit (Matth. VI, 34) . Hoc enim commonemus. Joannes in deserto baptizabat in poenitentia. Ideo erat desertum, quia nondum venerat auctor baptismi.
PL 8, 1390B師がこう言ったからである。『明日は明日自らのことを思い煩うであろう』(マタイ6:34)。我々は実にこのことを勧告する。ヨハネは荒れ野で、痛悔のうちに洗礼を授けていた。荒れ野であったのは、洗礼の創始者がまだ来ていなかったからである。
Gesta Liberii papae 1.16
Ille enim dum venisset, descendit Spiritus sanctus in specie columbae, et mansit super aquas et super auctorem baptismi, et sacerdos quod accepit exhibet sacramentum. » 5. Baptismus in pelve, flumine, palude.
PL 8, 1390Cその方が来たとき、聖なる霊が鳩の姿で降り、水の上と洗礼の創始者の上にとどまった。そして司教は、受けたものを秘跡として示す。」5. 洗礼はたらいで、川で、沼で。
Gesta Liberii papae 1.17
Respondit Damasus presbyter, et dixit: « Exhibe nobis celebrare Pascha. Ego in humilitate loquor: onus enim, quem ( leg. quod) tu super te bajulas, nos sublevare non possumus; quia ignoras ubi baptizes. Baptiza in pelve ubi Magister.
PL 8, 1390C司祭ダマススは答えて言った。「復活祭を祝うことを我々に許してほしい。私は謙遜をもって語る。あなたが自ら担っている重荷(関係詞は中性形に読め)を、我々は軽くすることができない。あなたは、どこで洗礼を授けるかを知らないからである。師のいたところのたらいで洗礼を授けよ。
Gesta Liberii papae 1.18
Pelvis illa non lignum, sed totus mundus est. » Hunc sermonem accepit Liberius cum magno honore, et gaudio plorabat, et dicit ad eum: « Eris major minister, sicut et ille qui nobis dedit baptismum, sic dixit ad plebem: Qui est vester minor fiat major. » Respondit Siricius diaconus et dixit: « Juba ore meo praesul, et infunde favore.
PL 8, 1390Cあのたらいは木ではなく、全世界である。」リベリウスはこの言葉を大きな敬意をもって受け、喜びのあまり泣き、彼に言う。「汝は大いなる奉仕者となろう。我々に洗礼を授けたあの方が民に言ったとおりである。『汝らのうち小さい者が大きくなれ。』」助祭シリキウスは答えて言った。「私の口によって命じよ、司教よ、そして好意を注げ〔Juba ore meo praesul, et infunde favore は意味が取りにくく、大意で訳した〕。
Gesta Liberii papae 1.19
Patres nostri in typo baptismi transierunt per medium mare. Nam in fluminibus et in paludibus oportet baptizari. » Dicit Liberius episcopus: « Juste locutus es. » Erat enim ibi non longe a cymiterio Noellae cymiterius Ostrianus, ubi Petrus apostolus baptizavit.
PL 8, 1391A我々の父祖たちは、洗礼の型として海の真ん中を渡った。川においても沼においても洗礼を受けるべきである。」リベリウス司教は言う。「汝は正しく語った。」そこには、ノエラの墓地から遠くないところに、オストリアヌス墓地があり、使徒ペトロが洗礼を授けた場所であった。
Gesta Liberii papae 1.20
Eodem tempore Paschae baptizavit promiscui sexus numero quatuor millia duodecim: qui omnes Romani vel a longe, alii vicini Romanorum desiderabant ab eodem baptizari. 6. Constantii expeditio super Danubium.
PL 8, 1391A同じ復活祭の時に、彼は男女の別なく四千十二人に洗礼を授けた。彼らはみなローマ人であり、あるいは遠方の者、あるいはローマ人の近隣の者で〔qui omnes Romani vel a longe, alii vicini Romanorum は構文が崩れており、大意で訳した〕、彼から洗礼を受けることを望んでいたのである。6. コンスタンティウスのドナウ遠征。
Gesta Liberii papae 1.21
Veniens autem eodem tempore bellum super Danubium ingestissima ( an ingentissima) pars barbarorum quasi intra octavarum Paschae.
PL 8, 1391Aちょうどそのころ、復活祭の八日間のうちごろに、ドナウ川の上に、蛮族のおびただしい(あるいは「巨大な」か)一団が戦いをしかけて来た〔Veniens autem … bellum の構文は崩れている。ミーニュの脚注に引く『ダマスス伝』の書き換え(そのころ蛮族の大群がドナウ川のほとりに集まり、ローマ人の領土に侵入しようとした)に従い、蛮族の一団が戦いをしかけて来たと解した〕。
Gesta Liberii papae 1.22
Et audiens hoc Constans (Leg. Constantius) dixit: « Videte hunc sacrilegum, quia quod numquam factum est, fecit superstitionem vanitatis.
PL 8, 1391Aこれを聞いて、コンスタンス(コンスタンティウスと読め)は言った。「この冒瀆者を見よ。かつてなかったことを、彼は虚しい迷信としてなした。
Gesta Liberii papae 1.23
Ideo haec plaga multitudinis barbarorum ingens venit super Romania; » et ambulavit ad bellum, et profectus est cum grandi amaritudine, et dicebat, dum exiret portam civitatis: « Sacrilegum Liberium, qui dixit patruum meum fuisse leprosum, et baptizatum a Silvestro episcopo, et mundatum, dum abiero super quadrupedes Danubii, et concidero barbaros, rediens ad urbem Romam, volucribus coeli et bestiis terrae carnes ejus immolabo; ipsum solum Liberium, non enim alios: ne dicant et affirment me esse persecutorem. » Dum esset autem in pugna Danubii, Constans fortiter urgebatur.
PL 8, 1391Bそれゆえ、この蛮族の大群という災いが、ローマ領の上に来た。」そして彼は戦いに出て行き、大きな苦々しさをもって出発し、都市の門を出ようとして言っていた。「冒瀆者リベリウス、私の伯父が癩病者であり、司教シルウェステルによって洗礼を受け、清められたと言った者を、私がドナウの四足獣の上へ〔super quadrupedes Danubii は意味が取れず、字義どおり訳した〕出て行き、蛮族を打ち倒して、ローマ市に帰ったとき、天の鳥と地の獣に、その肉を生贄として捧げよう。リベリウス自身だけを、他の者ではなく。人々が、私を迫害者だと言い張らぬように。」ドナウの戦いの中にあって、コンスタンスは激しく圧迫されていた。
Gesta Liberii papae 1.24
7. Liberius ut in basilica S. Petri baptizet rogatur. Veniens autem dies Pentecosten, satis protestatus sexus promiscuus urgebatur ad baptismum propter metum persecutionis.
PL 8, 1391B7. リベリウスは聖ペトロ聖堂で洗礼を授けるよう求められる。ペンテコステの日が来ると、十分に信仰を公言した〔satis protestatus の意味は定かでない。洗礼志願の文脈から、信仰を公に言い表したと取った〕男女入り混じった者たちが、迫害への恐れのために洗礼へと急き立てられていた。
Gesta Liberii papae 1.25
Dicit autem Dionysius presbyter: Quare non baptizas ad primum pontificem nostrum Petrum apostolum? Respondit Damasus et dixit: Fac; erat enim obscurus sensus Liberii episcopi dicens: Patruus ( In actis Damasi, pater) ejus fabricavit ecclesiam hanc, et construxit.
PL 8, 1391C司祭ディオニュシオスは言う。「なぜ、我々の最初の教皇、使徒ペトロのもとで洗礼を授けないのか。」ダマススは答えて言った。「行え。」リベリウス司教の心は曇っていたのである〔原文に引用符はなく、話者の区切りは推定による〕。彼はこう言っていた。「彼の伯父(ダマスス行伝では「父」)がこの教会を建て、造営した。
Gesta Liberii papae 1.26
Quoniam habet potestatem in patrui sui dare sententia. Nam et aqua ibi non emanat. Homines enim promiscui sexus renasci desiderant, non mori propter me singulum.
PL 8, 1391C彼には、自らの伯父〔の建てた聖堂〕のことで〔私に〕判決を下す権力があるからだ〔Quoniam habet potestatem in patrui sui dare sententia は本文が崩れている。ミーニュの脚注に引く『ダマスス伝』は、皇帝の父がこの聖堂を建てたので、皇帝が怒って判決を下すのではないかとリベリウスが恐れた、と書く。これに従って解した〕。そこには水も湧いていない。男女入り混じった人々は、生まれ変わることを望んでおり、私ひとりのために死ぬことは望んでいない。」
Gesta Liberii papae 1.27
Respondit Dionysius presbyter, et dixit: Renascantur; et si mortui fuerint post baptismum, in cruore melius vivent. 8. Damasus pollicetur fontes. Liberius baptizat in Pentecoste.
PL 8, 1392A司祭ディオニュシオスは答えて言った。「生まれ変わらせよ。たとえ洗礼ののちに死んでも、血の中でいっそうよく生きるであろう。」8. ダマススが泉を約束する。リベリウスがペンテコステに洗礼を授ける。
Gesta Liberii papae 1.28
Respondit Damasus, et dixit: « Non tristetur cor tuum, praesul summe: quia dabo tibi venam fontis emanantem. » Gaudio consolatus est Liberius in hunc sermonem, et dicit ei: « Vade, construe affluente Spiritu: et ego veniens cum fratribus et adorabo illum quem nobis dimisit Christus, qui pro nobis est pastor. » Et tertio die venit Damasus, venit Siricius, venit Innocentius, venit Priscus et Urbanus diaconi ad beatum Petrum apostolum.
PL 8, 1392Aダマススは答えて言った。「あなたの心を悲しませるな、至高の司教よ。あなたに、湧き出る泉の水脈を与えよう。」リベリウスはこの言葉に喜んで慰められ、彼に言う。「行け、霊が満ちあふれるうちに〔affluente Spiritu の意味は定かでない〕造営せよ。私は兄弟たちとともに来て、キリストが我々に遺したかの方、我々のための牧者である方〔illum quem nobis dimisit Christus はペトロを指すと取った〕を拝そう。」そして三日目に、ダマスス、シリキウス、インノケンティウス、助祭プリスクスとウルバヌスが、幸いなる使徒ペトロのもとに来た。
Gesta Liberii papae 1.29
Erant enim ibi monimenta, et super aqua denatabat. Fecit autem quasi cum eos (Leg. eis) consilium Damasus, et dixit: « Date mihi opera mysterii (ministerii), ut haec aqua mundetur desuper cadavera hominum. » Fecit autem cuniculos duos, et exinanivit locum illum qui est a dextra introeuntibus in basilicam beati Petri apostoli.
PL 8, 1392Bそこには墓碑があり、水はその上を漂っていた〔底本は denatabat。語形が異例で、文脈から「漂っていた」と解した〕。ダマススは彼らと(「彼らに」と読め)いわば協議を行い、言った。「私に、この水が人々の遺体の上から浄められるための、秘義の働き(あるいは「奉仕」)を与えよ。」そして二本の坑道を作り、幸いなる使徒ペトロの聖堂に入る者から見て右側にあるあの場所を、空にした。
Gesta Liberii papae 1.30
Habebat enim ibidem fontem quae (leg. qui) non sufficiebat. Et caecidit montem Damasus manu sua. Et introivit plus quam consuetum est. Et construxit fontem. Et nuntiaverunt hi omnes Liberio episcopo quid actum fuisset.
PL 8, 1392Bそこにはもともと泉があった(関係詞は男性形に読め)が、それは足りなかった。ダマススは自らの手で山を切り開いた〔底本の綴りは caecidit。caedere(切る)の完了と取った〕。そして通常より奥まで入り〔introivit plus quam consuetum est の意味は定かでなく、推定で訳した〕、泉を築いた。そして彼らはみな、何がなされたかをリベリウス司教に知らせた。
Gesta Liberii papae 1.31
Et jussit convenire omnes presbyteros, clerosque et universos (f. ex universis) gradibus vel fideles. Et voce clara dixit: « Vocat Petrus oves suas.
PL 8, 1392Bそして彼は、すべての司祭、聖職者団、あらゆる(あるいは「すべての者のうちから」か)位階の者、また信徒たちを集めるよう命じた。そして大声で言った。「ペトロが自分の羊たちを呼んでいる。
Gesta Liberii papae 1.32
Ecce homo fidem servans, Christum audiens et me peccatorem, fecit ovile ovium, et dedit eloquio meo dulcedinem mellis: propter quod ego gaudeo, quia non dimisit Petrus introire lupum, et devastare oves ejus.
PL 8, 1392B見よ、信仰を守り、キリストに聴き、罪人である私にも聴く人が、羊の囲いを作り、私の言葉に蜜の甘さを与えた。それゆえ私は喜ぶ。ペトロは、狼が入って羊たちを荒らすのを許さなかったからである。
Gesta Liberii papae 1.33
Sciatis baptismum me praedicare in basilica Petri apostoli. » Hoc omnes cum gaudio susceperunt. Erat enim proximus dies Pentecosten. Fecit convenire monasteria et plebem sanctam Christianorum. Et cum laetanea (litaniis) venit ad beatum Petrum apostolum.
PL 8, 1392C使徒ペトロの聖堂で私が洗礼を宣べることを、諸君は知れ。」皆はこれを喜びをもって受け入れた。ペンテコステの日が近かったのである。彼は修道院の者たちと、キリスト教徒の聖なる民を集めさせた。そして連祷(litaniis と綴る)とともに、幸いなる使徒ペトロのもとに来た。
Gesta Liberii papae 1.34
Dedit autem, dum introisset, hanc orationem: « Deus, qui misisti Filium tuum, et ostendisti creaturae creatorem, respice super vineam istam, et emunda ab ea spinas et tribulos, et produc palmites ejus in fortitudinem, et dona eis fructum veritatis per Deum et Dominum nostrum Jesum Christum et Spiritum sanctum, qui vivit cum Deo Patre omnipotente a saeculis et nunc et usque in saecula saeculorum. » Et respondit universa plebs: « Amen. » Et introierunt sabbato Pentecosten, et placuit Liberio fons, et gaudio plorabat omnino non amare, sed favum omnibus videbatur.
PL 8, 1392C入ると、彼はこの祈りを捧げた。「神よ、汝は汝の子を遣わし、被造物に創造者を示した。このぶどう畑を顧み、そこから茨とあざみを除き、その枝を力へと伸ばし、彼らに真理の実りを与えよ。我々の神にして主であるイエス・キリストと聖なる霊を通して。イエス・キリストは、父なる全能の神とともに、世々の初めから、今も、世々に至るまで生きる。」そして全会衆は答えた。「アーメン。」そして彼らはペンテコステの土曜日に入り、泉はリベリウスの気に入り、彼は喜びのあまり泣いたが、まったく苦くはなく、皆には蜜の巣のように見えた〔gaudio plorabat omnino non amare, sed favum omnibus videbatur は意味が取りにくく、大意で訳した〕。
Gesta Liberii papae 1.35
Ab hora nona catechizavit omnes, et ab hora quasi jam ad occasum usque in Dominica Pentecosten non cessavit baptizare. Multi enim urgebantur baptizare: ita ut Dominicum Pentecosten sabbati Missas celebrarentur hora quasi octava.
PL 8, 1393A第九時から、彼はすべての者に教理を授け、日没にさしかかるころから、ペンテコステの主日に至るまで、洗礼を授けることをやめなかった。多くの者が洗礼へと急き立てられたため、ペンテコステの主日に、土曜日のミサがおよそ第八時に執り行われるほどであった〔ita ut 以下は構文が崩れている。ミーニュの脚注は、『ダマスス伝』が urgebantur ad baptismum, ut in Dominica Pentecostes sabbati Missa celebraretur と書くとする。これに従って大意を訳した〕。
Gesta Liberii papae 1.36
Et baptizati sunt promiscui sexus fere octo millia octingenti decem . Multi eodem tempore desiderabant tangere vestimenta Liberii episcopi. 9.
PL 8, 1393Aそして、男女入り混じったおよそ八千八百十人が洗礼を受けた。同じころ、多くの者がリベリウス司教の衣に触れることを望んだ。9.
Gesta Liberii papae 1.37
Alia autem die, quae est feria secunda, audivit universa plebs, quod Constans adeptus quidem victoria fecerat, clara sensu alieno dicebat: « in Nicomediam vadam, » et transivit usque ad Nicomediam, et in Aquilone villa, ubi baptizatus est ab Eusebio Nicomediense, in Arianorum dogma declinat.
PL 8, 1393B翌日、すなわち月曜日、全会衆は聞いた。コンスタンスが、勝利こそ収めたものの、正気を失って大声で「ニコメディアへ行こう」と言っていたと〔底本は adeptus quidem victoria fecerat, clara sensu alieno。ミーニュの脚注は victoriam fuerat, clara voce sensu と読めとする。これに従い、sensu alieno を「正気を失って」と取って訳した〕。そして彼はニコメディアまで進み、かつてニコメディアのエウセビオスから洗礼を受けたアクイロの別荘で〔in Aquilone villa は意味が定かでなく、地名と取った〕、アレイオス派の教義に傾いた。
Gesta Liberii papae 1.38
Eodem loco mortuus est et sepultus Constante III et Constantio aug. et Basso consulibus, IX Kalendas Maias. Et sedit eamdem sedem Petri apostoli annos 17, menses 13, dies 8. In ejus tempore fabricata est absis in urbe Roma in regione quinta, et requievit in pace
PL 8, 1393B彼は同じ場所で死に、葬られた。コンスタンス(三度目)、アウグストゥスのコンスタンティウス、バッススが執政官のとき、五月朔日の九日前のことである。そして〔リベリウスは〕、使徒ペトロの同じ座に、十七年、十三か月〔底本は menses 13。月数として異例だが、刷られたとおり訳した〕、八日間着いた。その時代に、ローマ市の第五区に後陣が造営された。そして彼は平和のうちに眠った〔底本の本文はここで途切れている〕