Epistola ad Orientales (Studens paci) 1.1
Studens paci et concordiae ecclesiarum, postea quam litteras charitatis vestrae de nomine Athanasii et caeterorum factas ad nomen Julii bonae memoriae episcopi accepi; secutus traditionem majorum, presbyteros urbis Romae Lucium, Paulum et Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret: ut in praesenti id quod Ecclesiae disciplina exstitit (f. exigit) , in eum statueretur.
PL 8, 1395B諸教会の平和と和合を志して、私は、アタナシオスとその他の者たちについての、善き記憶のユリウス司教に宛てた愛する諸君の書簡を受け取ったのち、先達の伝承に従い、ローマの都の司祭ルキウス、パウルス、ヘリアヌスを私の側近から選んで、アレクサンドリアの前述のアタナシオスのもとへ遣わし、ローマの都へ来るようにさせた。それは、教会の規律として存した(あるいは「求める」か)ことが、その場で彼に対して定められるためである。
Epistola ad Orientales (Studens paci) 1.2
Litteras etiam ad eumdem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab ecclesiae romanae communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse.
PL 8, 1395B私はまた、前述の司祭たちを通して、同じ者に書簡を渡した。そこには、もし来ないなら、自分がローマの教会の交わりから外れた者であると知れ、と含まれていた。こうして戻った司祭たちは、彼が来ることを望まなかったと告げた。
Epistola ad Orientales (Studens paci) 1.3
Secutus denique litteras charitatis vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem nostram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere: supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea, sive ecclesiae romanae et consortio litterarum ecclesiasticarum..
PL 8, 1395B最後に、前述のアタナシオスについて諸君の愛が我々に寄せた書簡に従い、諸君は、我々の一致に宛てて〔原文は ad unanimitatem nostram。vestram を期待したくなるが、底本どおり訳した〕私が出したこの書簡によって、私が諸君すべてと、また公同の教会のすべての司教と平和を保っていることを、知れ。だが前述のアタナシオスは、私の交わり、すなわちローマの教会の交わり、また教会の書簡のやりとりの結びから外れた者であることを。